Ludouici Augusti Wurffel ... Iurisprudentia ciuilis definitiua, exhibens definitiones, in iuris ciuilis complexu obuias ... Praemittitur Commentatio de vero ad solidam iuris scientiam perueniendi modo

발행: 1749년

분량: 469페이지

출처: archive.org

분류:

151쪽

II 6 IURIsPRUDENTIA DEFINITI UA.

b.- LUS MALUS c & FRAUS MALA, hoc vero

audit.

sa) Doli vocabulum alias indisserens volunt, ut neque boni neque mali quid indigitet. Id iam obseruauit GELL rufi A. Att. Lib. XII. e. I9. Adeoque opus fuit , ut ita generaliter definitionem hanc conceptam hic adhiberem. Scilicet imperfectionem partialem ad perfectionem totaus vergere , in metaphysicis euincitur. adeoque adeste potest intentio imperfectiorem aliquem faciendi. ut maior perfectio in eo oriatur, id quod not. d. pluribus ostendam. bὶ Vtrum fraus a dolo differat . anne potius eius synonimum si , diu multumque disputatum fuit. Neque asserentes differre . omnino inter se conueniunt. Sunt, qui fraudem minorem doli gladum putant . sunt, qui dolum iactis . fraudem verbis fieri arbitrantur, quos vide apud Auso NivM POp MAM de disserent. verb. p. m. I 6'. edat. He M. & Noo DTIvM de formemend. dol. mal. e. T. Mihi, si dicendum , quod res est, fraus vadetur notare dolum , per externa facta nianifestatum. Et hoc ut credam , ratio me mouit, quod fraus consilium de effectum , non alterutrum requirat. L. T'. D. de D. R. q. L. I. s. I s. D. si quid in fraud. patr. L. 4. I. I9. D. de fidele. lib. L. I. 6. I. D. de Statu lib. Contrarium huic statuit ALci Aius de V. S. h. Saepius fraus ipsum tactum , fraudulenter susceptum. notat. L. I I. D. de V. S. .

e Dolus malus est, qui vocabulo doli simpliciter posito im

digitatur; Hunc L A B E O L. I. s. E. D. de δει. mal. dcfinit: omnem eastiditatem . fallaciam . machιnationem . ad circumuensendum.

Dctendum , decipiendum alterum adhibitam . quae definitio mihi vel ex eo displicet, quod non tam rem definiat, quam varias doli species , seu potius fraudis gradus indicet, id quod definientis non est. Infimus autem gradus circumuentio est, quaeque adeo leuis aestimatur , ut iustitiam non habeat ultricem. L. 6. I. pen. D. de Min. Inde natum axioma : In contractibus se circumuenire licet. Gradum paulo superiorem constituit fallaeia: Ea est ingeniosus dolus, docente TACITO Hist. L. II. e. 98. Maiorem adhuc facit deceptio : ibi enim aliquanto apertius eum decipiendo agitur. Ita quidem opinor. Priori LABEO accommodat vocabulum calliditatis, posteriori machinationis. Quae Ho To MANNvs Lib. I. Obs. c. I9. ScBACH ou Ius ad Mesembecium tit. de dol. mal. n. I 4. in hac Laallo Nis definitione notarunt, iis non immoror. Alia

doli,

152쪽

doli , ut videtur. definitio IRRvII est , a LABEONE e. I. impmbata. Ita autem ille: Dolus malus est maehinario qua iam , alterius decipiendi eausa , eum aliud simulatur, aliud et to p Debet Mne suam philosophiam praeceptori Α QP I L r o GALLO, qui teste CICERONE de ossis. III. c. I s. eum definiit: Cum aliud simulatur , aliud agitur : hinc est , quod Horo MANNvs Obs L. I. e. Lo. priora verba : Machinati nem scit. Hierius desipiendi causa , supposita eredat: Ipse igi- itur in eo est . ut nouam adornet, sibique persuadet, dolum esse insurram eonsulto factam, vid. Lib. IIII. Obs e. 4. Omnia elegantissime dataque opera excutit Noo DT de frem emendis

dol. mal. L. II. c. 2.

