Conspectus praesentaneae morborum conditionis auctore Carolo Allionio ..

발행: 1793년

분량: 388페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

291쪽

273 Unguium fragilitas , et minus

incrementum.

In latere praesertim sinistro ungues minus Crescunt , tenuiores, et fragiliores sunt. Hujus autem mutationis caussa facile patebit iis , qui animadverterint in

hac aegritudine nervorum actionem infirmari , atque decursum per telam cellul sam nervorum tenuis, et acris lymphaolentius fieri, et ab extremitatibus, sive involucris nervorum peculiari ratione continuatis unguium generationem proficisci. CAPUT XIX.

OBSERUMIONES AD REΜEDIORUM SUCCESSUM PERTINENTES.

Venae sectio saepe est instituenda , atque audacter, Si stasim, aut inflammationem in pulmone morbus iaciat; venae sectio utilis plerumque in hoc morbo extitit. Post exanthematum eruptionem non Convenit, nisi gravia symptomata expostulent. Venae sectio revellens prosuit in ple-

292쪽

thora capitis, quae facile in hoc morbo

gignitur, et in convulsionibus a Cerebro proficiscentibus, quae frequenter Cum Pa ticulari capitis plethora sunt. Hyrudines temporibus applicitae in pi thora capitis, ex suppressa, et obturata cute perniciosae fuerunt. Frictiones constantem in hoc morbo utilitatem attulerunt. Cucurbitulae magni auxilii extiterunt cum humorum Circuitum expediant, et materiam morbificam ad exteriora attrahant. Fotus praestantes fuerunt in doloribus abdominis, periculosi in phlegmatia pedum; dimovetur enim Venenum, et facile rapitur ad caput. Fotus, si exanthemata in brachio apparuerint, ea dispellunt, atque materia morbisca facile migrat ad caput. Vesicantia prosunt tamquam resolven-lia , et etiam derivantia ; si caput asse-Clum sit, maxime tibiis applicita juvant, atque attrahunt materiam morbificam: facile autem exsiccantur propter visciditatem puris; nuchae applicita malignum humorem ad spinam, et brachia derivant, tetani speciem inferendo. Vesicantia utilia sunt, si materies lymphatica in pulmonibus haereat, et hydropem pectoris minetur. Vesicantia cum dissicultate vesicam e

293쪽

citant; ea enim vix attollitur, materiam paucam, et viscidain fundunt. Uesicantia parum dolent, et cortex ti- meleae neque dolorem infert, neque rubefacit in provecto morbo. Vesicantia applicita cito exsiccantur, sed tenuis, aequalis CutiCula non regeneratur; superinducitur subrubens cum splendore arida cuticula tuberculosa, quae veluti crustosa evadit diu adhaerens, deinde nova subnascente Cuticula separatur. Quae jamdudum exsiccata erant epis- pastica interdum post dies quindecim, et ultra denuo inflammantur, atque uberiorem cum utilitate saniem fundunt per diutinum tempus; eorum medicatio maximo dolorifica CSt.

Vesicantia dolenti phlegmatiae, et sub- erysipelalosae parti applicita facile gangraenam inferunt. Non conveniunt in mombo ad tertium, et quartum stadium deducto, si sanguis jam pronus extiterit ad

gangraenam. Opportuna sunt praesertim alliciendo venenum ad partes inferiores. In odorathalgia, et aurium Sussurro prinsunt retro aures apposita, et nuchae applicita utilitatem habent si pars capillata , capitis doleat. In dolore lateris sinistri ad

Cutim venenum attrahendo subjectum pulmonem liberant.

294쪽

Fonticuli saepius non Olentem materiam , et paucam suppeditant, viscidam

que.

Fonticuli acidum olent, si miliariummiasma praevaleat; foetidum, et cadaverosum praevalente petiCularum veneno. Fonticuli ferro sunt excitandi, non CaUstico. Facile enim pars irritata inflammatur mala inflammatione, quae in gangraenam abit.

