Conspectus praesentaneae morborum conditionis auctore Carolo Allionio ..

발행: 1793년

분량: 388페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

161쪽

dior est, et visionis etiam phoenomena, ut muscarum obvolitantium, subitaneae caliginis , et scintillarum ante oculos per noctem apparentium, inter pueritiam, et pu-bhrtatem apparent. Caeterum observavi etiam tum in pueris, Cum m adolesCentibus , cerebralibus jam nervis aliquantum affectis , et inaequalem vim musculorum faciei afferentibus varias ex voluntate non pendentes contorsiones in facie proferre. Pueri ex frigore suscepto in s Carlatinam

incidunt. Auris sinistra, et pulsus sinistristatus, etiam in ipsa pueritia latentem

labem declarant. Hyeme εκ levi caussa raucedinem, aut tussim Contrahunt; dentes etiam sine praecedenti odonthalgia cario Corrupti , et nigri evadunt: voraces sunt , et iracundi. In adolescentia praesertim ii , in quibus celerior fit morbi progressus, impetigo crusto,a ad pinnam narium se prodit , deinde non dissimilis impetigo in tibiis , et infra genu apparet, quae ad scrotum transit. Circa aequinoctium Vernale , et autumnale reverti

solet post pubertatem quaedam falsa gOnorrhaea; rubet nimirum per aliquot dies

praeputium , et glans sebum etiam viscidultim, et foetidum extillans cum sensu veluti cujusdam ardoris , et successione Ievis axcoriationis, atque pustulae unius,

162쪽

alteriusve apparitione : hoc incommodum aliquot dierum spatio sponte cessat. Vidi etiam in ipsa pueritia pustulas in universo

corpore scabiem reserentes , et ulcerosas

praesertim in tibiis. Perniones livescentes , et diuturni extrema digitorum saepe Occupant, et perraro in suppurationem veniunt, et nasi extremitas diu etiam rubro livet. In adolescentia impetigo pruriginosa , et ardens primo vere in dorso manus , et extremo braChio frequens non est , sed frequentior in juventute. Haemorrhagia narium saepe repetit in adolescentia primo vere , et aestate , uti etiam cephalalgia varie recurrit potissimum post insolatum. Adolescentibus , et juvenibus primo vere familiaris est quidam repentinuS , . et Cito disparens universae faciei rubor cum capitis interna

perturbatione, atque juvenibus facile pedes frigent , post prandium caput incalescit, ad caminum paullo proximiori facie

stare nequeunt, quin iis caput perturbetur. Urina frequenter paullo tenuior est Cum spuma albicante, in adolescentia animi inaequalitas summa , et facilis est tristitia sine caussa. In Meminis leucorrhaea praecox praecocia etiam esse solent catarnenia , et aliquando eadem intra mensem bis veniunt, et in quibusdam non-

163쪽

dum pubertatem adeptis libidinis sensus

oritur ' ; mammae autem suo tempore inaequales protruduntur, atque sinistra solet jam plenior extare, dextera Vix protuberante. In masculil etiam ad Venerem impetus quidam urget ita , ut vix ac ne vix nondum quidem pubertatem assecuti manustuprationi indulgeant. Urinae, quae, tenues in pueritia , et prima adolescentia esse solent, sub finem adolescentiae, .

Et in juventute matutinis horis mingi so- Ioni turbidae, et fere lixiviales , quae

Cito corrumpuntur , atque laetentes evadunt. Sponte autem , et sine ulla caussa in adolescentia, et juventute, silente praesertim ea, quam memoravimus, falsa g norrhaea , testiculus praesertim 'dexter repente intumescit , et doIet , superstite quadam testis plenitudine et intumescentia , quae Veneris usu superatur. Caeterum post adolescentiam vari lentissimo Suppurantes , aut mucum viscidum fundentes frontem occupant, atque SUCCO-' Cum in primo morbi curriculo a cerebro per sp4na- Iam medullam P lam etiam libertatΘ mias, progradiatur , stimulo suo Urget maiorem spirituum animali imcopiam ad uterum, quae Catamenta , et libidinis sonsum urget praeCocius , atquis frequentiora deinds catam nia v t: anno in hac accumulations spirituum animalium intra uterum, qua sensim quamdam plethorum ibi gignit , collocanda est caussa periodi flvicus menstrui I Diuiti H by Corale

