Conspectus praesentaneae morborum conditionis auctore Carolo Allionio ..

발행: 1793년

분량: 388페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

211쪽

susurrus , Virium diminutio, sensuum hebetudo etc., a febribus exanthematicis , quae in secundo stadio observantur, tum

etiam a gravissimis illis , et lethalibus , quae interdum in fine morbi superveniunt, atque demum ex indole gangraenosa , quam humores in quarto stadio produnt. Miliarium veneni praesentia indicatura frequentia stuporis pungitivi, ab urinis

saepius aqueis, aut tenuibus , a motibus nervorum SpaSmodicis, a celeri materiae morbificae translatione, a pulsu non modo debili, sed contracto, ab eruptione miliari, quae in Chronico , et praesertim in acuto morbo solet cum absoluta proprii characteris per omnia phoenomena declaratione advenire. . Observationes docuerunt miliarium so- mitem , quin se patefaciat posse diu de- Iitescere, sed et notum est consumatis clinicis peticularum venenum in humano Corpore sopitum posse persistere. Quanam autem ratione tamdiu diserri maligni veneni effectus possint, atque tam insensibili gradu corpus humanum valeat labefactare , quantum nostris temporibus videmus , inferius proponam ; sed prius inquiram , quonam modo factum sit, ut talis genita sit humorum conditio , propter quam haec aegritudo adeo frequens facta

212쪽

sit cum iis mutationibus, quam omnis fere morborum cohors Ostendit , quam quidem in ipso proemio summatim indi

prout successivis temporibus apparuerunt, comparatio mihi ostendit post adventum febrium catarrhalium malignarum , quae post annum II 66 iteratis vicibus cum uni-Versa pene Europa nos affixerunt, et ex remotis regionibus per regnorum Continuitatem ad nos venerunt sub nomino grip , la govlette , catariae Russe , et labrienne nomine notissimis, et signatim post catarrhiam Russum, nostri morbi frequentiam plurimum invaluisse. Iam vero evidens est a subitanea virium prostratione, in quam ab hisce morbis aegrotantes incidebant , a frequenti tunc temporis angina gangraenosa, et peripnerimonia maligna , a praesentia peticularum , ab indole gangraenosa sanguinis observata in iis, qui gravius aegrotabant, a modo, quosiiccessive regionum , et tractuum invasione plures homines ejusdem oppidi eadem die corripiebantur , procul dubio hos epidemicos morbos pestifero cuidam mi asmati tribuendos esse , quod per hominum Consortium aeris ope , cito ad conterminas regiones translatum est, atque in

213쪽

εuo progressu constanti gradu infirmatum. Puto igitur luem hanc per hominum consortium repetitis hujusce calamitatis re-Cursibus , magis magisque diffusam fuisse , atqUe sensim morborum indolem pem

mutasse η.

Dicam nunc , quanam de caussa haec duo miasmata simul agentia , et diu sopita persistere possint, atque diuturnas,

lentasque morborum parere sUCCessioneS. Peticularum Venenum , sicut omnibus notum est , nervorum actioni infensum

est , atque vim vitae infirmat , sanguini autem inhaerens eumdem ad stasim gangraenosam disponit , atque continuo nititur etiam lympham ad putridam corruptionem deducere ejusdem stasi genita. Miliarium autem mi asma Serum eXprimendo , atque actionem , et Contractionem Vasorum augendo lympham , et po-εtea etiam sanguinem cogit , atque homines ad morbos inflammatorios proclives facit ; ex hisce autem venenis simul existentibus, atque contraria ratione agentibus evenit , ut materia peticularum actione miliarium miasmatis ad vasa lym-

Ilisce animadvorsionibus adjiciatur, quod licet in quibusdam non gravis morbus esset , atquo Cito tum raucedo, tum tussis , Et febris catarrhalis sup rarentur , etiam per pluros monses imbecilli, Et velut stupidi homines persisterent. Diuiliasti by Corale

214쪽

I96phatica urgeatur, neque statim sanguinem assiciat , lymphae cohaesio sustineatur infirmato tono fibrae irritabilis , auctaque lymphae visciditate , materia mo bifica veluti immutata jacere , aut etiam intra sanguinis torrentem impune vehi aliquandiu possit , quin sanguinis CO- haesio ab actione peticularis veneni resolvatur.

