Dionysij Patauij Aurelianensis ... Dissertationum ecclesiasticarum libri duo, in quibus de episcoporum dignitate, ac potestate; deque aliis ecclesiasticis dogmatibus disputatur

발행: 1641년

분량: 447페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

131쪽

Dispertat. Ecchiastic. Liba. ac Sacrimenta praebebant. Secundus est, in quo curam utriusque gesserunt. Tertius in quo sola docendi populi, citra rerum Ecclesiasticarum procurationςm , illis est mandata prouincia. Quartus denique, in quo, omissa praedicatione, docendique

populi munere , externa duntaxat attigerunt. Quam haec vana , dccommentitia sitnt, nondum disputo:

fiet hoc post paullo: ubi baec ludicra,

& somniorum esse simillima constabit. Illud quaero, quam consenta nea sint quae de secundo, ac tertio statu prodidit. Nam post: priora illa de duplici episcoporum genere, mox ista iubiicit: postea unus idemque curam animarum gessit , m pecu marum , &c. quibus significat, post illud tempus, quo Presbyteri eXa quari Episcopis desierunt, penes Unum caeteris praepositum Episto

pum, duo fi se munera, quaelia die

132쪽

De Disiuignit. Gr iurisid. Cap. VI. 8 7nus ambo illa in genera diuidebantur: ita ut idem & orationi praedicationique daret operam, & Ecclesiastica bona, adeoque Sacramenta curaret. A tqui subinde pagina eadem, contrarium docet; nempe cum presbyterorum, σ Episcoporum ordo distingui coeptus est, Episcopo solum docendi, erudiendique populi, & orationis munus iniunctum fuisse, caeterorum vacationem habuisse, quae presbyteri curanda susceperunt. Haec duo vera simul esse non possunt.

Exponat igitur quodnam secundo illi statui tempus assignet, in quo duplici munere ornati sunt episcopi.

quod sane nunquam non in eorum

iure fuit, ac potestate ut partim ex iis liquet, quae superius probata sunt , partim in sequentibus Ostendam. Itaque dempto illo secundo, quem

euertit in tertio, tres non amplius

Episcoporuni status aTrapeZita con-

F iiij

133쪽

fg Dispertat. Ecclesiastic. Lib.I. stituti sunt; primus in quo episcopi cum presbyteris promiscue habiti, fimctionis genere bifariam partiti erant: secundus, in quo episcopi iam a presbyteris distincti, & supra eos evecti, nihil praeter orationem, populi institutionem Ecclesiastici

muneris usurpabant: Sacramentorum, ac bonorum Ecclesiae curatio ne presbyteris commissa. tertius in quo viceversa, praedicationis onere in alios translato, toti in rerum Ecclesiasticarum administrationem in tenti erant. Haec summa est Trape Σiticae disputationis : in qua tantum

est falsitatis, & inscitiae, quantum vix quisquam, nisi oculis ipsis fidem faciat, persuadere sibi poterit. Da

bimus operam, ut quae sola lectione mediocriter saltem eruditi iis in re bus animaduertent ; etiam tardissimi quique rationibus adiuti nostris,

incredibilia paucarum paginarum

134쪽

errata cognoscant.

IV. Imprimis autem recolenda illa sunt, quae in superioribus capitibus exposui de antiquo Episcopo rum statu , cuiusmodi temporibus Apostolorum fuit ; deque communicum presbyteris illorum appellatione: ita tamen ut inter episcopum, ac simplicem Sacerdotem silua esset functionis ordinisque distinctio , etsi in eandem personam ambo concurrerent. Intellectum porro est ibidem, perbrevi tempore, ac sub Ecclesiae duntaxat initia,seruatum id fuisse, ut iidem & presbyteri, hoc est communi sacerdotio praediti essent,& episcopi: siue, ut cum Sidonio loquar, in primo & secundo ordine iidem ut essent antistites. Nam subinde unus ex omnibus, qui episcopitum nomine , tum dignitate, iure, atque ordine, toti Ecclesiiae praeesset,

electus est: id quod superstitibus ad-

135쪽

so Dissertat. Ecclesi sic Lib. I.

hue Apostolis in usum receptum esse monstrauimus. Neque Vero, quod indidem constat,sic unquam presbyteri & episcopi simul iidem constituti sunt, ut non distincti per se soambo essent ordines, qui & diuersis postea personis attributi sint; & tum etiam, cum in plerisque coniunge-gentur, in nonnullis separati fuerint. Ex quibus Trapezitici feneratoris, ut & reliquorum sectae eiusdem, hoc, est Caluinistarum omnium erro ar-' guitur: qui nihil ab Episcopo inter esse presbyterum, id est ordinem ab ordine differre putant. Explosa est etiam ista presbyterorum, qui iidem essenti& Episcopi,T rapezitica partiatio ; ut eorum aliqui hoc Vnum murinus gererent, Vt orarent, praedica-Ientve;& animas tantummodo C

rarent : alij nihil praeter corpora spectarent, & quae ad ista pertinent, ecclesiasticas pecunias. Quamqu)m

136쪽

x curandarum animarum particula mox eos aspergit, Sacramentorumque concedit administrationem.

