Acta eruditorum. lat. Lipsiae, Christ. Günther 16821779

발행: 1748년

분량: 770페이지

출처: archive.org

분류: 수학

491쪽

MENSIS AUGUSTI A. MDCCXLVIII. 467

jam existere, licet omnem sensum effugiente parvitate. Haec appellat. Quamdiu in hoc statu verIantur, ea dicit esse ἐν α , quamprimum vero adeo crescunt, ut sensibus appareant, ea εις το φως prodire dicit. Simili modo ea ex luce

in tenebras revertuntur. Hanc vero mutationem conflictui

Perpetuo in rerum natura inter vim activam ct passivam,1eu, ut ipsius verbis utamur, inter ignem & aquam, deberi, statvit. 1 Intro itum animarum in lucem ita fieri credit: Earum plena esse omnia, aerem, aquam, terram; ea se continuo in corpora animalium intrare, donec offendant locum, evolutioni ipsorum idoneum, tunc crescere, & sub . forma corporis organici apparere. Vice versa morte cor- poris animas non destrui, sed altem denuo ab ea separari, existimat. Attamen animam rationalem sub iis non comprehendit, sed subtilissimam S igneam naturam ei tribuit. Omnia ista dilucide exponit Noster, & ex ipsis Hippocratis verbis derivat. Quin & tandem peringeniosam phaenomenorum, in polypis haud ita pridem detectorum, explicationem per systema Hippocraticum exhibet. De Tarigos Σὶ Pag. I amen Spinorismi, ta obeetionum, a Baetio contra hoc I cma factarum, sistit. Constat, Spinose systema impugnasse Balium, sed non eo successu, qualem ab ejus ingenio exspectare licere . Rem igitur denuo aggredi constituit praesentis Disser lationis Autor, cumque in finem totum Spinose systema solicite meditatus est. Quo facto, id ita comparatum esse deprehendit, ut ex propriis ipsius principiis labefactari &dirui queat. ostendit nempe, id non nili ex ideis Carte imale applicatis ortum trahere, ae ex unico errore reliquos

omnes prono fluere alveo. Quae hae de re pluribus disterit,cjus sunt indolis, ut ea vix breviter exponere nobis jam liceat. Succedat ergo 3 F. Achardus, confulerationes circa 43 infinitum mathematicum exhibens. In iis id agit, ut, ideam infiniti mathematici in intellectu tantum existere, nunquam vero realem fieri posse, ostendat. Impugnat ergo Cel. Geometriae infiniti Autorem, quem ideas hasce pro realibus venditasse constat. Primo in originem ideae infiniti inquirit,

492쪽

468 NOVA ACTA ERUDITORUM

ex notione quantitatis repetendam. Quantitatem infinitam actu existentem manifestam involvere contradictionem, ostendit. Rationes, quae ab ejus fautoribus allegari solent, examinat, earumque debilitatem demonstrat. Quid Θ quod, hane sententiam certissimis repugnare veritatibus, e. g. ei, quod totum sit parte sua majus, docet. Tandem vero, nullam exinde in ipsum infiniti e lculum redundare incertitudinem, ostendit, loco quantitatum actu infinitarum concipiendo saltem inassignabiles. Sed, in praecedentibus Clasdus jam sic satis morati,

properamus ad ultimam trigam Dissertationum philologi earum. Prima est Elineri de excellentia Palaestinae. Quae in I Iistoria saera de praestantia di sertilitate terrae saniue commemorantur, ab hominibus prosanis in dubium vocari, ea que de causa maculam Historicis ipsis inuri, vidit Autor. Haec res occasionem ei praebuit, ut de rota materia paulo curatius investiganda laboraret. Primo itaque argumenta, luce partim ex testimonio. Strabonis, partim ex praesenti regionis istius statu, peti solant, examinat S refellit. Dein contrarium ex aliis testimoniis omni exceptione majoribus, ipsius adeo Strabonis, aliorumque scriptorum, imo & ex ipso regionis situ & natura, ex historia ejus, ex monumentis & numis, luculenter commonstrat. 2 Pelisuterius in locum quemlam Pomponii Melae de Situ orbis Lib. III Cap. Ucommentatus est, de quo maximopere in diversa abie- arunt Critici. Suevorum regem, de quo fit mentio, nullum alium esse, quam Ariovistum, Germanorum Regem, natione

