Conspectus praesentaneae morborum conditionis auctore Carolo Allionio ..

발행: 1793년

분량: 388페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

181쪽

I 63 scit, atque etiam in quarti initio perdu

rat, donec ad anorexiam ventum sit, quo tempore cibum detrectant, maxime quo illum, quem Carnes suppeditant: potionem autem Casia summopere expellant.

Somnolentia in plerisque usque ad quam tum stadium Constans esse solet, sed somnus vires parum reficit, immo dum lecto surgunt de imbecillitate queruntur, quae imbecillitas maxima in quarto stadio est. Haec imbecillitas minuitur per Cod oris motum. Post somnum pulsus debiliores sunt, et minores. Somni tempore sudores Cessant, non modo in tertio stadio, sed et in secundo, qui iterum redeUnt, Statimac fuerint expergefacti. Os post Somnum foetere solet, et ingratum salivae gu-Stum aCCusant, qui brevi temporis spatio

evanesCit; somnus alimentorum concocti nem non promoVet, et sensim Coguntur coenam Continuo parciorem instituere, prout morbus Crescit; tribus, aut quatuor

elapsis horis primi somni, qui gravis, et

profundus esse consuevit, in Confirmato morbo et ad tertium, quartumve Stadium deducto alvum deponunt. A somno eXcitatis brevis singultus, tussiculae, aut gutturalis excreatus , aut vomendi COnatus , molestiam inferunt, quae Cito tamen dissipantur; de caetero somnus, et pluries

182쪽

intra dies quosdam premere solet, saepius autem post prandium, et nocturnis horis advenit, atque in iis, quibus aliqua bilis portio commovetur hora decima matutina,

aut undecima se a somno exsolvere nequeunt.

Vigiliae , quae inordinate quidem in

omni stadio vexare possunt, longe frequentiores in quarto stadio sunt, morbos oculorum multum intendunt, atque distensiones nervorum prodUCunt Cum sub- Sequente magna Corporis imbecillitate. Cum nihil prae vita sedentaria magis urgeat morbi curriculum ; e contra nihil utilius sit corporis exercitio , eamdem propter rationem frictiones utiles sunt matutinis , et vespertinis horis institutae. Vehementia animi pathemata latentem Iabem incitant: magnam autem ad hunCeffectum rationem habet ira. Haec et sanguinem ad caput urget, atque interdum silentem vitiosum in cerebro humorem excutit, atque ad actionem impellit, et eficacissime suscitat scintillas oculorum, aurium sussurros, atque alia interni capitis mala. Caeterum et ex ipsa natura morbi ad iram, et tristitiam cum summa inaequalitate proni aegri sunt, atqUe studiose curandum est, ne aeger in horumpathematum cultura permaneat, eX qua

183쪽

st, ut morbi progressus per nerVos interiores cerebri, atque eos praesertim, qui vitalibus organis, aut mentis actioni inserviunt, Promoveatur.

Nonnulla denique dicam de veneris stimulo, Cui Certe hoc morbo correpti multa' moderatiotio debent indulgere, ne Sanguinem ad caput alliciendo, nervosque infirmando citatiorem reddant morbi progressum, Sed Constans observatio me docuit in tertio stadio inordinate redire quemdam libidinis impetum, dum nimirum malignus humor spinalem medullam, et signatim

dos exstimulat, atque in quemdam spasmum adigit. Huic stimulo si aeger satisfaciat, cerebri vis infirmatur, atque ad te tant spasmum facile deducitur. Melior est hac in re foeminarum conditio, in quibus ex promoto mensium fluxu, atque allicito ad uterum sanguine saepe obtinetur catamentorum, aut leuchorreae prO- fluxus , qui temporariam morbi judicati nem facit, ex qua expeditior atque liberior sanguinis et humorum Circuitus obtinetur, quo in diutinum etiam tempus

morbi incrementum distrahi potest.

184쪽

I66 CAPUT IX.

