Acta eruditorum. lat. Lipsiae, Christ. Günther 16821779

발행: 1748년

분량: 770페이지

출처: archive.org

분류: 수학

511쪽

cohiberentur, pro certo sumit Rev. Λutor. Ipsum bellum. contra Hunnos gestum, uti re alia dontra alios gesta bella, deseribit. Quomodo hac occasione rem militarem ordinaverit Henricus, exponit, torneamenta tunc fuisse instituta, sibi persuadens. Res Italiae, eo tempore admodum perturbatas, depingit, ct Henricum, a Romanis invitatum, & spe Imperialis dignitatis allectum, cum exercitu iter in Italiam fecisse, momte autem praeventum esse, antequam eo veniret, contendit. Henricum terras illas, quas . Duces adhuc administraverant,

ipss tanquam nuda concessisse. existimat. Post mortem Henrici, otio, ejusdem filius, a Franciae orientalis & Saxoniae ordinibus Rex Aquisgrani elestiis, ct ab Archiepiscopo Mo-guntino, quanquam non sine contradictione Coloniensis, inauguratus est, quam cerimoniam Rev. Autor ample describit. De turbis etiam, tunc in Germania, & praecipue Bavaria, ortis, fuse disputat. Comites Palatini Bavariae, & juxta Rhenum, per ea tempora ab Ottone constituti sunt. Evectardus, Franconiae Dux, eandem obtinuit dignitatem, quam in inspectione in magistratus inferiores, qui jurisdictioni praeerant, pariter, ac in Quaestorum aerarii gubernatione, constitisse, Rev. Autor observat. Cum autem Henricus Brumstacensis, Regis Germaniae frater, una cum Saxonibus, dignitatem horum Comitum agnoscere recusaret, inde bellum ab Evectardo illis illatum, dc maxima crudelitas ab eo commissa est. Quam rem aegre ferens otio, convocatis Magdeburgia in regni ordiribus, Demhardum, & ejus complices, ad canes ignominiae ergo portandos, damnavit. De ardi istius, nee non Gisiberti. Ducis Lotharingiae, & Henrici, Ducis Brunsvicensis, seditionem,

contra Ottonem motam, ample Rev. Autor describit. Comiatibus Palatinis Rheni terras quasdam fuisse ab Ottone assignatas, quas ad hodiernum usque diem possident, nos docet. Bellum, contra Stavos, Bohemiam invadentes, gestum, cum

quibus Bolestius. Dux Bohemiae, sese univit, delaribit. Quomodo Ludovicum, Franciae Regem, defenderit Otto. exponiti Res Italiae ejus temporis enarrat. Bolestium, Rohemiae Ducem, ab Ottone castigatum suisse, docet. Post mortem

512쪽

Lotharii, Berengarius Rex Italiae coronatus est. Gesta ejus contra Messeididem, defuncti Lothatrii filiam, nuptias Berengarii recusantem, describit. Qua ratione Otto, Germanorum Rex, Messeididem ab obsidione liberaverit, & thori sociam, victo Berengario, assumserit, narrat. Seditionem, a Ludolpho, Ottonis filio, cum aliis Germapiae Principibus motam, describit. Quomodo Henricus, Moguntiae Episcopus, regulas,

Canonicis in Germania praescriptas, in usum revocaverit, vetereinque disciplinam rellituerit, exponit. Corruptos mores S turpissimam vitam Pontificis Pannis XII perstringit. quem primum a tempore impetrati Pontificatus nomen mutasse, idque successoribus ejus solenne semper mansisse, observat. Cum otio bellis in Germania contra Stavos gerendis intentus esset, Berengarius, ea occasione usus, tyrannidem in Italia exercuit. Ipsa haec bella, resque alias per Germaniam tunc temporis gestas, Rev. Autor accurate delineat. Λb Italis postea, Berengarii tyrannide pressis, in auxilium vocatus into, Ludolphum filium, ad meliorem frugem jam perductum, cum exercitu eo mist. Qui, quamvis praeclara se titudinis ederet specimina, Italorum tamen conviciis adeo in- agitatus est, ut animi aegritudo, exinde contracta, vitae ejus fi- nem imponeret. Rebus interim Germaniae pacatis, ipsemet Orto Italiam cum exercitu petiit, ubi, victo depositoque Berengario. primum Rex Longobardiae, tandemque Imperator Rω- manorum, renuntiatus & inauguratus est. Donationes tunc antecedentium Imperatorum, in gratiam Pontificum factas, confirmavit omnes, Siciliam quoque, in eum eventum, si Saracenis eriperetur, curiae Romanae Otronem cesssse, Rev. Λ utoreontendit. Dominium tamen eminens in urbem Romam