Hisce autem positis , facile patebit ,

cur morbi inflammatorii minus frequentes sint. Cur tantopere morbi a veteri norma recesserint. Cur plura phoenomena inter miliarem morbum , et peticulas ambigant. Cur adeo dissicilis sit hujusce morbi integra extirpatio. Reliqua plura ex hac veritate deducenda nunC minime persequor ; Consultius enim duco in disquisitione phoenomenOrum, et symptomatum singula pro mearum virium ratione explanare.

215쪽

CAPUT XVI.

CAUS E PROXIMAE ACTIO, ET EFFECTUS.

Traditurus quanam ratione Causa Pr Xima hujusce morbi varios effectus, quales occurrunt, gignere possit, ipsius Causae

actionem eodem ordine persequar , quo successive agere Consuevit : et Cum primum Cerebrum assicere soleat, deinde humores vitiare , primum ejusdem successivam impressionem in nervos persequar , BnteqUam ea exponam , quae spectant ad humorum mutationem. Animadvertam SV- sceptum hoc miasma primam Commotionem cerebro inserre, atque Vertiginem , caephalalgiam etc. asserre hemisphaerium dexterum primum saepius assiciendo, quam aliqua statim subsequitur nervorum debilitas cum mutatione auris sinistrae , et

brachii sinistri debilitate ex pulsu percipienda. Puto nimirum tenuissimum septicae naturae hoc principium usque ad cerebri fi-

216쪽

bras pervenire , easque tali ratione per cellere , dum telam nervorum Cellulosam percurrit, aut in ea lentescit, ut eorumdem actio infirmetur , eaque impressio oriatur , quae inter spasmum, et debilitatem est. Varia deinde phoenomena subsequuntur , prout aut variae portiones Cerebri , aut diversa paria nervorUm , aut eorum quaedam propagines assiciuntur. Itaque si malignus humor cerebri Corticem assiciat, dolorem facit, aut etiam somnolentiam inducit, atque memoriam debilitat. Si sensorium commune impetat Catalepsim, epilepsiam, apoplex iam convulsivam, atque alios morbos capitis producit. Nervi Vero , qui jam a cerebro proCesserunt affecti , gignunt balbutiem, odonthalgiam,

strepitus in auribus , visionis phoenomena cto. Nascitur etiam ira , tristitia, animi abjectio, prout nervi quidam Varii,

aut variae, et respondentes medullae pomtiones assectae sunt. Nervos etiam vitales immediate feriens producit tremorem Cordis, palpitationem, dispnoeam, Syncope, stomachi mala nonnulla etc. Si medullam spinalem percurrat tetanum , Variosque morbos convulsi vos generat , uti etiam quosdam dolores intestinorum , vesicae incommoda, malum ischiadicum, artuum inferiorum dolores etc.

217쪽

I99 Provida natura quacumque ratione iaperagat venenum urget ad cutim, quod

stimulo suo, propriaque Vi sudores viscidos foetidos urget , atque exanthemata

profert , quibus morbus judicatur. Quod

si haec bene cursum suum non peragant, sed eorumdem materia in cute subsistat,

sensim imminuit circuitum humorum per Cutim , atque sensum infringit , maxime in parte laesa , sudorem , et perspirationem demum adimit. Prout vis cutis imminuitur , pulsus rari , imbecilli, inaequales fiunt.