PROGNORIS.JUajus, aut minus periculum proficisCi

tur potissimum ex majore cutis densitate, humorum visciditate , et diuturniori tempore, quod elapsum est a prima morbi apparitione, aut Veneni susCeptione, m jorique miliarium mi asmatis Copia. Robusti, sanguinei, etc. f. I 29. tracf. de miliarium, perinde ac in miliari morbo gravius periclitantur, minus autem molles, et spongiosi, in quibus longe lentius procedit morbi curriculum. Hi facilius in hydropem deducuntur ; illi autem longe

frequentius ex morbis capitis, atque pulmonis intereunt. Quo diutius in corpore miasma perstitit, atque interiores partes affecit, eo dissicilius, et serius fit exanthematum eX- pulsio, et longe per plures vices eXanthemata erumpunt. Atque observatum est eos, qui jam a diutino tempore venenum in Corpore servant, in sudatoriam febrem,

185쪽

dolorem stomachi, et intestinorum incidere. Exanthemata, quae Consequuntur diutina stomachi incommoda sunt plerumque lethalia. Febris paullo vehementior non est pertimescenda. Sudores pedum calidi Cum sensu puncturarum utiles. Pedum sudor frigidus, et pedes sicci frigidi mali sunt. Constans autem pedum, et tibiarum perfrigeratio

pessimi ominis. est. Sudores trunci, non sudantibus artubus, mali. Sudores circa Collum, et pectus difficilem, et valde diuiti massi aegritudinem indicant. Sudores viscidi, et foetentes, si constantes sint, salutem promittUnt, recurrentes infidi, et .mali, qui aquosi sunt, et inodori. Pessimum est, si peraCta Eruptione exanthematum sudores cito evanesCant, neque amplius revocari possint: morbus autem non superatur in iis, in quibus nullus sudor obtineri potest, aut aestate morbi explicationem praecedente

Perniciosi sunt pulsus parum labriles, et intermittentes , ita etiam post inceptam sollicitationem, quae eruptionem indicet, suspensi, et inflati, nec propellentes, perniciosi. Mali etiam sunt debiles, minuti, non frequentes, aut licet frequentes, in-

186쪽

completi, et decrescentes. Pulsus sive sinister, sive dexter, qui ante expulsionem debilior esse solet, quo plus post expulsionem se effert, eo magis sperandum est, atque ex pulsuum aequalitate et robore expectanda est morbi superatio. Maculae solitariae minus timendae sunt, quam diffusus rubor, qui pustulas rubras comitatur. Maculae papuli formes diuturnam aegritudinem portendunt. Malum omnino est citra sudorum Constantiam ma-Culas, quaecumque fuerint, disparere, et quo citius papulisormes evanesCunt, eo pejus est. Bona res erit, si maculae papuli formes in phymata persistentia se eL ferant, quorum major pars in vesicam

mutetur.

Pustulae in capite apparentes in chronico morbo utiles, atque internos morbos capitis solvunt. In morbo universali prosunt eae, quae in dorso, abdomine, et tibiis, maximeque illae, quae majores sunt, et vesica excitata, aquae aut puris speciem fundunt. Pustulae, quae tantummodo pruriunt, non pungunt, dissicilem, et contumacem aegritudinem praebent. Pustulae papuli formes sive rubrae, sive subalbidae urticata exanthemata referentes diuturnam aegritudinem portendunt, humorum visciditatem, cutis constrictionem

187쪽

et densitatem ostendentes; sacile autem in hujusmodi casu materia morbifica ad intestina transfertur, et nonnisi post multos labores judicatio morbi obtinetur. Pustulae, quae in fronte viscidum mucum extillant in morbo. chronico eam oblinientes , utiles sunt et morbi progressum retardant. Si cutis pellem anserinam referat , per hanc asperitudinem saepius morbi quiescentia aliqua sit; idem etiam obtinetur per perniones, sed iis disparentibus morbus reviviscit. Quo serius purpurae eruptio sit, eo dissicilior morbus est. Vidi tamen, et cito peticulas, et miliares pustulas advenisse cum Cita morte: sed hic properans morbi progressus ex miliarium copia proficiscitur.