di Huius innumera exempla quotidie habebis , si modo attenderis ad ea , quae aguntur cum aegrotis , suriosis, infantibus &e. Sed aliud idque vulgatissimum adest exemplum. Caius homo opulentissimus fisium genuit prodigum, multorum libζrorum , quos miseria premit, parentem ; Hunc determinat Caius . vi renunciet hereditati , adest intentio impersee iorem filium faciendi , sed haee impersectio partialis vergit in propriam filii luxuriae alias dediti , & liberorum eius , vep 0ximorum nunc auo succedentium , persectionem . E. dolus b0dus est. Hic veteribus non ignotus, sed potius sub nomine solertiae celebris fuit, vid. ULPIANus in L. I. 6. 3. D. δεδει mal. Eumdem ingeniosum . artificiosumque factum dixere, vid. Doti Arvs ad TERENTII Eunuch. Act. III. M. H. V. 2 s. eὶ Fraudis bonae meminit Ovi D I vs de arte amand. III. 4' I. Iudite me F R A v s est concessa repellere fraudem. vid. BARTH ivs Aduers. XII. 2.

. CXCIII. DOLUS, a simulante commissus, CLANDE. Dolas STtNVS, a non simulante, APERTUS est.

3. CXCIIII.

Si DOLVS vel FRAUS rationem isticientem Dolus, ς00tinet , cur quis contrexerit , CAUSAM causam

153쪽

Dolus ex

Actio doli. Lib. IIII.

'in Iutis Romani auctoritas huic distinctioni non patrocinatur . qua tamen dissicile nos carere possumus. V. g. Titius Meu ici instrumenta hereditaria subducit, aliaque, eis per omnia, excepta quantitate bonorum hereditariorum, similia, eo loco reponit , hoc facto inducit Meuium . vi hereditatem sibi vendat minori pretio : decepit eum , atque dolus causam contractui dedit. Lucius ad Simeonem Iudaeum accedit , horolo- egium argenteum emturus , annuit Simeon , neque ambiguis passibuet ad eontrahendum aduolat. Adsert horologiorum varia specimina , alterutri ex his infinitum praeloquium Praemittitur, inque eius laudem myriada inanium verborum iactantur. Anglicanum dicit hic , credit alter, conuenit inter utrumque de pretio , traditur ex una parte horologium. ex alteraso. florent numerantur. Acta hac fabula apparet, neque Anglicanum esse , neque omnino argenteum , quod emit Lucius, deceptus is est , sed incidit fraus contractum.

Laesionem , quae cui accidit citra intentionem cum eo contrahentis, DOLUM EX RE dicere consueuerunt ').

'ὶ Sed inconcinne satis. Dolus non adest , ubi abest intentio imperfectiorem aliquem faciendi ; v. g. venditur adamas& emitur ex utriusque opinione , apparet Postea talem non esse . dolus ex te vocatur.

q. CXCVI,

ACTIO DOLI est persionalis , competens

dolo deceptis aduersus decipientes, ad damni dolo dati res arcitionem.

f. CXCVII.

Cui aetas tanta est, ut facultate instructust sit,eXternum S internum statum sium perficiendi,

MAlOR ') ; cui, quo minus id facere possit, aetas ossicit, Mi NOR dicitur; Aetas ipsa MAIOR ENNITAS et M lNORENNITAS vocatur.

s' Quum facultates animae pro aetatis ratione augeantur, vel deminuantur. teste experientia, numerum annorum determinare Diuitiaso by Go le

154쪽

minare placuit conditoribus iuris ; voluerunt itaque Romani XXV. annum terminum esse , ad quem , limitemque minore n. nitatis & Maiorennitatis. L. 3. g. s. D. de Mn. L. I s. F. 6. D. ad L. Iul. de Adult. coerc. Hinc maiorennitas dicitur: Iusta aetas L. cit. II.