Suevum, a Iulio Caesare in Gallia victum, Indos vero suisse

mercatores, tempestate ex Oceano orientali in septen

trionalem, & ad Germaniae litora, delatos, ostendit, adeoque omnimodam loco isti lucem restituit. Denique 3 Sumilchius de consensu linguarum Celticae/Orientatium disserit. Linguam Celticam, seu Teutonicam, non solum valde cum orbentalibus congruere, sed ex his ipsis, ceu fontibus, derivari, ut ostendat, operam dedit; quem in finem prolixum catalogum vocum, ex lingua Celtica petitarum, cum Arabicis, Diqiliroes by COOste

493쪽

Arabicis, Chaldaicis, Hebraicis, Persicis, Syriacis, convenien

tium, concinnavit. 4

Enarratis sie Clarissimorum Uirorum in omni eruditionis genere laboribus, merito gratulamur decus magnum Germaniae nostrae, eam nunc Academiam in sinu suo, & sub tanti Regis auspiciis, seventi, quam egregiis suis inventis &observationibus scientias omnemque rem litexariam maximopere aucturam & ornaturam esse, certissime eonfidimus.

Ilitutiones phvicae, conscriptae in usus Academicos.

Lugduni Bat. sumtibus Sam. Luchimanus, I 48, 8 maj. Alph. a plag. 8, cum plurimis Tabb. aen.

Autor celeberrimus, cum jam multa prostent doctrinae

solidioris documenta, quae, quam subtili ipse ingenio scientias sublimiores complectatur, luculenter testantur, in his Institutionum, usibus Academicis accommodatarum , libro summa Philosophiae naturalis capita ita exposuit, ut ii, qui hanc aggrediuntur scientiam, genuina deprehendant fundamenta, quibus positis, quaestiones, circa res physicas institutae, optime possunt solvi. Placuit vero Uiro Cel. Cap. I generalia quaedam de Philosophia S regulis philosophandi praemittere, & hujus disciplinae ambirum, usumque insignem, brevibus exponere. Cap. II, III, IV, corporum naturalium, objectum Physices constituentium, affectiones generales, uti spatium, locum, tempus, & motum, in genere considerat, & lubtilissimam de spatio vacuo, omnibusque temporibus maxime controversam, doctrinam copiose pertractat. Omnia, quae hac in controversa possunt afferri, ad tria revocat capita, observando, a) ab animo sormari posse ideam spatii vacui; unde a) per se patet, fieri posse, ut vacuum existat. Summa igitur 3ὶ totius controversiae in eo sita est, ut evincatur, hoc vacuum,ab animo formatum, re vera e ere,id quod multis argumentandi modis evincere laboravit Etsi pleraque argumenta ixa sunt comparata, ut ad evincendum spatium vacuum O o o omnino

494쪽

4 O NOVA ACTA ERUDITORUM

omnino faciant; nee tamen omnes circa spatii doctrinam videntur tolli dissicultates, nisi spatiuin reale ab imaginario, quippe quod sola mente concipitur, probe distinguatur. De posteriori enim extra omnem positum est dubitatio:

nem, posse concipi ut infinitum, & indivisibile; id quod

vero de spatio reali neutiquam potest assirmari. Cap. V--XIV principia, ex Mechanica petita, in quibus Philo sophia naturalis maxime sui dari videtur, cxponit; unde de

potentiis prementibus, viribus corporum motorum, gravitate, attritu machinarum, motu composito, descensu gravium in plano inclinato, oscillatione pendulorum, motu gravium projectorum, S de viribus centralibus, dilucide agit. Cap. XV disserentias corporum naturalium Praecipuas, quorum alia sunt dura, alia fragilia, mollia, flexilia, & elamca, tradit. Cap. XVΙ - explicantur percussio, electricitas, vis magnetica, attractio, & cohaerentia corporum. Cap. XXI- XXV varia Autor cirea fluida phaenomena ex principiis Hydrostaticis dedueit, uti actionem

fluidi ex gravitate, fluida prosilientia, & corpora fluido

immersa. Cap. XXVI & XXVII natura aquae & ignis expenditur. Cap. XXVIII - XXXVI lucis theoria exponitur, uti directio, reflexio, atque refractio, cui quidem theoriae summa Caioptricae & Dioptricae capita adjunguntur. Cap.