Pustulae in facie tantum apparentes non magnam habent utilitatem. Si pustulae grandiores evadant, atquctserum effundant, cute etiam eXUlcerata, salutis magna spes est, atque bonum est pustulas cute scissa, et ulcerata in crustas abire, quod in morbo chronico evenit, atque in morbis internis Capitis per- utile eSt. Vidi pluries posterius aurem, ProXimamque capitis cutem exulceratas instar crustae lacteae magnam utilitatem attu-

188쪽

lisse, atque diutinam morbi quiescentiam

Minutae pustulae sive rubrae, Sive albicantes periculosae sunt ό bonum est Cutem intumesCere , et extUs pustulas majores efferri. Fustulae minutae altera die eVanescentUS, CUm squam mula minuta, aut furfure , exiguae utilitatis. sunt.

Utile est laminatim totam cuticulam discedere : saltem partialis Crisis est, quae per aliquod tempus incolumem aegrum servat. Exigui emolumenti est cuticulam per minimas squammulas decedere. Si

tantum in collo, et pectore hujusmodisquam mulae se se offerunt, recidiva prompte adveniet. Res optima est, si post Cuticulae decidentiam, aut eodem tempore,

pustulae majores adVeniant Instar varorum

suppurantes , quod evenit tibi rheumaticae indolis extitit lymphae conditio. Bona etiam ni orbi judicatio expectanda, si pustulae in vesicam abeant , et ichorem, aut serum effundant repetitis eruptionibus. Recidiva timenda est, si morbo jam ad finem perducto pulsus lenti, et intermittentes sint, eo quod Venenum pelicii larum adhuc in minimis vasis cutis latere significent.

189쪽

. II 1 Stuporis pungitivi libera sensatio bonum

augurium praebet; malum est stuporem pungitivum prompte disparere cum pulsu contracto breviori et lento, et cutis subsidentia. Haemorrhagia in provecto morbo Sanguinis soluti mem saepius denuntiat, nul-aamque utilitatem affert. Odonthalgiam in coryZam converti bonum est. Utile est materiam morbificam a capite ad pectus, et successive ad tibias , atque pedes transferri.

Ulcera in digitis pedum utilia sunt:

eaque eveniunt in morbo chronico. Vesicantia, quae Constanter renUUnt, licet irritata, materiam fundere, praesertim in morbi acuti progressu mali ominis

sunt.

Idem est judicium de sonticulis, qui

parce, et in odoram materiam praebeant. Alvi fluxus quocumque morbi stadio bonus non eSt, neque juvat, nisi quando adest bilis collecta evacuanda. Pessima est alvi incontinentia, atque ea, quae adVenit aegro inscio, aut parum advertente. Alvus autem sanguinolenta non adeo, sicuti portendere videtur, timenda est. Destillatio vitiosi humoris, quae sit per gingivas, dentium: vacillationem inferens, et gingivarum etiam cruentationem, mor-

190쪽

Urina aquea denotat plerumque spas-mUm nervorum Cutis a Veneno in exteriori cute defixo: turbata, filamentosa, aut pelliculosa indicat affrictum in vasis lymphaticis plerumque cutis. Si sedimentum mucosum deponat, aut quod exhibeat puris albi speciem eadem vasa lymphatica expediri denotat; tenuis, atque

oleum olivarum referens Ostendit Venenum ex minimis vasis exterioribus profundius cutian subire, atque demum a membrana adiposa resorberi. Tenuis autem, et naturaliter colorata pallidae suc- Cedens , venenum εanguini infusum esse indicat. Tenuis, et flavescens declarat venenum bili junctum a sanguine praesertim re-Ceptum esse; si autem tenuis, et rubra sit, significatur a veneno intra sanguinem magnum fieri cum globulis sanguinis an frictum. Urina obscure rubra, aut DSCa, turbata et ramentosa sanguinis resolutionem designat, sive illa ad universam maSsam sanguinis pertineat, sive ad eam portionem sanguinis , quae Cum veneni

notabili portione ad partem aliquam veluti projecta est, uti renes, uterum, P Ul

SEARCH

MENU NAVIGATION