Fonticuli demum utiliores fuerunt in coxis , et tibiis, quam in brachiis. Balnea generatim juvant cutim emolliendo, et aperiendo, sed animadvertendum est, quod dissolvunt materiam cuti inhaerentem, atque sanguini facile infundunt. Perniciosa sunt, si pustulae minutae, tenues , fugaces adsint. Balnea frigida nocent, balnea tepida ab Iiciunt materiam exanthematicam ad exteriora; intermittenda autem sunt, quando exanthemata apparuerunt; si enim continuentur ex emollita Cute, malignus humor non se figit, sed ultra properat, et resorbetur Cum exanthematum disparitione. Major utilitas habetur ex balneis thermalibus, quae faciunt per sudorem foeten. tem dissipationem vitiosi humoris. Balnea frigida motus spasmodicos , et tetanum inierunt.

295쪽

Balnea non prosunt, si humores tenuitate peccaverint, atque exanthemata jam apparuerint. Balnea , etiamsi exanthemata non pr tulerint, utilia extiterunt in cute a diutino tempore obturata, quam ad sudores disponunt, atque mala ex Cuto obturata provenientia dissipant. Utiles extiterunt aquae aikalinae sulphureae epotae. Emetica caute adhibenda, ne Venenum ad stomachum alliciatur. A purgantibus venenum peticularum non educitur; inducitur autem facile inflammatio gangraenosa intestinorum. Nascuntur etiam contumacissimae phlegmatiae internae abdominis. Purgantia non adjuverunt, nisi in . bilisor smo, et ejusdem Colloctione, necnon ad mucum tubi intestinatis evertendum.

Per purgantia in febre purpurata mi- Iiari,' quandoque fit, ut eruptio dispareat,

sed venenum aut profundius in Cute, aut in membrana cellulari subsidet, maxime diuturna mala daturum, atque resorptum

iterum malum renovaturum. Purgantia revocant venenum a cute,

atque intra sanguinem adigunt, invitant ad oesophagum, ventriculum, et pulmo

nes.

Certo purgantia in hoo morbo nocent.

296쪽

In morbo acuto diarrhoeam symptomaticam feralem inferunt, atque pulsus debiles interdum reddunt. In morbo Chronico alliciunt venenum ad intestinorum tunicam nerveam, et Villosam , quin vene

Pertractata purgantibus phlegmatia interna abdominis venter inflatur,. tensione renitente, quae vix ad tactum dolet, e denaque tempore summo mane vomituri-lio ; dolor etiam aliquis ad scrobiculum cordis oboritur. Si morbus sub crysipelatis larva progrediatur, perniciosa purgantia sunt quie-εcentia interdum aliqua subsequitur m toria morbifica profundius intra cutem , aut membranam adiposam deducta, sed haec quiescentia deceptiva est, atque diuturnaS, gravesque Successiones post se trahit. Purgantia lenia, et subducentia, prae/sertim salia amara prosunt in eo stadio morbi, in quo bilis coercita est, aut Commovetur; so,et autem esse bilis atra, et viridis. Eadem praesidia viscidum intestinorum mucum abstergunt.

Acida vegetabilia opportuna sunt, si labefactata sit sanguinis cohaesio, sed tinnica adjungenda. In morbo chronico hydrophobiae spe-

297쪽

ciem reserente ex assectione oesophagi a maligno miasmate aCida noCUerVnt, nequo utilia sunt , in eodem morbo acuto. Viritan debilitatem summam, atque SU-dores colliquativos cum pulsu debili, et non resistente coercet utiliter elixir vitrioli a Mynsicht. Attemperantia detrimenti sunt. Diutino usu syrupi antiscorbutici superatus est

morbus chronicus.

- Lac raro convenit in hemophfoe, et phlysi pituitosa, quae hunc morbum Consequitur, neque in macilentia, quae prinvenit ex atonia cuidam spasmo Conjuncta. Serum lactis non profuit, et venenum ad interiores partes allicuit, atque praesertim ad abdomen, nisi bilis aestu cietur, et acrimonia sua exstimulet. Urina humana mira praestitit in ano-

roxia, et phthysi pituitosa diu, et sin

gulo mane epota dosi unciarum Octo . In ventriculi incommodis ex hoc veneno eas partes lacessente non nisi antispasmodica, et mitia nervina resolventia profue-' Filia xxv. annorum, quaa multiplicos phoenom n rum successiones Per plures annos passa est, eo rodaCta fuit, ut ventor tympaniticus osset, nullumquct Cibum aut assumer , aut retinore posset; in univctrso corporct ex Contrectationa dolνbat, musculiquo rigidi pers nitebantur; solo urinae per . . dies epota usu ad susscientem valoiudicism redacta est Omnibus symptomatis, ut anoroxia primum, ac tympanitido sublatis. Haeo autem omnia nonnisi per aliquot monses conticuerunt.

