Conspectus praesentaneae morborum conditionis auctore Carolo Allionio ..

발행: 1793년

분량: 388페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

231쪽

2I3 tum est multum cum Corde, et Cerebro consentiunt, unde sit, ut circuitus humorum I romoveatur , qui in hoc morbolentus , et debilis plura incommoda gignit. Color pallide luteus. Color pallide luteus non dependet semper ex bile , sed ex imminuta vi cutis

sanguinem alliciente , et fortasse ex SaΠ-guinis globulis resolutis , mucumque tingentibus, aut lympha ipsa, quae stasim aliquam, et corruptionem patiatur. Color pallidus

Qui jam ab aliquo tempore hoc morbo

detinentur , et in quibus venenum ad Cutem delatum est, atque ibi haeret, frigoris sunt impatientes, pulsum habent debilem, parvum , et tardum etc., etiam aestate non sudant, atque in eorum brachiis , et tibiis pustulae fatuae cuti concolores frequenter oboriuntur etc. Pallidi autem sunt propter minorem appulsum

sanguinis minimis vasis a veneno COnstrictis. Contagium. 'Est morbus contagio susceptus , quod

232쪽

2Iέ ostendit novitas morbi, atque facilis diti fusio ab aegro in assidentes.

Contumacia morborum copitis quare. Non miraberis autem Contumaces mo

bos capitis esse , et sine febre in hoc morbo evenire ; dolores enim varii , rubentesque maCulae in cute , atque prae-εertim in altera gena , et collo pedis, aut levis rubor malleoli ad diutinum tempus , et sine mutatione persistunt. Idem igitur venenum in cerebro immutatum diu perstare potest; actio autem cordis , et arteriarum ad minima vasa expedienda debilis est, neque stimulus in cerebro motum arteriarum sollicitat eo quod vis alliciens, et promovens circuitum sangULnis posita sit non in origine nervorum , sed in eorum extremitatibus.

Conpulsiones. 'Convulsiones in hoc morbo variae sunt. Quae nascuntur ex Stomacho raro mentem adimunt, nisi vehementes fuerint , et una adsit stomachi inflammatio. Ex cerebro irritato oriuntur convulsiones epilinplicis similes ; ex medulla oblongata, et

233쪽

spinali tetani, et variae Convulsionum species : ex nervis praecordiorum, dia- . phragmatis , et pulmonum, atque etiam Oesophagi, deliria, varia animi pathemata, desipientiae variae , eaeque saepius non modo cum musculorum faciei , et oculorum convulsionibus , sed desperatio, animi abjectio, et timor mortis perpetuuS. Animadverto in iis, quibus per diuturnum Dorbum exanthematicum sanguis, et hu-riores majorem fluiditatem acquisierunt , aque vehunt maligni miasmatis particula. , quas natura non eliminavit, per diuinum tempus motibus convulsivis fatigari , atque eos etiam aestate molesti res esse , eo quod hujusmodi stimulantia Prncipia per auctam humorum fluiditatemia ilius possint subire minima Vasa, qUae

in cerebro sunt. Convulsiones , quae prinprile sunt miliarium subsidentium, multomitores in hoc morbo, quam in miliari tribum lae ne sunt muci papillas oblinientis vis iditati Z Cuticula in hoc morbo Crassior est , firmiusque cuti inhaeret, atque aege patitur diduci in majores vesiculas. Dic ndum ne est miasma miliarium lymphalcis vasis ferri super papillas nervo Tum progredientibus , atque subsidentes vesicitas adigere veneni particulas intra papilbs r Venenum autem peticularum

234쪽

II 6 videtur potius haerere in extremis arteriis sanguineis, aut ab iisdem essundi in telam cellularem. Corpulentia. Exanthematis non paucis disparentibus sine evidenti ratione , atque crisis perfectione motus labriles multum diminuuntur. Pulsus fiunt fluido-elongati , deind graciles, et in motu suo lenti. Tunc mytoria morbifica transfluit in membrananadiposam, atque ibi remanens , allkit majorem adipis separationem, atque Osollacellularum fortasse constringendo cogit adipem accumulari. Certo post hunc tran fluxum fames nascitur etiam intensa, lique aegri etiam in lecto corpulenti eradunt cum febris, atque aliorum phoei.

Profundius miasma haerens in mustulis. exempli Caussa tibiarum Crampum gi piit; stupor autem pungitivus oritur ex stiuulo nervorum in extrema cute a naiasnatis miliarium particulis, qui cessat elats pustulis. Si manus in hoc morbo sea Sum

plenitudinis, et torporis jam halentes

235쪽

2II aquae calidae immergantur, statim nascitur stupor pungitivus, fortesque puncturae persentiuntur.

Crepitus ossium ex muci articulorum visciditate in provecto morbo advenit, ab que frequentior in vertebris colli, et genuum articulatione. Cutis consensu3. Consensus Cutis cum OeSophago, Ventriculo , intestinis , renibus, et vesiCa urinaria probant horroris Cutanei sensus exstimulo memoratas partes percellente ;confricatio etiam alterius internae auris horrorem in toto corpore excitat. cutis plenitudo. Constans est observatio, quod in morbo chronico plenior cutis sit luna crescente , macilentior decrescente: magna est varietas in plenitudine cutis pro variata translatione miasmatis , et aliquando Iunae phasibus respondisse evidenter visa est. Foeditates etiam cutis quaedam huic morbo propriae, ut scabies, contumacis-