certissime sibi reservavit inta, id quod exempla adducta a Lfatim loquuntur. Formam electionis Papalis smilites Imperator constituit, atque delegatos quosdam, qui, an judices in

causis dirimendis dextre versarentur, prospieerent, Romae Omdinavit. Magdeburguin eodein tempore jura metropoleos obtinuit. Joannes XII fiditionem adversus Caesarem medita-sus quidem est, eventu tamen res caruit. Otto potius a Romanis Disiligod by Cooste

513쪽

manis iterata vice juramentum fidelitatis recepit, sinulque constituit, ut nullus citra ipsius consensum fieret Pontifex, tandemqtie in Concilio Romano Joannes XII depostus, ac Leo- VIII in ejusdem locum sumigatus est. Berragarius paulo Pag. M. poss, m arce Montesilirensi captus, Bambergam perductus est, ubi in captivitate diem supremum obiit. Religi nem Christianam tunc temporis in Polonia fuisse receptam,& familiam Comitum de Leserim ν inprimis huie instituto manus auxiliatricec praebuiste, docet. Constitutiones, ab 43l. otione Romanis praescriptas, recenset. Quales discordiae cum 433. Nicephoro, orientis Imperatore, Ottoni intercesserint, exponit. Nuptias Ottonis II, cum Theophania, Imperatoris Graeci filia, celebratas, describit. Paetum eo tempore cum Graecis ab q*O. Otione est initum, vi cujus omnis Italia Imperatori Romano cessit. De morte tandem Ottonis, quae A. 9 3 die 7 Majiinlectata est, disputat, istiusque Principis mores describit. Sub q47 eodem Caesare Imperialem dignitatem cum regno Germaniae fuisse unatam, concedit. Otio II, ex matrimonio cum Ade heidiae susceptus, & vivo adhuc patre successor ejusdem declaratus, Magdeburgi Imperator renuntiatiis est, eamque obeausam Episcopo & Capitulo istius loci plurima dedit privi- legia. Quid contra rebelles quosdam Duces gesserit iste Im- unperator, Rev. Autor exponit. Carolo, Regis Franciae statri, Ducatum Lotharingiae inserioris sub nexu fidelitatis Imperatorcessit. Hoc etenim paelo ab insultibus, quos Franci meditabantur, securum se fore, sperabat. Lotharingiam tamen bre- ς vi post invast Rex Franciae, unde maximum bellum exstitit, cujus historiam Rev. Λ utor recenset. Pace postmodum in- Α 8 secuta, Lotharingia quidem imperio cessit, non tamen certo potest constitui, num Franci dominium supreinuita in epira s-bi reservaverint. Turbast, ab Italis contra Imperatorem excitatas, nec non bellum, a Graecis motum, Rev. Autor edisterit. .

Fili uin ejus successorem imperii ab ordinibus fuisse constitutum, commemorat. Episcopum Argentoratensem ab omni 48 jurisdictione exemisse. dc sibi soli subjecisse, Imperatorem, no docet, hocque ideo nonnunquam ab Imperatoribus saetin

514쪽

4m NOVA ACTA ERUDITORUM

esse, ut a nimia Ducum potentia per Episcopos . ipsis 'videlucet valde deditos, securi redderenturi observat. Plurimas etiam sedes Episcopales eandem ob causam Episcopis in nu- Pag. 469, dum fuisse ab hoc Imperatore datas, judicat. Episcopos interim minus libenter jusjurandum fidelitatis praestitisse, eum. iurisjurandi praestationem suae dignitati minus convenire, censerent, Rev. Autor observat, in quo tamen inepte eos judicasse, non dissitetur. Ottone tertio adhuc minorenni, Henric . Bavariae Dux, novarum rerum studiosus, tutelam ejus per vim ad se rapuit. regnum etiam Germaniae sibi vindicare conatus est, mustosque imperii ordines in partes suas pertraxit. Ιm-- perium inde vehementer agitatum est, usque dum Henricus tutelam juvenis Imperatoris deponeret, eique jusiuranduin fi-- 437 delitatis praestaret. Tutelam igitur Imperatoris Theophania mater gessit, & millegis, Archiepiscopo Moguntino , edueationem filii demandavit. Iuventutem vero Imperatoris spernens Rex Franciae, hacque occasione, sibi acunodum commoda, utendum ratus. Lotharingiam bello petiit, cujus 479 belli historiam Rev. Λutor persequitur. Quampliarima privi-q87- lagia Εeelesiis concessisse Ottonem III, narrat Turbas, R