164쪽

dentibus annis verae gutta rosae a faciem , foedat ; in aliis autem praesertim primo , vere maCula rubra pustulosa, et crustosa contumacissima in altera gena appa- .ret, atque illa speciatim , Cui in respon- .donte brachio pulsus elatior est. In quibusdam adole centiae tempore pustulae nascuntur crustosae in capite , in aliis autem faciei cuticula farinae instar pul- .verulenta secedere pergit. Ultimo demum addam in haereditariae dispositionis con-, firmationem non modo aurem sinistram

et pulsum sinistri brachii peculiari mutatione morbi conjecturam dedisse , et ab , ipsa infantia ' , sed cum in parentibus expeculiari conformalione non auris sinistra, Et brachium sinistrum ,. sed dexteri lateris auris , et brachium Consuetam mutationem monstrarent in parentibus, eadem Ctiam aberratio in filiis visa est. Morbus putem varia ratione Se explicat, nunc Citius , nune serius pro varia mi asmatis. quantitate , atque cutis textura , atque modo quaedam , modo alia symptomata offert ex iis , quae praecedere Solent. Plurios vidi matris iamdudum hac infirmitais do-tcntae Prog ni m etiam in aetata unius, alteriusvis anni. IIoii modo Qxhibuisso rocessum auris sinistra , set bracliti sinistri gracilioris , ot pulsum domissum habontis . sod P.t Criu; ejusdem latstris sinistri cum respondent lumbo crassius , et Plenius. . Di sitire t orale

165쪽

7 morbum exanthematicum, qtsod stadium cum ingressus est simili ac acquisitus morbus ratione procedit. Ii autem adolescentes, qui sanguinei sunt, atque aestate aut parum, aut nihil sudant , citius in morbum declaratum incidunt. Morbus vero non solet in εua pipnitudine explicari nisi post adolescentiam , atque saepius post juventutem , et quidem multiplici ratione pro varia aegrorum conditione, variaque miasmatis agentis positione , sed semper post prima expliciti morbi symptomata semper primum advenit morbus exanthematicus , aut saltem adest morbi exanthematici tentamen , atque post hoc tempus, sicuti dictum est de acquisito , morbus haereditarius progreditur ; si morbus exanthemata non proferat , solet syndrome malorum per febrim intermittentem incipere. Quemadmodum autem vita minus exercitata , et vini abusus morbi progressum , et explicationem accelerant ,' ita multum retardant a vino abstinentia , Victus ex vegetabilibus , et forte corporis exercitium ;quorum actione fit , ut haec labes jam ab infantia et pueritia designata incommoda non afferat homini , nisi, quando jam ad virilitatem pervenit. Comparatis diligenter obscrvationibus

166쪽

perspicio sive ex patre , sive ex matre naereditariam hanc labem transmitti. Triginta circiter et amplius ab hinc annis rariora se se offerebant exempla, sed ea a decem circiter annis adeo frequentia evaserunt hujusce infirmitatis sive a parentibus transmissae , Sive per ConSOrtium occasione febris exanthematicae evidenter acquisitae , ut pauci nunc se se offerant aegri , et alio morbo correpti , qui non praebeant evidentia existentis hujusce mali documenta.

Diligentiores fuimus in iis omnibus

enarrandis , quae ad haereditarium morbum pertinent, ut nullum eorum , quos observavimus , effectuum praetermitteremus ; animadvertendum autem est non

omnes quidem in singulis videri, sed pro singulorum dispositione , et conformatione , vivendique genere alios in aliis diversimode observari.

167쪽

ORDO SUCCESSIONUΜ.

.Auris sussurro disparente vehemens cephalalgia.