eon cessum , res suas abSque curatore admini

HARMENOPvLus interpres eam L. I. Tit. II. ita describit : Ese ius curatoras depellendi , , res suas administrandi potestatem obtinere. Falluntur , qui autumant , eum omnia iura maioribust competentia consequi, Sed nihil ipsi tribuitur, nisi facultas vivendi atque agendi absque curatore, quae enim ne quidem consentiente curatore facere poterat minor , puta immobilia alienare &c. nec venia aetatis impetrata facere potest. L. 2. f. I. Dc de Min. L. 3. C. de his, ven. Aet.

f. CXCVIIII.

Status ciuilis amissio CAPITIS DEMINU- Lib. mi. Tl a) : & quidem , si libertas amittitur, MA- Tit. s.

sal C Α I v s L. I. D. de cap. min. & IMP. pr. I. de capit. media , demin. status mutationem vel permutationem eam dicit , quae minima. tamen definitio iis solum casibus conveniret , ubi amisso aliquo statu alius acquireretur ; sed talem dissicile reperies 3 mutationis voculam facilius admitterem , quam permutationis Imutatum enim dicitur , quod non mansit idem. Atque ita emendatione TH Eoi H i Li Inst. ιit. de cap. demis. qui ad-dςndem in deterius . putauit , supersedere posui nus. Seruus enim manumillus , aut ab hostibus redemtus , quos casus τζspicit , statum non mutauit , quem non habuit g. 4. L de v. 4em. Caput idem notare , quod status, supra g. XXXXVIII. hor. b. indicaui . confirni atque id ipsum L. i. D. de Tut. L. 2.S . D. de cap. min. s. 4. I. eod. minuere vero mutare T E R EN τι Vs Hecyr. Act. jIII. u. 3. v. s. dixit. Inde nata imperatorisio ullo Cons. Un.S CHIER s CH M I D I vs El. iur. civ. p. m. a. s 3 H status Dissilirco by Gooste

155쪽

status cessationem dicit , & eleganter. Alias dicitur mors eiu Iis, M. I. I. quib. mo . ius patr. pol. sola. L. I. s.f. D. de B. P. eout. Tab. L. 4. D. de bon. tib. L. 2Oy. D. de D. R. I. metaphora dcsumta a morte hominum, qui . quamdiu caput saluum mar er . vivunt , quum vero hoc demitur , moriuntur. Ita nonnulli.

ibi Qui enim in seruitutem detruditur , omnes simul status amittit, ciuitatis nempe & familiae ; Seruus enim nullo iure fruit irr. Patiebantur autem hane maximam capitis deminutionem incensi , qui censum subterfugerant , nomenque suum in censuin referri nolebant, oneribusque se hae ratione subducebant , VLPIANvs Fragm. M. II. capti ab hostibus, serui poenae . libarii ingrati . minores XX. annis , qui pretii Participandi causa venumdari se passi fuerant, mulieres seruili amore debacchantes & rel. c) Hi ex civibus fiebant peregrini. 3. 2. I. da eap. dem. Hoc accidebat v. g. exulibus . aqua & igne interdictis . deportatis &c. d) Hue reseras arrogatum δce. Vsum haec omnia hodie non habent, ideoque breuissimus hic sum. ein Tres hic enarratas capitis deminutionis species agnoscit

pr. I. de cap. dem. & L. II. D. de eap. min. Duarum tantum,

magnae & minoris, mentionem faciunt VLPIANVS L. l. 3. . D. de suis fi leg her. . & CALLIsTRAT vs L. s. I. D. de tr. cogn. id quod a contradictione apparente liberat N o o D T. Obj. Lib. II. c. 2 l.

