Conspectus praesentaneae morborum conditionis auctore Carolo Allionio ..

발행: 1793년

분량: 388페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

201쪽

vicibus animo defecerunt. Febris etiam excitata putrido-gangraenosa, exanthem lica, petechiZans, et miliaris, quae Consuevit diu trahi, vitae finem imponit. Frequentiores morbi locales, qui vitam, quam miserrime ductam Claudunt, sunt eclampsia, apoplexia, lethargus, angina gangraenosa, hydrophobiae spe- Cies, peripi eumonia, pulmo repletus, phthysis, aut cum, aut sine haemophtoe, hydrops pectoris, colica stomaclai, gastritis , enteritis , excoriatio intestinorum, ascites, alvi fluxus denique sanguinolentus, Vesicae gangraena , erysipelas gan

Plerique autem hi morbi fere semper comitem habent indolem sanguinis per

diutinam utriusqua miasmatis actionem gangraenosi redditi. Cute obturata demum macilentia nascitur, Sanguis viscidus urgetur ad interiora , nasciturque inflammatio pulmonis suffocativa.

Non evenit suppuratio propter debiIem

vim vitae.

In iis, in quibus utrumque mi asma incute persistit febris quotidiana, aut inor-- Pulmo repletus morbum terminat , nullus dolor. vix ulla tussis, sod ad quemlibot motum inspirandi distaoultas, demum mors sero cum subitanea syncopo succedit. Di itig orati

202쪽

dinata urget, et sudores sine Ordine re deunt, imbecillitas sensim augetur ; Squablidi cachectici fiunt cute faciei veluti oleo oblinita et lucente , stupidi evadunt ,

sphincteres ani et vesicae veluti resolvuntur , neque faeces , aut lotium possunt retineri ; ex lipothymia denique moriuntur , atque mens Sensim sine sensu deficit. CAPUT XIII.

EXTISPICIA.

Cum exiguus esset numerus Casuum, quibus ipse cadavera hoc morbo defunctorum inspicere datum fuit, neque eXiis generales quasdam ad praesentaneam morborum conditionem facientes cogniti nes deducere possem, jam pene confecto hoc opusculo decrevi interpellare hac super praestantem virum Franciscum Rossi '' Chirurgorum Collogii Taurinensis socius est , Chirurgias Praefoctus in Nosodochio Sancti Joannis , P seCtor anatomicus Gymnasii Taurinonsis, si Chirurgus sejor Legionis Tauriuei sis. Duiliaso by Gorale

203쪽

anatomes peritissimum , atque in dissecandis cadaveribus assiduo occupatum , eum rogans , ut Vellet benevole communicare quae frequentius , atque Universalius convenientia ab aliquot annis in o daverum dissectionibus observaVisset, e que dissidentia ab iis , quae olim cada vera exhibuerunt. Non modo autem ex iis notionibus, quas in genere de morborum , qui homines sustulerunt, indole narravit, sed etiam ex insigni , quae nostris temporibus est hujusce aegritudinis universa litate nullum dubium jam superest indicandi hasce mutationes , in quibus Cad vera Consentiunt, ad hanc aegritudinem pertinere. Quae vero ipsi magna frequentia oblata sunt in cadaverum examine , sequentia fuerunt. In cerebello non apparuit notabilis mutatio , paullo quidem mollior notata est corticalis substantia , sed in Cerebro evidenter tenera , mollis , et fere dissi uens corticalis portio fuit. Medulla autem cerebri , et cerebelli, atque similiter etiam

medulla oblongata, et nervorum Substantia longe firmior observata est , quam in statu naturali. Adnotavit autem eos, qui mente Capti, et maniaci. obierunt, Ostendisse medullarem cerebri substantiam adhuc magis compactam, et firmiorem. Me-

204쪽

dulla spinalis generatim visa est valde firma , et veluti exsucca praesertim in iis , qui ab hydrope fuissent interempti. Piae matris vasa lymphatica distenta apparuerunt , atque frequenter in hydatidos amplificata. Similes autem hydatides obviae saepe fuerunt in plexu choro ideo ;sed vasa lymphatica cerebri interdum