Artuum dolores se abscondunt, . et materia morbifica pectus invadit. Anginam ex adhibito purgante disparentem sequitur dolor stomachi , aut dolor pectoris cum sensu aurae calidae descendentis. Anorexiam per datum e Coproticum sublatam statim secuta est intumescentia dominis cum aliqu* tensione dolorifica. Arthritis, et lumbago quiescentiam saepe faciunt aliorum malorum. Vir sexagesimum sextum annum agens per tres menses queritur de quadam abdominis inflammatione molesta , advenit erysipelas in tibia versus malleolum, quae cito disparet, et statim excitantur dolores vehementissimi intestinorum , sive enteritis gangraenosa, quae cito hominem sustulit.

168쪽

est mania.

Instar aliorum phoen metiorum fugax artuum imbecillitas interdum est. Brachii sinistri torpor cum Sensu PUΠ-Cturarum , et stuporis pungi vi conjunctus disparet , et statim caput intus , et

extra dolet doloribus fugacibus ; dolet et stomachus ; similiter vigilia, inquietud

nos , et subsultus tendinum in brachiis. Brachii tumore emphysematico Cum do Iore conjuncto per latum resoluto statim natae sunt convulsiones in musculis faciei, deinde venenum cum sensu caloris ad abdomen descendit. Ventriculum asse

Cit , et oesophagum , unde incredibilis

furor aegri, mentis tamen usu remanente Cum mordendi desiderio , animique abjectione ita , ut quodcumque foret aSSU. . mendum , eo assumto statim se moriturum profiteretur. Translato maligno humore ad abdomen, atque ita permanentecessant symptomata capitis externa, pulsusque aequales redduntur. Gravia incommoda stomachi disparent adveniente manus aliquo tumore cum livore, perniones referente , et musculorum brachii tre

Calcanei dolor jamdiu perdurans cum disparet, ascendit ad genu , deinde ad

169쪽

pectus , et lethalem peripneumoniarn a fert. Caephalalgia vehemens mutatur in dolorem stomachi , atque hic transit in dolorem intestinorum. Post phoenomena ordinaria capitis statim colica stomachi , et intestinorum

orta est.

Dolores vagi cessant oborto dolore in calcaneo dextero , qui durat per duos annos , hoc disparente redeunt dolores cum febre. Haemicrania cessante gena ejusdem lateris intumuit , et disparente iterum rediit. Dolor capitis cum aliquo sensu Vertiginis , et Sanguine ex naribus , solvitur per apparentem ruborem in labio supe- iore , et extremo naso , qui mutatur incrustas obsidentes pinnam dexteram na

. Lateris sinistri dolore' evanescente orti sunt dolores lancinantes capitis , atque iis disparentibus excitata est febris inte mittens , 'quae iterum siluit redeunte lateris dolore. .

Materia morbifica diu permanet in aliqua parte . praesertim si muco inhaereas, sed tandem eam partem deserit atque ad alium qocum transfertur. Sic phthysi-

170쪽

I5acus, et haemophtoicuε convaluit, sed venenum ad caput translatum subito magnam visus debilitatem intulit. Vidi etiam per menses intestina allecisse , deinde illa d eruisse , atque u sanguine TeSOν Ptum , caput, fauces , pulmones petiisse , aut dirum exanthematicum morbum dedisSe. Dolor ad scapulam evanescens paritvertiginem , sique ea Cessat redeunte do

lore

Dolor ischiaticus prompte ad alteru trum brachium salit cum aliqua articulorum , et brachii intumescentia , sed cito etiam in hac parte disparet. Dolor musculorum abdominis facile ad Ιatus sinistrum pectoris ascendit , atque ex eo loco gradum facit ad dorsum. Viro cuidam , cui dolebat malleolus Cum aliquo rubore , accidit , eodem disparente , ut brevissimo temporis spatio doleret lateralis externa capitis pars Cum ustionis sensu, atque eadem nocte capilli eo loco deciderunt Dolor ischiaticus in ischuriam contum

Frequenter autem succedanei essecfus sunt dolor in genu ejusdem lateris , di in a , tussis , et Oculorum rubor. Dolor stomachi cessat oborto dolore iusinistro genu.

SEARCH

MENU NAVIGATION