Conspectus praesentaneae morborum conditionis auctore Carolo Allionio ..

발행: 1793년

분량: 388페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

281쪽

263 modo resolvitur, globulique sanguinis minori vi cohaerent, atque in serum demum facessunt, sed interim horum elementorum aliqua inter se coagmentatio sustinetur ab actione veneni miliarium , qui

aucta Contractione vasorum ContinUO Serum exprimit, atque nititur, quae alias citius dissi uerent, elementa sanguinis Continere. Quod autem ad morbos pectoris pertinet, primo quidem animadvertimus eos potius ad quamdam pulmonum plenitudinem, atque lentorem sanguinis in vasis venosis, quam ad inflammationem pertinere ; sed insuper observamus vim irritabilitatis, atque vim nervorum a petiCu-

Iari veneno infirmari, atque phlogisti particulas longe minori nexu cum sanguinis globulis vinctas esse, lympha solutioro reddita. Praeter autem pulsus conditionem, qui Cum minori elatione sub digitis elongatUr, persentitur, et comprimenti digito prompte cedit , et sanguinis extracti considerationem , ejusdem fluidiorum

naturam ostendit quoque sanguis Catamentorum, et ex naribus fluens, qui dilutus lintea statim trajicit, super ea Crassumentum nullum relinquens. Haec autem Omnia

longe aliam ponunt conditionem ab illa, quae vere inflammationi phlogisticae favet. Inde fieri necessum est, ut longe minor

282쪽

calor in pulmone accumuletur, a quo praesertim repeto seri illam phlogisticam Concretionem, quae in morbis pulmonum inflammatoriis tam Cito exoritur . . Scrophulae vulgaris disparitis. Quaecumque extiterit caussa proxima illius materiae, quae in glandulis praesertim Colli deposita, strumas, Sive SCrΟ- phialas facit, certum est scrophulam Vulgarem saepius cum lymphae magna visciditate conjunctam esse, et quae resolvunt, sortiterque abstergunt, uti extractum Ci-Cutae, et aquam marinam utiliter adhiberi. Hisce positis cum constet actione Illorum miasmatum, quae nostri morbi Caussam proximam constituunt, denique lymphata per speciem corruptionis resolvi, sanguinem autem tenuioris consistentiao reddi, atque identidem febres advenire varii generis, nonne conjicere licet limrum actione mutari , atque in circuitum

urgeri viscidam illam lympham, quae diu

haerere solet in glandulis strumartim naturam adeptis, atque ita abrumpi earum CurriculUm, eamque conditionem in humoribus nasci, quae strumarum Progressui se opponat pPed arthrocace scrophulis valde assinis r

283쪽

rissima aegritudo nunc est, atque si tumores similes nascantur, ii quidem etiam ad tumores, ut vulgo dicitur, frigidos referuntur, lentissime, et male suppurant,

sed periosteum non Superant, neque OSSaattingunt. Quae phoenomena nOStram supra rachitidis raritatem Conjecturam Confirmant.. Sitis. Propter visciditatem muci oesophagum obsidentis, et debilitatem ner rum sitis

in hoc morbo non Vexat. Somnolentia.

somnolentia pendet ne ex seri lentore in tela cellulari cerebri, et infirmata vi nervorum Z Videtur etiam proficisci ex diminuto circuitu humorum per Cutem, quod probat praesertim pulsuum conditio. Somnolentia dependet etiam ex bile sanguini infusa; haec versus meridiem solet redire, tunc autem urinae flavescentes sunt , brevi disparet, redit etiam interdum nocturnis horis : caeterum , qui in hunc morbum incidunt, nisi cum sanguine tenuiori vitiosus humor cerebrum afficiat vigilias excitans somnolenti esse Consue-