Ius rec7piendi res ac iura, quibus apud hostes eXistens exclusus erat, aut quae apud hostes quum

essent res, commercio ciuitatiS eXemtae eransi

si postliminium P ΑvLus L. I9. D. de Cape. dicit: Ius amissae rei ree iendae ab extraneo , m pristinum starum refluendae, inter nos ae liberos populos rege qud , moribus, tegibus, eonstiturum . vid. L. 36. D. de Religios Ita ciuis Romanus , ab hostibus eaptus , seruus fiebat , 9. 3. I. de iur. pers reuersufi

vero, ciuitatis statum iure postliminii recipiebat. g. s. I. quib. mod. ius patr. pol. sola. Sed nec personas tantum respiciebat postliminium , sed & res suo ambitu complectebatur. Id nos docet CICERO tuis. VIII e Luae a nobis alienata sunt,

trium. Duili od by Gorale

156쪽

eum ad hostem peruenerint , ct ex suo tanqitam limine MIerint, eum redirem ad idem limen , postliminio Heuntur redire. Et paulo ante : Postliminio redeunt i haec , homo , nauis , mulus clitellarius . equus , equa , quae frena trecipere solet. Sed unde postliminium dictum hoc ius sit, dicendum nunc erit. Compositam hanc vocem ex duabus post & limen , in eo tantum non omnes consentiunt, sunt tantum in determinando posterioris vocis vero significatu dubii. S g R v I v s , ut resert CICERO c. I. Productionem vel terminationem arbitratur, nulla , ut videtur , ratione nisus. Imperator g. s. I. quib.

mod. ius par. pol. toli. id deducit a limine , finesque imperii intelligit i Ita ille : Dictum autem est postliminium a limineo post. Unde eum , qui ab hostibus cestus est, ct) in fines nostros postea peruenit, postliminio reuersum recte dicimus. Nam limina , sicut in domo finem quendam faciunt . sie ct imperii finem esse limen veteres voluerunt. Hinc se limen dictum est, νquasi finis quidam ct terminus. Ab eo postliminium dictum est,

quia ad idem limen reuertebantur , quod amiserant. Placuit haec opinio SCAE voLAE apud CICERONEM e. l. & I s I DORO Eum. Ub. V. An & tibi eadem placet Tradit, ut alios taceam . PLUTARCHvs Quas. Rom. V. ex captiuitate reducibus , maxime si mortuos eos fama nunclauerat , non

licuisse aedes per limen prius intrare , sed eos per posteriorem aedium partem apertam fuisse receptos. Limini singulare quid inhaesisse , vel ex eo praeterea conspicitur , quod uxores dinmum ductae cauerent sibi , ne pedibus id attingerent, vid. L v C A N v s Pharsal. L. II. '. 3 F 9.

Nexus hominis vel rei cum determinato ali- Lib. IIII

Spatii determinatio in notione absentiae & praesentiae qsecundum ius ciuile Romanum variat. Etenim interdum is, qui in continentibus aedificiis , hortisque urbi proximis commoratur, praesens dicitur, L. f. A. D. de proe. interdum, qui in eadem prouincia est . L. f. C. de praeser. long. temp. interdum mens tantum respicitur , atque ita suriosus absens vocatur L. 2. I. f. D. do iur. eodis.

Absentia, quae rationem susscientem in libera ab laabsentis determinatione habet, VOLUNTA- molunt a. H ue RI A ria: neces

157쪽

dabilis ; i laudabilis stadisserens.

mutare.

eor.

RIA a , quae non , NECESSARIA b) , cuius

susticiens r uio legibus vel moribus probatur,

LAVt PBl LlS c), cujus non , t Ll, AVDABI- LlS 'Q, cuius mentionem leges non faciunt, IN-DlFFERENS se in vocatur.

a) V. g. Paterfamilias , qtii studiorum causa in academia degit , domo absens est voluntarie. L. 18. D. ex quib. caus mai. filiusfamilias enim spontanee hoc cδὶ non agit.sb . Huc reseras eum , qui in latrones incidit; hune enim apud eos non libere morari, haud dissiculter intelligitur. L. f.