inae a Bonifacio antipapa, nec non a Crescentio, excitatas, deis

493 scribit. Otto, eas sedatiirus, cum forsissima manu Italiam intravit, rebusque ibi compositis, quamplurima dominii L. SQ premi in urbem Romam edidit specimina. Imperialem dignitatem in Concilio, Romae coacto, iterum Germanis pro sis priam reddidit. Ducatum Poloniae sub Bolestio in regnum eoinmutasse Ottonem, Rev. Autor tradit, atque Baronium salse

ridet, qui . a Pontifice Sylvestro II hoc factun esse. lectoriis sy9 bus perluadere conatus est. Leges Italis ab Ortone datas fuisse, judiees etiam in plurimis Italiae locis eum constituisse.

Rev. Autor commemorat. Inique autem hoc serentes Itali, arma contra Imperatorem corripuerunt, cujus belli civilis fata Rev. Autor recenset. De caede tandem Imperatoris, quae per chirothecas veneno insectas, ct a vidua Crescemii dono

ipsi datas, contigisse serturi disputat. Virtutes ejus Principis valde praedicat, dc Baronium velletnenter castigat, qui, mo

515쪽

tem intonis praematuram a Deo, denegatam Pontifici reverentiam punitum, Us inflictam fuisse, deliravit. Ottonem in diplomatibus suis elogium Imperatoris Romanorum feminper Augusti primo loco usurpasse, Rev. Autor existimat. Lites, quae circa novi Imperatoris electionem exstiterunt, edis- ferit, Henrici II familiam simul describens. Ordines autem Psg. MI. Germaniae, in novo Rege constituendo, agnatis defuncti Regis ius prae ceteris candidatis tribuisse, ex hac electione comprobare satagit. Quomodo Nemrannum, Sueviae ct Λlsatiae Dise nricem, regnique aemulum, compescuerit He icus, exponit. De nuptiis ejus, cum Curi unda, Comitis Luxemburgici filia, s33. celebratis, disputat, ejus neminae virtutes valde praedicans. Res novas, a Marchione Iureae in Italia excitatas, describit. 33sQuid contra Regem Poloniae gesserit Hem,cus, exponit. 339. Circa ea tempora Ducem Hungariae. Stephanum. Christianam s44. religionem amplexum esse, nos docet. Eundem a Ponti- F49. sice Regem fuisse constitutum, atque corona dc cruce, tau quam insgnibus regiae dignitatis, donatum, tradit. Coron, sso. tionem Henrici Lombardicam, & seditionem, ab Italis contra eum motam, describit. Bambergae Episcopatum instituit sues. Hemisus, qui tamen sub inspectione Herbipolitani, tanquam Archiepiscopi, mansit, ct confirmatione Pontificis opus h buit. Interim tamen, eo adhuc tempore Episcopos ab uni- 163. versa Ecclesia nive efectos, atque Imperatoris approbationem in eo in constitutione fuisse necessariam, exempla, a Rev. Autore allata, affatim loquuntur. Et ita etiam ipsimet Pon sgi. tifices. ab universa Romanorum civitate electi, ab Imperatore confirmandi erant. Leges, ab Henrico in campis Roncaliis 333. datas, disciplinam civilem potissimum respicientes, Rev. Λutor affert varias. Coronationem Imperialem Henrici & Cuni s. gunda Romae peractam, describit, unde apparet, insgnia im- 186. perialia tunc temporis Pontifices suis sumtibus paraste. Varias tune constitutiones, liturgiam ordinantes, Ecclesiae Ro-- manae Henricum praescripsisse, nos docet. Quam plurima pidi s87. tatis di liberalitatis erga Ecclesam specimina, quae iste Prime a edidit, re quae Sancti cognomen ipsi pararunt, affert.