XXXVII & XXXVIII de aere & sono qnaestiones instituuntur. Praemissa igitur in antecedentibus aquae & ignis natura, Cap. XXXIX- XLI meteora aerea, aquea, ct ignea, contemplatur. Tandem Cap. XLII ventorum naturam

explorat. Ex harum igitur Institutionum physicarum ordine & ratione quilibet sicile intelligere potest, Autorem Ces. juventuti Academicae utilissimam praestitisse operam. QuamVis enim perquam multa in hunc finem in lucem prodierint Compendia; in paucissimis tamen genuina deprehenduntur fundamenta, ex sola Mathes petenda, qua quidem neglecta, omnem in Physicis operam inutilem &nullam esse, quilibet idet. Nec minor prae multis aliis libris 'similibus harum Institutionum in eo est praerogativa, quod

495쪽

MENSIS AUGUSTI A. M DCC XLVIII.

seriptores primarii, quibus usus est Autor Cel. sedulo citentur, qui in multis hujus generis scriptis silentio plane praetermittuntur. Nihil vero studiose juventuti utilius esse, apparet, quam, scientiae alicujus elementis perceptis, ad fontes& scripta originalia recurrere, haec evolvendo, scientiam

suam augere.

MISCELLA EA LIPSI ENSIA NOVA,

ad incrementum scientiarum ab his, qui sunt in colligendis Eruditorum Novis dctis occupati, per Partes publicata.

Voluminis V Pars IV.

Lipsiae, in ossicina haeredum Lancrisianorum, I 747, 2.

In limine offert sese lectori D. Christophori Harentergit Meletema saerum de Vestitu Joannis Baptistae, ad Matth.

III, 4, Marc. I, C Disseritur hie de vestitu humillimorum hominum Palaestinorum, a Ioanne adhibito. Indicatuo scopus generalis, qui huic Ioannis vestitui suit praefixus, in nuntianda male actorum poenitentia ac societate doloris de hominum peccatis situs. Significatur origo Baptisni per aquam & ignem. Scopus specialis, vestitui Io annis proprius , pertinuit ad reserendum ac repraesentandum Eliam. Comparatio instituitur inter utrumque. Monet Noster, nomini m N significatum subesse paludamenti sumtuosi, ab Elia alieni. Tenuitas victus ac vestitus humilitas Ioannis indicio est, ipsum suisse praeconem ac praecursorem Regis non magnifici, terrestre regnum tenentis, sed Regis animarum exinaniti. Resellis Noster ea, quae Comes de Passeranad Iabem Joanni adspergendam commentus fuit. De pilis cameli ac zona coriacea disserit. Tabennesione Monaehi, Pachomis autore circa Seculi IU medium exorti in AEgypto, vestitum Ioannis imitati, Nostro videntur indecore & inconvenienter egisse. Sub finem ostendit idem, patriam O o o a Dam

496쪽

Joannis suisse urbem, dictam Iutali & Iuda. Laudat idem

sentientes Papebrochium & Relandum. Succedit huic Diatri.

bae Petri Zornii Dissertatio de Cippis sanctis, apud veterei

ει os memoriam divinorum beneficiorum consecrantibus, posthuma. Exorditur Zornius a monumento Sardi, in Miχpali posito i Sam. VII, ia. Saxa enim rudia, nec signata, Israelitae in memoriam beneficiorum divinorum constituerunt. Judaei posthaec eadem mente consecrarunt aras, cippos, ct titulos, sive columnas inscriptas. Cons. Gen.

haec B. Zornius mira luce perfudit. Excipit eam Caroli Henriei Zeibitati, in Mad. Vitemb. Pros. Publ. de Sustimento Messiae observatio, ad γ. XLI. Leguntur hic haec verba: πι- π n. quae omnino haee significant: Sustimentum ejus in reverentia Bhova erit. Qui fulgendi, replendi, Odorandi, fgnifieatum tuiti sunt, recensentur a Cel. Viro, accedente ad sententiam Lutheri posterioris, Seb. Schmidii,

Glassi, Michaelis, amelis, mehsilii. Suffragatur ei locus M. XXX, IS. Adde, quod Esaias triplex Christi munus ob oculos habuit. Facit huc visum illustre, Ioanni objemam' loc. VIII, i seq. Id Noster exponit. Adjicit illus Tationem Ioel Eph. V, a. Sussitus Messae expeditus suisse dicimr iur erentia Ieho , ne dubitemus, in saerificio Christi ad

nutum ac voluntatem Patris omnia fuisse exacta. Sequitur M. Caroli mur. Dre r de Fide manuali Germanorum, σνraditiora per chirothecam, Dissertatio. Manus fidei olim Germanis suit symbolum. Gelove, Glauti, fides, nostris se dicta est ex losa, tositano, id est, vola, seu manu cava. Majores fidem manu testatam jurisjurandi loco habuerunt. Unde in Diplomatibus Seculi XIU ae XV leguntur formulae mit hanZges Mener Treue an Odes flat; mit resemender Hanae Et quis nescit, patrio jure datam dextram obligare 3 Inde profluxit parcentia: Hand seMy Hand wahrem Dextris enim invicem datis, ac re aes imata, legitime contracta fuit emtio venditio. Ma capere verbum hine medio aevo idem sonuit ae fidem pro aliquo dare re expromittere. Guaranda Saxonum huc