Quae quam falsa, & sine ulla rationet

conficta sint ; non hic repetam, ne in eadem sepius incurrat, ac longiusquam volo tendatur ista disputatio. Nam & alia supersunt haud pauca, dicenda contra status episcoporum reliquos duos: etsi primo illo pro-θigato,maiori etiam isti ex parte corruunt. Sed sunt propria quaedam 8agitia insequentis orationis, de

quibus Trapezita noster admonendus est.

V. Proximus a primo de antiquissimo , status Episcoporum fingitur eiusmodi, postquam a Presbyte rorum ordine segregati sunt; in quo

Oratione , ac praedicatione diuini verbi circunscriptum munus illo rum fuit: adeo ut neque bonorum Ecclesiasticinum procurationem s

137쪽

neque Sacramentorum praestationem susciperent ; sed utrumque ad-

aT aper. ministrarent presbyteri. R Locum P ε 7' ac verba Trapezitae, quibus hoc explicat , paullo ante descripsimus. Quod initium partitionis illius inter Episcopum ac Presbyteros muneris ossiciique, necesse sit ab illo con stitui,iam e superioribus liquet. Tum . Ibid. enim id esse factum existimat, b cum Presbyterorum m Episcoporum ordo di tingui coeptus est, . superior gradus dignitatis episcopis dari. Hoc autem Ioannis Apostoli, Clementis item Romani Pontificis, adeoque Ignath martyris temporibus,hoc est paullo post ortum Christianismi contigit, quod ex illorum scriptis, & illius aetatis historia omni teste, capite illo

tertio probauimus. Quare a postrema saltem Apostolorum aetate, mutationem illam esse coeptam assim

mare debet, si sibi consentaneus,

138쪽

esse vult: quod tamen minime omnium curare consueuit. Iam quod

ad tempus perducta sit Episcopatus illa forma, & ratio,idem sibi Trapezita pra scribit, ' um eam desiisse o Trapez. Lunc asserit, cum Episcopo distensaisdi ''R'' Fes Ecclesia iticas potestas datae Et, sed

cum noritia Presbyterorum, Draconorum , ut scirent nimirum quae bona

eoni Disiuipropria, quae ad Ecclesiam

pertinerent , Canone ultimo eAntiochena SVnodi. Cum igitur in Antiochena Synodo decretum hoc fuerit, ut Episcopus, consciis Presbyteris & Diaconis, res Ecclesiasticas ataministraret, cum hactenus di hoc pro- , Trapea. prium munus haberet, docere, ac popu-ρ's ' '' iam praedicatione erudire , orationique tantum vacare, nustis se alus Ecclesasticis negotiis immissere o nimiarum consequens id est, ad annum circiter Christi trecentesimum quadragesimum primum, quo Antio

139쪽

ρ Dissertat. Ecclesiastic. Lib. I. chena illa Synodus canonem istum edidit, Episcopos in illo statu & functione perseuerasse. . VI. Quamobrem unica & certissima via haec est indoeis atque falia refellendae opinionis, si hoc demonstrari, obtinerique potest, toto illo interiecta tempore, Episcopos non solum in orationem , praedicationemque diuini incubuisse verbi: sed

eum maximo in rerum ac pecunia

rum Ecclesiasticarum administratronem , ad Sacramentorum prestationem C quae duo' ministeriorum genera ab illo statu secundo Trape Elta abiudi ate est ausus. A c si mihi cum homine vel pudenti, vel antiquitatum Mesessiasticarum, histo riaeque non imperito res sit ; verbo amplius opus non erit. Nam cum infinitis argumentis, & exempli Obrui tam apertum mendacium potest : tum horum pleraluc vulSaria,

140쪽

nec in recondita lactione posita sunt. Sed ne tergiversari coniectores, ac 'lucismae vili queant, i Satis radio scribenda erunt omnia, ut Tertullianeum hoc usurpem , ac manifestis antiquorum testimoniis, quassi fidiculis, tum inscitiae ab illis

tuae, rum catholicae veritatis exprimenda confessio. Hoc igitur agamus. Primus antiquorum testis aduersus Trapezitam pro nobIs cita

bitur Iustinus martyr Apostolicorum suppar temporum. Qui in Apologia secunda, Ecclesiae Christiana instituta, moresque describens, pra sertim qui in sacris Synaxibus, ac Sacramentis celebrandis usurparitum solebant , omnia per unum Ecclesia praesidem , id est Episcopum, , gesta & administrata esse confirmati eundemque tum docendi populi ,

eum Sacramentorum impertiendorum, ac pecuniae Ecclesiasticae cu-

SEARCH

MENU NAVIGATION