298쪽

28orunt. Τonica corroborantia , ' purgantia , optata perniciosa extiterunt.

Aqua frigida nocet iis praesertim, quibus stomachus, et intestina affecta sunt. In morbo stomachi neque rheumatico, neque inflammatorio ab haerente 'muco producto aliquam utilitatem habuerunt Thabarbarum, et leve emeticum suspensa manu exhibitum: excussum fuit a stoma- Cho venenum, sed propulsum ad intestina.

Aqua S. Genesii, quae a thalina sulphvrea frigida est phlegmatias abdominis di

sipavit. Balneationes in aquis litermalibus sex . ginta in homine paralytico materiam om-IIem non eduxerunt, licet magnam utilitatem attulerint. Aquae sulphureae epotae emaciant, neque in ultimo stadio conveniunt. Flores sulphuris, et aquae sulphureae frigidae epotae expedierunt Vasa CutiS, , atque exanthemata protulerunt, Sed morbum non finierunt; pulmones autem a Veneno expediunt, atque in tussi convulsiva evidentem utilitatem habuerunt. Scordium, sive solum, sive Cum SUCCO limonum multum valuit in leviori morbo. Contrayerva, et serpentaria videntur

infringere virus peticulare , sed nihil

omnino possunL contra miliarium vene-

299쪽

23 Inum; idem exemplum ostendit, nihil etiam posse ad veneni Correctionem mercurium Camphorae junctum. Decoctio contrayervae, et serpentariae morbum mitigavit, sed non sustulit: prae reliquis vegetabilibus, in morbo chronico praestant chinae radix, salsaparilla, gua-jacum, et SasSafras. Absynthii sal fixum cum succo limonum, atque absynthii infusum cum succo limonum, aliquam vim habuerunt ad bilis viridis correctionem, sed non emendant materiam morbificam primariam. Jusculum viperinum venenum in extremis partibus conquiescens submovet, in

circuitum pellit, et sanguini insusum in

sanguineis ad caput urget. In morbo antiquato, et muco cutis viscido reddito non potuit mucum resolvere, et expellere etiam per Sex menses adhibitum. Castoreum non profuit per duos menses assumtum Cum obturata Cutis esset. Iusculum viperinum si venenum sanguini

inhaereat, evidenter nocet ; impellit enim

venenum ad Caput.

Decoctum julorum pini diuturnum tumorem malleoli dolentem dissipavit epotum per quadraginta dies, atque reliquis remediis resistentem ἐispnoeam superavit. Radix vince toxici, si viscida pituita ve-

300쪽

28anenum retineatur, multum prodest, atque etiam sudores promovet: vetustam etiam surditatem, Contumaces, Vehementesque aurium strepitus sustulit , et leucophlegmatiam Superavit.

Scilla visciditatem humorum, atque Urinae suppressionem, aut parcitatem utique tollit, dummodo sanguis resistat, atque solum agatur de viscida pituita in pulmonibus haerente; sed morbus primarius

Radix lupuli diu assumta vix alicujus extitit utilitatis ; dococta dosi trium , et

quatuor unciarum urinas movit sedimentum album deponentes; visciditatem igitur humorum aliquantisper emendavit, sed morbi progressum non prohibuit. Decoctum corticis ulmi nullam evidentem utilitatem attulit. Viola tricolor inutile, et inessicax medicamentum est, non quidem pugilli, sed manipuli majoris quantitate adhibitum.

Marrubium album cum melle utile est in sputo Cruento, cujus Caussa est dilatatio vasorum sanguineorum; idcirco sanguis Coactus obsCUrus etiam solutus redditur. Vapor aquae tepentis ano susceptus

sublevat illos, quibus alvus iners est ex quadam tetani, ut tita dicam, specie intestini recti; dum enim legerunt faeces ,

SEARCH

MENU NAVIGATION