236쪽

sima quaedam epsorae species omnino phasibus lunae memorata ratione respondent. Certum etiam est per lecti teporem cutem intumescere, et pleniorem esse , multum extra lectum extenuari, praesertim a frigore : prout nempe fugacis naturae Iniasma aut ad cutem allicitur, vel ad interiora repellitur, summum discrimen incute adparet. Cutis etiam praesertim faciei magna inconstantia modo plena , modo Collapsa observatur propter eamdem rationem; post somnum fere semper facies plena ESt. Dejectiones nigrae. Dejectiones nigrae quandoque reapse veniunt ex atra bile, quae in duodenum

Prorumpit , suaque signa habet posita in doloribus colicis , vomitu , Iypothimia ,

atque urinis biliosis etiam nigris. Interdum venae intestinorum varicosae factae,

et disruptae fundunt sanguinem, qui primum niger est bilem nigram exhibens , sed progressu temporis Cruorem verum ostendit. Hujusmodi evacuationes foetent ore cadaveroso ; eas praecedunt plus minus acerbi intestinorum dolores, et Va-Tie reCurrentes , etiam cum lypothimia

conjuncti. Hic morbus illustrari , atque

237쪽

2 I9 explanari potest exemplo varicum , quaa minime raro praesertim in tibiis apparent illorum aegrotantium , qui in hanc infirmitatem inciderunt. Observo enim aream cutis , in qua Varie es Stant, quadam impetiginis specie cum ardore ,. et pruritu juncta Occupari, quae , si squammatim cuticula decedat, evanesCit. TunC autem varices flaccescunt, et resolvuntur; haec resolutio etiam contingit in morbo acuto si sudor adveniat. Existimo igitur ab acri humore stimulante telam cellulosam contrahi , et venas vinciri , atque in varices amplificari , et similem effectum ab eodem veneno internam intestinorum membranam assiciente produci ; eadem etiam Caussa est , propter quam haemorrhoides

sive internae , sive externae adeo frequentes nostris temporibus sint. Duodenum autem huiC morbosae successioni magis obnoxium est, atque colica duodeni non raro in fine hujusce morbi hominem e medio tollit cum nigris , et sanguinolentis dejectionibus.

Hac occasione etiam Commemorabo Uenas brachii modo unius, modo alterius, sed saepius dexteri modo intumescere, modo subsidere ; aegri autem Consignarunt sensum aurae cujusdam frigidae ,

deinde calidae ad brachium appellentis ,

238쪽

atque pruritum in extima cute asserentis, quod familiare est in hoc morbo quando malignum miasma ad Cutiin transfertur , atque interiores abdominis partes assicit. Eriaicativae curationis di cultas. Materia morbifica , quae morbum facit , facile in minimis vasis diversorum generum quiescit; minima etiam vasa

telae cellularis nervorum subire solet, ex

quibus non ita facile ex integro potest extricari. Sola morbi judicatio fit per Exanthemata , per quae debet eliminari

duplex Venenum, quod materiam morbificam Constituit, sed unum alteri impedimentum ponit ad Convenientem , Constantemque eruptionem. Praeterea Cum in cute sanguis , et lympha facile resolutionem subeant post longam Stasim, et diutinum affrictum neque exanthemata , neque sudores persistunt , sed materia transfluit, et resorbetur ad sanguinem morbum deinde renovatura. Haec rerum conditio facit, ut nonnisi per repetitas, et diutinas exanthematicas eruptiones morbus queat superari, facileque possit aut in muco cutis, aut in tela Cellulosa remanere seminium , quod temporis successu per circuitum humorum

239쪽

22 l

huc illuc transvectum , atque defixum alios morbos , atque demum febris exanthematicae curriculum reducere debeat.

Fames oritur statim quando disparente exanthemate materies morbifica partim haeret in substantia cutis; sed majori ex parte videtur subiisse membranam adipo-sam , atque ibi sedem suam figere , dum reducentia vasa subit sanguis quod probat conditio pulsus cum quadam fluiditate elongati, minus elati ). Tunc statim cibum appetunt, deinde fame torquentur. Existimo autem a stimulo in cute haerente , qui vim vitae etiam exstimulat , atque transfluxu liberiori facto sanguinis, praesertim in vasa reducentia , allici undam sanguinis ad exteriora, minoremque fieri determinationem ad interiora. Ii etiam, quibus vis nervorum stomachi infirmatur, quin adsit muci in stomacho praesentia, cibum appetunt, atque saepe Volunt, licet paucum assumant, ut Vires, quas deficere sentiunt, instaurent. Anne unda sanguinis minori vi, et quantitate ad si machum delata, atque diminuta vis nervorum stomachi fibras carneas regens famem gignunt cogendo rugas stomachi

240쪽

subsidere, atque papillas confricarer o

servo famem ea ratione , qua hominis aetas Crescit, eadem proportione gener tim decrescere , sed animadverto etiam per aetatem Vasa praesertim cutis minus Pervia esse , minoremque fieri sanguinis,

ct humorum deperditionem , atque Vim allicientem , quae organo cutis inest per aetatem diminui. Ergo in facilitate transitus sanguinis per cutem in revehentia vasa quaerenda Caussa est famis prompte nascentis. In morbo autem chronico, nisi

plurimum infirmati sint , atque muco Obducti nervi stomachi, fames aegros vexat verisimiliter a stimulo in cute persistente , et ex sensu deficientiae propter infirmatum tonum nervorum.

Febris nulla , mi vix nulla. Sanguine denso retentum mi asma se brem occultat ; stimulus enim intra vasa sanguinea agens non allicit circuitum sanguinis , sed incitat arterias ad ictum perpendicularem, qui Circuitum non promovet , atque a sanguine denso ea fit resistentia , ut sanguinis motus infringatur. Huic rerum conditioni tribuendae fortasse sunt apoplexiae, pulmo repletus, et syncope. Ex nimia etiam sanguinis fluiditate

SEARCH

MENU NAVIGATION