Vere emphysematica OCCurrerunt statim per aCus puncturam subsidentia sine stiri

effusione. Non modo vero hydatides, sed 'concretae veluti in tophum adipis glebae, sive congestiones in tela cellulosa visae sunt frequenter in Cavo orbitae. Nervi vero auditorii simpliciter solito majorem

tensionem , et firmitatem habuerunt. Caeterum tum Intur membranas, aut sub pia matre, et in ventriculis cerebri , potissimum autem ad basim cerebri serum effusum , illumque notabili copia Conspectum est ἱ vasa etiam sanguinea Corebri pleniora , atque distenta extiterunt. In CaVo pectoris fere semper serum varii CO- loris effusum adnotatum est , atqUO SI U-ciatim in sinistro latere. Pulmo etiam sinistri latoris vitiosus saepius repertus est,

' Siscitatus otiam sinti ab eodom pra Stanti viro, numdoxteri , aut sinistri latoris firmiores nervi ossent, seu rospondit se hanc diversitatum non advertisse , cum da ta Opora non inquisiisset. Diuiti Zod by Gorale

205쪽

nunc substantiae Compa tae, et Coriaceae, vesiculis pulmonalibus fere deletis, nunc etiam Compressione, et sectione veluti exsudans pus exhibens , sed quod evidenter ad telae cellulosae alterationem pertinebat. Visum autem non est vomica contentum piis, aut parenchyma pulmonis per diutinam suppurationem eXaeSum. Pulmo etiam sinister non infrequenter sphacelo Corruptus repertus est , et albas apparuit veluti gelatina concreta obductus , et pleurae variis in locis agglutinatus: Caeterum hae mutationes etiam in pulmone dextro se se obtulerunt, sed longe frequentius in sinistro apparuerunt. Cor saepius fuit flaccescens, pallidum, et, diminutae magnitudinis , attenuata ventri- Culorum , et auricularum substantia. In abdomine totus tubus intestinatis adnot

tus est crassior , subrubens cum Vasis Samguineis valde apparentibus , et distentis ,

Venisque varicosis , qui status vasorum praesertim talis fuit in ventriculo , et duodeno. In ventriculo frequentes fuerunt macuIae rubrae, aut liventes, atque Ve sus pylorum frequentius visa sunt vasa sanguinea tumentia. Duodenum etiam similes varices saepe exhibuit, atque prae reliquis post acutum morbum aut mRCU

Ias gangraenosas , aut sphaceli corrupti.

206쪽

nem ostendit. Caeterum tubus infestinatis praesertim ad intestinorum inflexiones valde coarctatus fuit. Lien, et hepar ab obstructione distenta, atque Volumen m jus adepta non sunt, lien quidem potius Contractus , ObsCurus , substantiae tenerae , cum sanguine fluido , et obscuro , etiam gangraenosus se se in cadaveribus frequenter se obtulit, atque interim hepar frequentissime exhibuit substantiam firmiorem , et veluti Coriaceam , Colorem autem potius subcinereum , aut pallide flavescentem. Vesicula autem fellea non bile flava , sed viridi , aut etiam nigra plena observata est. Serum etiam effusum frequentissime in abdomine fuit. Testicu-Iorum dexter fere semper multo major extitit. Musculi in universo corpore rigidiores, atque minus firmae substantiae , sed veluti sphacelati apparuerunt in iis maxime,

quos Convulsiones Sustulerunt. Mutationes , quas Cadaverum status o

jecit, mihi prorsus consentire videntur cum iis conjecturis, atque ea opinione , quam ex symptomatum , et morbi progressus Consideratione deduxi , ut facito

patebit illi , qui omnia , quae hac tra-Ctatione continentur , Consideraverit, e maxime adverterit ad ea , quae traduntur.

207쪽

speciatim in disquisitione naturae morbi, phoenomenorum, atque Symplomatum. 'CAPUT XIV.

MATERIAE MORBIFICAE pROPRIETATES.

