Conspectus praesentaneae morborum conditionis auctore Carolo Allionio ..

발행: 1793년

분량: 388페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

261쪽

etiam nervos quosdam cerebraIes cum qUO-dam spasmo debilitatos esse. Reliquum est, ut rationem demus ali rum phoenomenorum ad dexteram, et sinistram partem pertinentium. Nervi dexterae partis cum ex sinistra proveniant,

et robustiores sint, inde sit, ut pulsus dexteri lateris validus existat; secretio muci nasalis commodior, et uberior fit ex latere dextero. Dextera quidem tibia facilius prae sinistra phlegmatia, et tumoro tentatur, panaritia , erysipelas , aliaeque metastases potius in dextero latere occurrunt, abdominis etiam dextera pars magis

tenditur in colica abdominis ; sed quod

singulare plane est, coxa sinistra, et mamma plenior esse Consuevit si sinistrum

brachium affectum sit, brachio sinistro macilentiori existente. Intelligo quidem

valentiorem in dextero latere naturam propter majus robur nervorum, facilius posse materiam morbificam in dextero latere aCCumulare, atque Urgere etiam ad extimam cutem, atque actum judicationis exercere. Uerum ingenue fateor magnam

alterius explicandi phoenomeni dissicultatem: interim autem meam qualiscumque fuerit, conjecturam propono. Observans corpulentiam nasci, atque

pleniorem corporis habitum fieri, si ma-

262쪽

teria exanthematica transfluat a cute in membranam adiposam, aut propulsa non fuerit usque ad extimam cutim, sed in

membrana memorata remanserit, Sequentem conjeCtiaram propono. Materia primum irruens in latus sinistrum ita valde infirmat cum nervorum filamentis actionem arteriarum, ut nutritio, et sensibilitas

brachii diminuatur. Sed in iis, qui sequuntur nervis minus adhu C fortasse accumulata eam Vim relinquit, quae urgere possit vitiosam materiam Usque ad membranam adiposam, atque augere idcirco corpulentiam dimidii hominis sinistri excepto brachio. In latere autem dextero longe validior actio artoriarum sustinet validius humorum circuitum, neque ii subsident in membrana adiposa, immo materia morbifica ad summam cutem Urgetur, in qua praesertim macillae, pustulae, impetigo, erisipelas etc. apparent. Atque pellitur ad tibiam dexteram, dexterumque latus velut per metastasim, et jactum pars vitiosi humoris ab arteriis propulsi, cum in sinistro latere defluere videatur per telam cellulosam nemorum.

263쪽

Libidinosi quare evadant.

Sentio libidinis impetum excitari ab ipso veneno spinalem praesertim medullam percurrente, atque ad organa genitalia delato, et potissimum ad testes, et vesiculas seminales iis, quas referam obser- 'vationibus innixus. In morbo quidem acuto exanthematico ex subsidentibus pustulis, et materia morbi sica translata ad occiput, primum quamdam obstipitatem intulit , deinde lumborum doIorem, quem CXCeperunt non continendae poliritiones pra ter modum repetentes in homine quidem propter venae sectiones, morbique longitudinem jam viribus fracto. In morbo autem chronico ab aliis locis disparens exanthema, primum dedit dolorem in sincipite , et occipite , cum sensu Cujusdam veluti internae abrasionis, posteaquam rigiditatem spinae, et lumborum dolorem, deinde frequentes pollutiones, quae Vexare desierunt impetigine quadam pruriginosa Circa anum, et perinaeum oborta.

Cuidam mulieri, quae hunc morbum passa fuit non ex integro judicatum, aestivis temporibus pustulae, et vesiculae passim in dorso efforescebant, sed cumnae non amplius venirent approximante autumno, memoratis pollutionibus singulis