516쪽

Polonos per ea tempora Miseiam urbem obsidione cinxisse. narrat, singulisque annis memoriam liberatae ab his insultibus *Q urbis quondam recoli suevisse, commemorat. Ius, in armis positum, inde a Conradi I temporibus in Germania obtinuit. ruod continuis cruentisquae, bellis, inter privatos gestis, octa-onein praebuit. Ea tamen bella illico cessabant, cum Imperator belligerantium ministerio ad communem hostem reprirmendum opus haberet. Quomodo Burgundia Transjurana Imperatori cesserit. Rev. Autor declarat. Cunigurida, Imperatoris uxor, de adulterii crimine aliquando suspecta, per probationem ferri candentis innocentiam declarare coacta est. . 6iῖ- Dimari Martisburgensis, A. Ioly mortui, vitam Rev. Λutor describit. Coeli tum Clericis in decreto, Ticini tune temporis confecta, re a Caesare confirmato, imperatum fuisse. 018, eontendit. Henricum II nimis, S ultra modum, erga Cleri- eos liberalem fuisse, pronuntiat, eum post fata inter Sanctos a Pontifice Eugenio III, non expectata Concilii generalis autori- βατ tate, relatum esse, nos docens. Hunc ipsum tamen Imper torem juri confirmandorum Pontificum renuntiasse, pernegat. Electionem Conradi Salici, Francorum Ducis, in comitiis, juxta Moguntiam dc Wormatiam habitis, pera stam, fuse descri- bit, ejus stemma exhibet, eumque Salici cognomen a Sala 632- Franconica tulisse, contendit. Virtutes ejus valde praedicat. Motus, in Iratharingia & Italia excitato , describit. Filium

64o. Conradi, Henricum, annum aetatis octavum adhuc agentem, Regem Germaniae coronatum esse, memorat. Conradi

coronationem Imperialem, Romae peractam, ejusque res in 643- Italia gestas, exponit. Origines Comitum Habsburgicorum 648. detegit. Quomodo quosdam Germaniae ordines, rerum no-6 T- varum studiosos, compescuerit Conradus, noου docet; ex qui-649 bus dictis facile intelligitur, quanta eo adhuc tempore Caesarum in Germania fuerit autoritas. I eur rum, Imperatoris filium, anno aetatis undecimo iterata vice Λqu grani fuisse

6sq. coronatum, commemorat. Ducatum Bavariae, morte mur

ei, tantunda fratris, insecuta, vacantem, filio suo concessit Imperator. . Vehementest autem huic cessioni se opposuit

517쪽

Hungariae Rex, Stephanur qui, Baraclam jure haereditario ad filium suum pertinere, contendit. Inde cruentum bellum Caesarem inter re Hungaros gestinii, mox tamen, pace insecuta, sopitum est. Morte Rudolphi III. Regis Burgundiae transn- ranae. A. Io32 insecuta, integrum Burgyndiae regnum imperio Germanico cessit, indeque dignitatem inchs-Canusiaria θρον Galliam, quam Archiepiscopus Trevirensis gerit, natam esse, Rev. Λutor observat. Hoc ipsuin vero regnum Burgundicum Hemico filio vivus adhuc Conradus cessit, cui jurejurando praestito fidelitatem promisisse ordines regni, Λutor narrat. Mortem denique istius Imperatoris, Ultraj cti Λ. io39 insecutam, describit, virtutes ejus valde praediacans. Bigam Dissertationum huicamno subjunxit, quarum prior de elogio Gesaris Augusti 'Imperatoris, posterior autem