284쪽

266Verunt, Sero expergiscuntur, et licet plura incommolia habeant , capiteque doleant , tamen bene dormiunt ; post prandium et coenain facile in somnum incidunt , in morbo provecto somnolenti, obliviosi, et

ad motum torpidi. Evanescente rubore circa collum pedis incommodam somnolentiam successisse Visa est, eamqUE CES-sasse , restituto rubore. Qui etiam somnolentus maxime erat, si febris quies8eret , eadem redeUnte, vigil erat. Somnum consequentia. Plura illa phoenomena , quae Somnum Consequuntur , significant a somno vires non refici, atque hujusce somni morbosi tempore vim etiam nervorum vitalium , et actionem cordis praecipue regentium

insigniter debilitari: illi enim actioni, ex

qua somnus fit, additur etiam compressio quaedam ex sanguinis lentore, et praecipue ex quadam distensione vasorum lymphaticorum cerebrum Comprimentium. Quum igitur per somnum naturalem Pe

spiratio adaugeatur , diducti pulsus, et ampliores reddantur, ex vi caussarum in hoc morbo agentium fit, ut perspiratio diminuatur arteriis brevius pulsantibus, atque debilius contentum liquidum pel-

285쪽

Ientibus. Hinc sudor Somni tempore cessat , et aegri post somnum de frigoris

sensu saepe ConquerUntur. Quoniam autem

in hoc morbo caput facile repletur, breviorque est via a corde ad caput, quam ab eodem ad pedes; post somnum facies tumet, et plenior est, et aegri quamdam capitis perturbationem, et gravedinem expergefacti accusant; consignant etiam post somnum tibias, et pedes perfrigeratos esse, licet in lecto sint, et pedibus bene Ope tis. Expergefacti iterum sudant, atque si mutata positione super lectum sedeant, Caput exonerari sentiunt, atque Calorem

in pedibus renovari; immo illi, quibus

adhuc valens natura est , sine ullo novi regiminis auxilio, tunc temporis pedibus, et tibiis sudant, veneno a capite ad inferiores partes translato. Pulsus autem, qui parvus, debilis erat, et inaequalis, sensim aliquantuni erigitur, atque citatior redditur. Praeter autem hanc debilitatem arteriarum ex diminutavi nervorum fortasse etiam aCtio musculorum , atque Vis ipsius animi nervorum, actionem excitantis aliquam symbolam ad hunc essectum conferunt. Nihil certo efficacius est ad illam motus diminutionem, quam hic morbus affert diminuendam, et Emendandam, quam musculorum validum exercitium.

286쪽

Debilis eadem actio nervorum, Et ar teriarum, caussa est propter quam vitio- Sum miasma variarum partium muco inhaereat, atque Corruptionem aliquam humoribus inferat, atque stomachus malct concoquat. Hinc intelligitur, quare mucus faucium una cum saliva etiam post somnum vitiosus reddatur, atque os foeteat

Cur somnus alimentorum Conc tionem non promoveat, sed infirmet; Cur Oesophago, stomacho, et tracheae, Cum mu-Cus vitiosus inhaereat, expergefactis aegris tussis, aut vomituritio molestiam an ferant, usquedum hujusmodi materia educta sit. Cur Stomachum , et intestina denique impetat materia morbifica.

Enteritis, gas tritis, et alvi fluxus gravissima quarti stadii mala sunt, quae vitae finem imponunt: materia nimirum morbifica ad stomachum, et deinde inteastina desertur propter cutis obturationem, ejus infirmatam, aut sublatam actionem, quae sanguinem ad periphuriam allicit, et

Propter numerum nervorum a variis locis huc confluentium, et quae vere malignum humorem vehunt. Est autem quidam inter hasce part , et cutem talis Consen-