Cerebrum primum afficere solet. Plerumque brachii sinistri dobilitatem infert cum pulsu sinistri ' lateris debili re , et colli ad dexterum latus flexione, atque oris ad dexteram partem aliqua torsione ; interdum etiam lingua porrecta

dexteram oris Commissuram lambit, et ex eadem commissura saliva defluit. Dorsum manus, atque in graviori mo bo totum brachium cutem minus sensibilem , atque levem offert ; haec porro inb' Licet plorumquo in rat lateris sinistri debilitatem, atque in dextero latore soleat nasci rheumatismus ex phlegmasia , vidi tamen interdum contrarium advenissΘ, atque ex utraquo parto tunc nulla oris torsiono, nec pul-εuum in alterutro latora mutatio. Diqitigoo by Corale

208쪽

I9Onor sensibilitas cutis in provecto morbo etiam ad totum sinistrum latus extenditur, sed sensibilitas redit, si veniente sudore in affecto lasere exanthemata enflorescant.

Tractu temporis sinistrum brachium gracilescit, et debilius est, atque sinistri cruris robur etiam infirmatur. Mucum speciatim viscidum reddit , cumque peculiari ratione corrumpit. Vim mus lorum infirmat, atque eos rigidos reddit. Ex cerebro per medullam oblongatam et spinalem descendit, unde obstipitas ,

et tetanus, variaeque convulsiones oriuntur , et internorum viscerum multiplices affectiones , necnon artuum inferiorum

imbecillitas. Cerebri medulla res fibras videtur rigidiores reddere , atque ex observationibus anatomicis corticalem substantiam laxiorem, et molliorem facere. Nervos omnes ad spasmum tetani disponit. Saepe fugax ex uno in alium locum transfertur ; interdum valde fixum , ut in membrana adiposa, in muco , et Cor

Sensim sine sensu , et longe lentiusquam in miliari morbo, sanguinem peculiariter Cogit.

209쪽

Imminuit, et deniquo delet fibrarum

irritabilitatem , et sanguinem ad stasim disponit. Per diutinum tempus etiam innocuum hospitatur levioris momenti morbos primum afferens, qui remotis intervallis revertuntur, deinde frequentius ἱ partem, quam interdum diu occupavit, ex integro relinquit, et ad alium locum fertur. A natura , quae libere agere possit,

ad cutim urgetUr.

Sanguinem, et lympham potius ad stasim , quam ad inflammationem ducit, sanguinem autem ultimo resolvit. Recta ab interiori ad exteriorem partem superpositam solet venenum progredi Usque ad extimam cutim. Cutem appellens primum frigus excitat, deinde calorem aegro sensibilem , non tangenti Medico , in extima cute ustionis , et ardoris SensUm.

Ex miasmate in cute paullo prorum dius defixo summa frigoris intolerantia nascitur. In morbo jam multum provecto ad macilentiam aegri veniunt, etsi primum corpulenti fuerint. omnia inconstantia, et variabilia sunt.. Saepius fumi instar per telam cellularem ex inferioribus partibus ad superiores ascendit; exercitium ad inferiores abiicit, somnus ad superiores.

210쪽

. Sanguini inhaerens in ea parte, quam petit, aut diu tenet, plethoram gignit, sanguinemque resolvit. CAPUT XV.

. CAUSAE PROXIMAE NATURA , ET ORIGO.

Ηanc constitno in duplici miasmate peticularum, et miliarium, quae simul juncta, et peculiari ratione in unam acti nem conspirantia sensim Valent oeconomiam animalem assicere, atque paullatim tam diutinas, atque graves morborum successiones inserre. Peticularis veneni existentia demonstratur a veris peticulis, sive in morbi progressu conspicuis, sive inter initia morbi apparentibus , et diu etiam persistentibus, a symptomatis nonnullis in hoc morbo occurrentibus, qualia sunt pulsuum major , aut minor debilitas , animi abjectio, quaedam ad somnum proclivitas, aurium

SEARCH

MENU NAVIGATION