e) Naec vel necessaria esse potest , qualis v. g. de eo , qui

reipublicae causa, ut legatus. &c. abest. dicitur , L. 36. D. eod. it. L. π T. D. eou. vel voluntaria , quorsum reseras eXemplum sub n. a. allegatum , & conseraS L. 2 T. F. 42. D. cit. d) Et haec vel necessaria est , vel voluntaria. Relegatus v. g. necessario abest , neque honos ipsi ex absentia contingit. L. a. s. g. l. o L. 39. D. eod. Contumax abest ex voluntate sua. L. 2. I. I. D. si quis caui.

e in Qui lucri participandi causa libest, aerimen non commitistit , nee alios perficit , E. ratione reipublicae indifferentem actionem suscipit.

Qui viribus maioribus instructus est altero, POTENTIOR a); qui actionem in alium, cui obligatio non debebatur, transfert, IUDICIUM

a) Miles v. g. porentior est elue, ille enim priuilegiis pluribus gaudet hoc , simulque durioris conditionis este solet. b Non enim manet idem; Ante enim Caius actor erat, Sempronius reus , iam Titius in locum huius successit.

f. CCIIII. Cui a facultas litem extra iudicium decidendia litigantibus conceditur, ARBlTER l, , cuius consilium tantum a litigantibus adhibetur, ARBITRATOR c) dicitur.

158쪽

δε Arbitris th. I. TITI vs in iure priu. Lib. VIII. c. I 2. g. 4.BO E a in Diss de Arbitris Sect. I. c. I. I. I. Perili. Dn. BoεHMER. Iur. Dig. Lib. IIII. T. 8. 3. I. Sed Goluas notionem iudicis explicatam s. CCXXI. atque eain eum arbitri notione conseras . Nec me quidquam mouet , quod arbitrum iudicem dixerit VLPIANus in L. I 3. g. 2. D. de recepi. & CICERO 2 cul. quaest. aliquo loco iudicem honorarium. Prior tamen pro more suo , i. e. indeterminate loquutiis est, posterior vero Orat. pro Rosc. e. s. D. differentiam tradit.

bl Arbitrum ab ad & berere , quod ire significat, vid. PACVv Ius apud NONIVM II. 73. PLAv Tvs Mere. II. qui bilire scribit , derivari vult Sc ALI GgR ad Sallus de Beli. Catil. e. Io. quasi sit is , qui accedat. Pandectae Florentinae loco arbitrii ponunt aebiterium , & aduocatus dicitur ab aduocando ; Iam ipse iudices, an forte SCAL 1 GERO subseribendum seret. Arbitri, qui olim in actionibus arbitrariis a Praetore dabantur , ad hunc Digestorum titulum non pertinent. e) Arbitrator igitur ius decidendi non habet, nec j eius pronunciatio Obligat. Quomodo ab arbitro ceterum differat, videas auctores iuris systematicos. Cons. insuperl du FRas Nasiloll. voe. arbiter.

ARBITER, qui sponte a parte eligitur, COM- ArbitrepROMISSARIUS a); quem eligendum lex iu qm

eitur. a) Dicitur a compromisso, de quo M. CCVII. b Qui iudicem ut suspectum recusat, arbitrum nominare debebat. L. f. C. de Iudie. Spectant huc etiam Austregae. hir E. E. D. P. II. Tit. 2. I. I.

Arbiter, in euentum, si1 arbitri constituti disien- superarbia

serint, electus, SUPERARBITER dieitur.

Vernacula obliminil ; superarbitri vocabulum , elassicis auctoribus incognitum . debetur Glossae ad Tit. de Arbitris. Melius dixeris arbitrium subsidiarium.