287쪽

sus, et reciproca quaedam mUtua eterogenea Corpora recipiendi ratio, propter quam a cute ad stomachum, et intestina, aut ab hisce partibus ad exteriores facillime transferantur. Strigosi, et molles. Strigosi, et dissicile sudantes, et aere sicco utentes, cuticulam habent firmiori muco adhaerentem, et duriorem, Contrariam autem molles , et spongiosi, et in

arie humido viventes; inde fit, ut longoeelerior sit morbi progressus in strigosis, quam in mollibus, et spongiosis aeris h. 1nidi usuram habentibus. Sudatoria febris. Sudatoriam febrem sustinet miliariummiasma, quod cogit membranas arteri rum. Citius Contrahi, et contentum liquidum urgere per hiantia oscula vasorum exhalantium , dum a peticulari principio, cui saepe bilis juncta est, sanguis solutior redditur. Hujusmodi sudor vix vitiosam materiam eliminat; nam ea per r ducentia vasa iterum in circuitum redit, atque inde nascitur vera sanguinis, et viarium resolutio.

288쪽

Tumores quidam. Tu mores nascuntur in Corpore musculorum, aut prope articulationes, qui lentissime suppurant, neque Vere suppurant Spiriam ventosam referentes. Ad sanitatem

donique perducti cicatricem ostendunt proxime quidem , sed non tamen perios teo

adhaerentem , quae demonstrat membranam adiposam Cutis portionem, musculumque subjectum consumpta regenerata

non fuisse. Hujusmodi situs contrectatus semper dolet, etiam post plures annos. Hujusmodi tumores observantur in iis, qui morbum haereditarium habent, atque i, ueris et adolescentibus adveniunt, atque originem suam debent accumulationi lymphae, quae una tenet materiam morbi ficam nostri morbi; vidi enim non modo hujusmodi aegros signa morbi latentis praeseserre pathognomonica, sed et progrediente aetate in morbum omni nota

Commemorandi etiam sunt tumores quidam minime rari in hoc morbo, qui pertinent ad bursas tondinum ab accumulato humore sensim distentas cum non exiguo dolore motum partis impediente. Frequentius in cubito apparent, et in genu, tum otiam prope malleolos. Hujusmodi tumo-

289쪽

27 Ires non modo doIent, sed extus rubent, et mollitie, ac fluctuatione inducere facile possunt. in opinionem tumoris, qui in suppuratum abierit. Verum secti, aut per, forati non pus, sed lympham viscidam fundunt; nulla bona Cicatrix Consequitur, sed labra vulneris retracta tendinibus ac-CresCunt Cum perpetuo aegrorum dolore, ct incommodo. Stimulantibus, et tonicis exasperantur, mitibus autem resolventibus , et emollientibus Contenta materies solvitur, et tractu temporis tumor disparet , permanente tamen aliquo , sed tollerabili incommodo in quibusdam motibus , et post rudem partis contrectatio

Addam me interdum vidisse hujusmodi

tumorem in genu lateraliter subortum ex integro evanuisse per apparentem qUemdam cum minutis pustulis ruborem in eodem loco cum subsequente deinde cuticulae desquammatione.

Vapor venenatuS.

. Apoplexiae, paralyses, torpores , aliique morbi interdum fugaces, atque celer disparitio morborum localium, probant

venenum instar vaporis moveri, atque saepe pervadere telam cellularem . nervo-

290쪽

272rum, atque resorptum a Vasis sanguineis, etiam cito ad alias partes transvehi.

Puto imminuta vi propellente, et arteriarum, et vasorum irritabilitate, sanguinem in venis colligi , atque ex spasmo telae cellularis venas veluti vinciri, et varices nasci ; vidi enim in varicibus externis , aream venis tumidis comprehensam ad tactum dolere, et subrubere ;quoniam autem sanguis in confirmato morbo gangraenosam naturam acquirit, ideo sanguis obscuri coloris est, atque ex magna parte solutus. Sicuti palpitatio ex arteriis ab hoc veneno Constrictis oritur, ita varices ex venis simili ratione vinctis proficiscuntur. Vesicantia. Ex cutis diminuta sensibilitate , sortique cuticulae per viscidum mucum Cum cutis adhaesione Caussa patet, ex qua fit, ut applicita vesicantia parum doleant, Vesicam non attollant, citoque exsiccentur

est.

SEARCH

MENU NAVIGATION