do Monogrammatibus Imperatorum, tractat. Prior earum imprimis lectu digna, ct bonae frugi plenissima, est, nosque libenter fusius de ea diceremus, nisi brevitati studendum, & ad contenta insequentis Tomi edisserenda nobis properandum esset. muricum III ab Λrchiepiscopo Coloniensi fuisse inauguratum, cum prius, non interrupto temporis ordine, ad Mo-- suntinum illud jus pertinuerit, Rev. Autor docet. Quales luppetias Polonis iste Imperator tulerit, exponit. Turbas regni Hungariei delineat. Mortuo Λ. ro43 Gothelone, Lotha-xingico Duce, Henricus alteri ex ejus filiis Gothostedo inseri rem maringiam concessit. Altero autem, qui ad imperium minus habilis videbatur, praeterito, ct inserto quodam in ejus locum Duce Lotharingiae superioris constituto, seditio gravis-sma a Godosteri Duce contra Imperatorem mota est, cuius historiam Rev. Autor. exponit. Hungariae regnum clientelari nexu imperio Germanico adstrictum fuisse, demonstrat. Sehismata, Romae exorta, ct ab Imperatore tandem composita. exponit. De pessima Pontificum quorundam istius temporis vivendi ratione nihil dissimulat, &, Henricum jus constituendi Pontificis tunc exercuisse, nos docet. Idem Henrieus Romae praesens cives istius urbis jurejurando adstrinxit, ne ullum postea Pontificem inconsulto Imperatore eligerent. Rrr Noe.

29. .

518쪽

Normanni, inferiorem Italiae partem tune tenentes, dominium itidein Henrici eminens agnoverunt. Episcopos Bambergenses a Clemente II, qui ante Pontificatum loci istius Praesul fuerat, jura Episcoporum exemtorum accepisse, Λ tor observat. Pontifex Stepha s IX, ingenti exercitu ab Iingratore adjutus, bellum contra Normannos. Calabriam insientes, movit, quod tamen Pontifici vehementer luctuosum M. exstitisse, nutor docet. Conradum, Bavariae Ducem, ob gravamina, a civibus contra eum mota, terris suis privavit Imperator, Henrico IV, Caesaris filio, in ejus locum substituto. Ea tamen res & multis turbis occasionem praebuit, ct Impe- satorem ordinibus Germaniae reddidit invisum. Interiin ille ipse Henricium in eomitiis Triburiensibus successor Imperatoris electus est. Ab illo tempore morem, eligendi Reges Romanos vivo Imperatore, repetendum esse, Autor judiis

M. Dissidia, quae inter Imperatorem . t Regem Castiliae

Ferdynandum intercesserunt, depingit, cum Imperator, partes istius regni, a Suevis natione Germanis quondam possessas, elientelari nexu sibi obstrictas esse, eontenderet. Henri-Mem III jura eorum, qui advocatia monasteriorum gaudebant, constitutione, A. I 6 evulgata, ordinasse, hie docemur. Turbas, quae sub Hemico IV Germaniam concusserunt, ex comitiis, quae justo frequentius ab Henrico III convocabam ur, natas esse, existimat. Inde enim imperii ordines. autositate, quae illis hoc pacto deferebatur, superbos ad altiora contendisse, & de excutiendo Caesaris imperio cogitasse, existimat. Infirma murici IV aetas, & minus provida educatio, optimam huic rei perficiendae occasionem dare videbatur, ipsque Pontifices in evertenda Caesamin autoritate omnibus modis laborarunt. Miserrimum adeo istius temporis flatnm Rev. Λntor accurate, candide, ct ita, uti historicum ab omni partium st dio alienum decet, exponit, de Pontificum horrendis contra Imperatorem ausibus nihil omnino dissimulans, ct causam Imperatoris ubique agens. Nicolaum II in Concilio Romano, Λ.aosy celebrato, formam eleetionis Papalis ordinasse, nos d .et, in qua tamen jus Imperatoria adhuc eonservatum est.

519쪽

Eundem Nicolaum Duratum Beneventanum a Normannis re - .

cepisse, dc supremum dominium in terras, ab illis in Italia possessas, acquisvisse, commemorat, inde originem dominii papalis in Neapolin & Siciliam repeti debere, contendens, Hemicum IV inultis virtutibus praeditum suisse, assirmat, & pag. Ir. calumnias, quibus passim agitatus est . a gnathonibus curiae Romanae filisse excogitatas, urget, solam libidinem in eo re- Ilo. prehendens. Gregorium VII Pontificem ficta civilitate con- Ma. ifirmationem Imperatoris obtinuisse, nos docet, ejus superbiam, rerumque novarum studium, vehementer improbans. Hispaniam, Hungariam, di quosdam Italiae Ducatus, eum sedi in. Pontificali subjicere tentasse, docet. Contentiones, quae aO1. propter jus investiendi Episcopos per bacilluin & annuluin inter Imperatores atque Pontifices agitatae sunt, ample describiti Gregorium VII primum inter Pontifides ab imperio Cae- III. saris se inmaunem praestitisse, non negat. Sanctitatem dc pie- α tatem vehementer in Gregorio VII Hiisse desideratam, concedit quidem; at, quod miramur, & quodammodo indignamur, huic tamen monstro hominis. infernali spiritu concitato, elogium Viri magni tribuit. Seditionem, a tam 3oti rado, Imperatoris Henrici filio, contra patrem tent

tam, accurate idem describit, occasionem vero ei prae- . .