Sed et venenum in membrana adiposa conticescit, in tela cellulari musculorum rheumatismum mentitur, et in corpore musculorum dolorem producit ; musculi autem abdominis, et praesertim recti dolere , et rigescere consueverunt ; dolent otiam musculi pectoris. Si externam tunicam intestinorum Venenum assiciat, inflatione venter intumescit , aut tympanitide distenditur ; si interior intestinorum tunica laedatur, dolores acuti , et recurrentes torquent, et sanguinolentae etiam apparent evacuatio nes. Μusculari autem tunica intestinorum similiter assecta dolores vehementer Uringent.

Si magna copia, et praesertim bili

218쪽

juncta ad cerebrum seratur, eaque feriit sensorium Commune , delirium etiam furiosum excitatur. Hoc miasma facile bilem acuit et vitiat , atque cito vitiata bilis in morbi consortium venit ό particulae enim praesertim indolis peticularis propter earumdem corruptivam naturam olea , quae magna ex parte bilis compositionem ingrediuntur, prompte subeunt, et bilem alterant , idcirco propter hujus lentiorem motum , minoremque sanguinis cohaesionem uberior etiam secretio in hepate fit, eaque degener, et actuosa redditur, suam simbolam in curriculo morbi Collatura. Proprium autem huic mi asmati est cum muco coalescere, atque illum viscidum,

et foetidum reddere, atque vim irritabilitatis infirmare ; motum idcirco peristat-ticum intestinorum peculiariter minuit, et fere supprimit , atque irritabilitatem , imo etiam sensibilitatem intestinorum debilitat. Ex hisce autem omnibus plura mala proveniunt , quae sunt anorexi a ,hilis in vesica fellea colleCtio, quae tractu temporis in atram bilem convertitur; muci collectio , alvi segnities , et durities , vitiatus odor excrementorum. Si mucus vesicae miasma retineat, primum

.e prodit quidam ad mingendum stimu-

219쪽

Iiis , deinde isclitaria , atque urinae albentes mucosae veniunt. In membrana pituitaria coryZam Contumacissimam gignit, et muci ex faucibus proventum matutino praesertim tempore molestum producit. Tracheam impetens tussim cum aliquo sibilo , atque postea Cum Sputo muCOSO subpurulento, foetidoque, Verum foetore, qui non est ad verum pus genitum reducendus, sed ad solam muci perversionem. Hujusce denique actio , et Coagmentatio cum synovia articulorum, et liquore, qui proprius est bursis tendinum , doloreS , et tumores Varios ad articulos ge

nerat.

Lympha coacta hujusmodi miasma retineris, et huc illuc ab actione vasorum projecta , si praesertim aliqua bilis portio adjuncta sit , caussa est dolorum, qui huc illuc persentiuntur, febriumque, quaOsub imagine Catarrhalium , quotidianarum , aut lymphaticoebiliosarum interdum accidunt ; existimo etiam humores alios etiam humani corporis , postquam stasim passi sunt, vitiari, atque inde morborum

Varias successiones insurgere. . Sanguinem. demum afficiendo accedente

etiam saepius bilis actione, plurima mala gignit periodica , et recurrentia, uti sunt quadam morbi convulsivi, syncope , hae-

220쪽

morrhagia , febris intermittens , erysip las , hemicrania. Longo autem utriusque miasmatis cum sanguine attritu globuli sanguinis sensim resolvuntur, atque in serum mutantur ;imo vera etiam gangraena dissolvuntur :horum enim quaedam jam tradita sunt in tractatione de miliariis , alia exposita fuerunt in proxime superiori capite, atquo distinctius omnia illustrabuntur in disquisitione symptomatum, et phoenomenorum. CAPUT XVII.

tit cerebrum , et nisi a Cerebro , et praesertim a pia matre retineatur, per telam cellulosam, maximeque nervorum descendit. Aficit primum nervos , qui auditui prospiciunt, et quinti paris propagines ,

aut nervos Oculorum , sed et primos, qui ex medulla spinali veniunt , atque in fia

SEARCH

MENU NAVIGATION