CCVII. .

159쪽

missum ἔ

f. CCVII. Pactum litigantium, de lite arbitrio alicuius submittenda , COMPROMISSUM , quod , si

Omnes committentium lites respicit , dolique praestandi clausulam annexam haber, sa) PLENUM bi; acceptatio arbitri RECEPTVM e

audit.

a) Laudum enim non rescinditur, licet laesio adsit. L. 2 T. I. 2. D. de recepi. b) L. 3 I. D. eod. Hoc enim de dolo ex stipulatu agi poterat. e) Duplex hic adest pactum , alterum litigantium inter se, cum arbitro alterum ; duplex proinde quaerendum erat nomen. Priori pacto addebatur plerumque stipulatio, ut contra renitentem suppeteret actio , L. 38. F. I 8. D. de recepi. neque vero semper hoc fiebat . L. II. I. 3. D. eod. posterius saepissime nudum erat, ideoque mutabile. L. 9. Iq. D. eod.

f. CCVIII.

Determinatio iusti & iniusti, ab arbitro, in casua litigantibus sibi propolito, facta, LAVDVM ab id , si explesso vel tacito litigantium consensu b)approbatum est, HOMOLOGATUM Q vocari consueuit.

a Ne succenseas voci huic barbarae , eum in finem inuem tae , vi iudicum sententiis , arbitrorumque decisionibus sua& in sono differentia esset. Sententiae , si essentiam atque naturam spectes , per omnia smile est laudum . hoc si exceperis. quod illam iudex , hoc arbitcr componat. Hinc non mir beris, id interdum, raro tamen , dici sententiam , vid. L. I I. L. I s. pr. D. de Rec. Sed . unde venit, quod laudum dicatur huiusmodi arbitri decillo interrogabis. Dicam, tuumetit iudicare. Sunt . qui a laudare, quod est in iure approbare, derivant, vid. ALCIAT vs Parerg. L. I. e. 4s. alii a duobus Gothicis verbis Las vel Lau , quod legem . & δε- , quod sententiam notat. Vid. DuFREsNE Glus. h. v. . bὶ Tacitus consensus ex eo colligitur , quod intra X. dies contragictu in non fuerit. Vid. L. f. C. da Ree. c) Laudo lato , olim litigantes huic subscribere debebant: ιμένον , i. e. permanere. vel i. e. implere. vel Diuitiam by Corale

160쪽

IvllisPRUDENTIA DEFINITIVA. Iasta διδονα , dare ὁμολογω , i. e. spondeo. Sanciuit autem Imperator L. 6. g. 6. C. de ree. Arb. etiamsi posterius additum non fuerit , laudum nihilominus valere. Inde homologatum Ictis natum est laudum.

ientibus in caupona , aut rerum suarum quid Tit. 9.in eamdem aut navim inferentibus, aduersus cau - ρ ῶponem Vel nautam , ad repetendas res illatas ' , ' ρ'

Legitima controuersitae , coram persona iuris- Lib. v. dictione gaudente , inter litigantes disceptatio T, I,

a) Iudicii vox . si eam generatim spectes, ita ambigua est, ut pleraeque ICtorum esse solent. Ad philosophicam eius notionem iam non attendo. Notat namque iudicium I locum, in quo iura factis applicantur , V. L. a. D. si quis eaur. 2 actionem , ut v. g. familiae erciscundae ludicium , L. I. C. fam. Ge. L. I. D. de Iud. 3ὶ cognitionem ipsam ι ita praetor: Diucium dabo, i. e. eognoscam. sententiam , c. 4. o I . X. de App. s) condemnationem solam, L. 6. pr. D. o L. r. C. de Confess. 6 facultatem cognoscendi, L. 2. I. T. D. vi Iussi bin Processus itaque ordo est , non aliquid realitatis habet. citatio lexcipit libellum, hunc litis contestatio , probatio, sententia , caet. Stilo Camerali processiis dicuntur calationes atque mandata a Celsissimo iudicio decieta , & a Cancellaria conscripta ac sigillo notata.

f. CCXI. Si inter litigantes agitur de se suo, IUDICIUΜ Iudisium dicitur Cl UlLE; Sin de poena alterutri applican- da , CRIMINALE dicitur ').

Hoe Romanis publicum, illud priuatum vocabatur. Pro diueisia

SEARCH

MENU NAVIGATION