buisse eonsilium, a Caesare datum, ut matri stuprum inferret radus, negat, eainque narrationem ab obtrectatoribus Henrici prosectam esse, contendit. Conradum illum Ponti- 33tisci Urbano, Cremonam introeunti, ministrasse, eique jus investiendi Episcopos concessisse, doeet. Decreta Concilii 337. Claromontani, de expeditionibus cruciatis agentia, edisserit. . . Ex istis autem expeditionibus morem illum. quo cruces in illustrium familiarum sigillis exprimi sueverunt, natum esse. existimat. In comitiis Moguntinis, A. ior ab Henrico habitis, Conradur, tanquam perduellionis reus, est depositus, fratre ejusdem Henrita V successore imperii constituto. Conrad v, 344. brevi post Florentiae mortuus, a scriptoribus quibusdam valde

laudatur; eum tamen virtutes, quibus conspicuus fuit, rebellio- ne contra patrem tentata penitus obscurasse, Rev. Λutor ex Rir a Veris Diqiligod by COOste

520쪽

Pag. 349

ιο ' NOVA ACTA ERUDITORUM

vero judicati Episcopos ab Imperatore tunc temporis adhue eonstitui suevisse, docet. Henricum V, a Saxonibus concitatum, contra patrem arma corripuisse; narrat. Quomodo Rem Heus IV tandem depositus fuerit, filio in ejus locum surrogato, exponit. Iinnio, infelicissimum istum Principem, carceri inelusum, summa in egestate deinceps vixisse, & ne quidem munus Canonici Ecclesiae Spirensis, quod ambierat, obtinuisse, Sigonium S mimiadum secutus, commemorat. Evasit tamen postea Henricus e carcere, multique ordines imperii, qui ex ejus partibus stabant, armis Henrictim rebellem compescere tentarunt, quos tandem motus mors Imperatoris sopivit. Et, quamvis corpus inius Principis ab Episcopo I.eoddeusi terrae esset mandatum, autoritas tamen Henrici V effecit, ut it rum estositim, per integros quinque annos in loco sordido. Spirae, abjectum jaceret, usque dum, excommunicatione pet Pontificem sublata, honeste sepeliret tr. Quamvis autem horrenda Henrici V scelera omnes merito in horrorem conjiciant, Baramus tamen ejus facta laudare, ct pietatem istius Glii degeneris erga curiam Romanam magni facere, sustinuit. jus idcirco sententiam graviter Rev. Autor castigati Tem-ioribus Henrici IV ordines Germaniae eoimperantes factos es- , Observat. Henrisum V tributum, quod Poloni imperio seu vere consueverant, illis remisisse. nog docet. Contentiones, .uae inter istu in Imperatorem di Pontifices intuitu juris invcsiendi Episcopos intercesserunt, notatu dignissimam partem ejus uuae constituunt, easque Rev. Λutor accurate exponit, turbas Itidem, hac occasione per Germaniam motas. edisserens. amplurimos Germaniae Episcopos eo jam tempore jurisdiactionem in Clericos & Iaicos exercuisse, contendit. Comitissae Mathiniis genealogiam describit, . c. quasnam illa terras possederit, narrat. Tabulas instrumenti, quo ius investiendi Epia seopos Pontifici in comitiis Worinatiensibus Λ. tiar cessum est, assert integras, ex quibus intelligitur, jus investiendi Epi-kopos circa regalia sibi reservasse Imperatorem. Cum Henrico V Imperatores e domo salica oriundi defecerunt, unde varii tunc aderant dignitatis Imperialia eandidati, quos Rem Λutor Disitiam by Coosl

SEARCH

MENU NAVIGATION