264쪽

annis per mensem, et ultra fatigabatur. Pollutiones sunt citae, et sine forti erectione, atque molesta sensatio in prostatis, et vesiculis seminalibus persentitur, diu durans cum firmitate idearum cum libidino Convenientium. Caeterum testes firmiores, et majores redduntur dextero plerumque majori. A masculis autem, et foeminis,

hoc incommodum patientibus , et quibus

fides adhiberi poterat, relatum est materiam spermaticam post haec irritamenta hac occasione emissam, solito uberiorem, et fluidiorem extitisse, et cum aliquo etiam ardoris sensu solito fortiorem magnam titillationem diu perdurantem, et veneris desiderium sustinentem, dedisse , quin certo aliquid luis Venereae commi-SCeretur. Hasce autem pollutiones iterato Saepe reCurrentes, et vix Comprimendas Consequuntur summa debilitas mentis, et imbecillitas artuum inferiorum, Somnus gravis, et post somnum non modo sensus

veluti corporis ponderosi facti, et lecto veluti affixi , sed imago, aut ut melius dixerim, species cujusdam tetani, Cum colli, et brachiorum aliqua rigiditate, et

non sine strepitu vertebrarum colli dum Conantur corpus loco dimovere. In hanc autem molestiam praesertim ii, qui modibum habent ad tertii stadii finem dedu-

265쪽

ctum; qui vero ex haereditate' tenent suae vitae decursu variis temporibus hunc impetum experiuntur etiam antequam Perventum sit ad febrim exanthematicam, sive . ad alterum staditim : materia. nimirum

morbifica quadam libertate cerebri telam Cellularem permeans, fertur ad spinalem medullam, atque per eam defluens, urget verisimiliter ad partes genitales , non

modo majorem spirituum animalium Copiam , et ciet secrotionem liquorum spe maticorum, sed et cum iis se se jungit,

unde testium auctum volumen, et Sen SUscujusdam molestae plenitudinis, et ex pa tium titillatione idearum venerearUm SU- scitatio , atque alteratio fluidorum spermaticorum, atque haered uaria transmissio proficiscuntur. Fluiditas certe major, atque sensibilis acrimonia exeuntis maioriae siler-maticae, tum etiam hujus ad libidinem irritamenti cessatio per advenientem impetiginem msam hac super re Conjecturam fulcire videntur. Haec hominis positio, atque hic status organorum generationi inservientium, promptas reddit foeminas nuptas et puerperas ad Concepiti m. Cum autem in progressu morbi muco vi-' Sive ex patro, sive ex matro hoc malum ad progo- Niem traducitur, sod fortassa , quantum quidem BCCura. tum rixamen didicit, potantius a patro transmittitur. Disitig by Corale

266쪽

εcidiore reddito non pauca oscula Vasorum hiantium occludantur, eX eorum Obturatione eveniunt postea facilitas ad abortum, et praecocior sterilitas ; et sane placenta emissa ab iis Meminis, quae abortum passae suerant perlustrata diligenter, ostendit alicubi notabilem areae partem, quae Calva erat. Haec autem observatio, atque consideratio docet medelam hujusce infortunii quaerendam esse non in remediis stiplicis, tonicis, et corroborantibus, sed in iis, quae vasa aperiunt, mUCUmεolvunt, atque morborum generalem Comditionem emendant. Lipothmiae SenSG.

Sensus lipo thymiae ex triplici praese

tim Caussa oritur; ex stimulo extremis nervis praesertim cutis applicito illata debilitate, et constrictione convulsifica vim vitae, sive vim allicientem, quae actionem cordis sustinet infringente; primario etiam ex cerebri laesione nervos vitales

debilitante, quod probat repentina capitis

turbatio, et vertigo, si venenum ab alio loco ad cerebrum transferatur. Sic obse vamus subito evanescentem quamCUmque aliam affectionem ab hoc miasmate de- Pendentem, et cerebrum asscientem etc.,

267쪽

consequi virium debilitatem cum sensu deiectionis. Ex affecto etiam stomacho, et oesophago haec animi desectio saepe nascitur. Omitto morbi degenerationem ad sanguinis potissimum resolutionem deductam , in quo statu aegri saepe animo deficiunt.

Luis venereae mutatio.

Hanc oriri existimo ex minori partium sensibilitate, et irritabilitate , minorique

ad morbum inflammatorium dispositione. Sanguinis praeterea, atque humorum in confirmato morbo major tenuitas, viscidiatatem illam, quam peculiariter gignit lues

venerea, ctiam debilitat, dum actio miasmatis miliarium propria actione vitiosa urget ad cutem, unde fit, ut minor na-εCatur ad suppurationem et inflammationem gangraenosam dispositio, faciliusque dolores in ambitu corporis gignantur. Non modo autem familiaris leucorrhaea susceptam fortasse luem extra corpus ducit, sed et minus porrosa, atque denso muco obducta, externa uteri, atque Vaginae membrana, minus facile per inhalantia Vasa venenum recipit, atque absorbet.

268쪽

25o Memoriae imbecillitas. Huic morbo proprium est, etiam in primo stadio, ut aegri memoriam sibi paululatim deficere advertant, atque haec Calamitas crescit procedente morbo, ita ut denique in quarto stadio immemores fere sint, atque demum fatui reddantur. Certum quidem est ab hoc veneno nervorum actionem peculiariter infirmari ; constat etiam corticem cerebri in hominibus hac aegritudine defunctis, mollem, et fere dissilientem esse, cum interim firma adhuc persistat, immo solito firmior medullaris cerebri substantia ; phoenomena autem, quae ad laesam medullarem cerebri substantiam pertinent, in ejusdem progressu eveniunt. Cum autem primae particulae

materiae morbificae a sanguine SUSCeptae cerebrum impetant, verisimile erit primum ad corticem cerebri ferri, atque ibi stimulo suo vertiginem, et Cepha- Ialgiam facere; nam dum ea gignunt

mala, quae Certo ad medullarem cerebri substantiam propius pertinent, aegride nullo dolore conqueruntur. Ex hisce Concludo memoriae imbecillitatem vitio corticalis substantiae potius tribuendam eSSe, atque fortasse memoriae sedem ibi ponendam , ita ut idearum impressiones,

269쪽

2st quae per Sensus anima Suscepit ad ext Tiorem cerebri partem sive corticalem transmittat, atque ibi figat ; dum vero ex sede sua fibras medullares, quae animae ipsi famulantur, ut actiones Suas exerat, ideas impressas ab exteriori co-rebri. parte aut videre, aut ad nutum reis vocare possit. Suspicor autem cerebellum retinere impressiones illarum id earum, quas anima ipsa per id earum comparationem, ut ita dicam, creavit, aut eas iterum, atque iterum dirigendo suas fecit, atque Cum videam eos, qui in hanc aegritudinem veniunt, id earum, quae reCen S per Sensus venerunt facile oblivisci, sed illarum, quae olim excitatae sunt memoriam tenere, in hanc suspicionem adducor, atque opinaror alio loco ideas a sensibus primum receptas imprimi; alio autem loco ideas illas, quae vere ad animam agen tem pertinent. Suspicionem confirmat capitis physica consideratio, ex qua Constat eos, quibus occiput amplum, et productum est, multo magis memoria Valere , atque eos, quibus breve, et veluti trun- Catum occiput est. De caetero multiplex . ingeniorum ratio , Variaque variorum hominum in facultatum exercitio conditionis facilitas, aut aptitudo ad varias scientias,

270쪽

a5atum etiam quaedam dispositio ad arrupienda , fovendaque virtutum, atque Vitiorum, ut ita dixerim, elementa a sagaci, et accurato physionomiae indagatore perspiciuntur , qui scit ex vultu hominum moreS ΠΟSCere , atque ex Capitis forma ingenium hominis, ejusque varias aptitudines metiri , et intelligere. Quantum autem conserat ad ingenii vim , animamque ponendam in Commodo, ampliorique SUOrum actuum exercitio, jam abunde patebit consideranti rachiticos , quibus lentius ossa capitis indurata majorem Cerebri evolutionem , majusque incrementum permittunt, ingeniosiores esse, atque e Contra alpicolis nonnullis , uti incolis vallis Augustae Praetoriae, et Helvetis quibusdam non infrequentem esse stupiditatem , quam tribuo non tantum aeris siccitati, quantum pingui Caseo, quo V

εCUntur , et aquae, quam bibunt terra CalCarea refertae , unde cito nimis Cranium ossificatur priusquam Conveniens caeperit cerebri substantia incrementum Mortes inopinatae. Inopinatae mortes Certo nostris temporibus frequentiores sunt. Non modo autem aegri violento morbo, uti ex pulmone T

SEARCH

MENU NAVIGATION