497쪽

MENSIS AUGUSTI A. MDCCXLVIII. 4 3

non minus spectat, Eeet ea in Saxonia electorali sit abrogata. Reserendae huc sunt alienationes, traditiones, resignationes symbolicae per manum, per digitorum extensionem, per pollicem dextrum: mit Hand via Mund. Datis dextris, pax privata, sive reconciliatio, fieri consuevit. Resignatio immobilium bonorum more Saxonum facta est a venditore incurvatis digitis, at more Francorum manu ac festuca. Fallax dextra variis poenis fuit coercita, exclusione ab hastiludio, pictura infami, digitorum abscissione. Han esto est confirmatio promissi per fidem dextra datam, vel per nudam pollicis in ceram fgilli adjuncti mollisque impressionem, immo chirothecae traditionem. Ex Diplomatibus scriptoribusque fide dignis Autor Cel. cuncta clariti me evincit. Posthaec Mementum earum quantitatum, imaginaria , itemque imposMiles, vorantur, e tenebris suis eruere, re tractatu facilius reddere, conatus est Nic. Bittinerus, Sehol Sta s. Instector, premissa ad Cel. Jo. Am adream Segnerum epistola. Si' quid inibi nondum ad omnem persectionis apicem enititur, id novitati ac specimini in hoc argumento dandum est primo, expendi digno. Tum suecedit id, quod P. De. Reis e struxit, Specimen emenda rionum in Graecos suetores. Diligentia Autoris sese exercuit in reparandis male assessis locis Herodoti, Thucydidis, Theophrasti, Sophoclis, Euripidis, Aristophanis, Aristidis, Plutarchi, Dionis Gose tomi, Arriani, Epicteti, Porpbrii, Luciani, Libanis, Themistit, & Hel hii. Ab Herodoto jam orditur,

usus editione Fronorii praestantissima ceterarum. Locum L i7 , pag. 7o, sanat ita: To ων δη ολώγον τουτο - - ωρ-σον οι

apud Herodotum II, is, pro πίρωμν ἐπανομα μενον, eon textu flagitante, legendum esse mρωμεις μονφυαζ μειος, ac

498쪽

4 4 NOVA ACTA ERUDITORUM

gypti exstiterant, non 34s, totidemque colossi. Transpositiones in versiculos Poetarum irrepsisse, Noster exemplis bene multis docet. Adjicit hujus rei exempla ex Xenophonte, Dione Ch Uostomo, Libanio, aliis. Pro ελ αvΤες υλrra legit σαίγεις ἰδατι apud Herodotum III, 7. Σατὶμ refercire. In IV, 28, legit λειμοκσm pro Lectorem ad reliqua, aeque frugis bonae plena, dimis' sum volumus. Attentionem praeterea vocant alia. Sequitur enim Frid. Ott. Mene ensi modesta eorum, quae ad Minucium Felicem a Cel. Heumanno observata sunt, Monet ille, Minucium ratione aetatis, qua ViXi spectandum esse, aetatis a Ciceroniano nitore deficientis; Minucio multa esse relinquenda intacta, quae scriptores aevi aurei vix tulissent; Minucio succurri polle ex Suetonio, aliisque labentis latinitatis sectatoribus. Conscius ipsi est quoque is, quem alter consiliorum suorum omnium participem tacere solet. Exemplis significatum hune munit substantivum. Liberos amis innocentibus ae dimidiata verba tentantes recte dici, ostendit. Gaudium impatiens, id est, eum vehemente animi commotione conjunctum, Minucio vindieat. Ostendit, diei recte ad vindemiam pro circa vindemiae tempus. Latinum non est inambulare litori. In usu suit inambulare litore pro in litore. Desenditur vulgus Juperstitisset Horatii exemplo. Formula propensus in alteram partem retinetur, ae Ciceronis adstruitur dictione. Majestas dicitur supremum Numen. Clarus est locus Ciceronis in Oratione pro Milone . p. Io. Mare dicitur influere, eum erescit, ac in altum surgit. Exemplis corroboratur probatis hie significatus, Minucio tritus. Praemicare est valde micare. Apulejus hac verbi hujus potestate iterum iterumque usus est. Olla Noster Minuciana poliendo, literarum

honori ac dignitati consuluit. Indicem Volumini quinto subjecit idem, ac Voluminis sexti primordia nuper edendo cePit. NOTI-st implere,

499쪽

- MENSIS AUGUSTI A. MDCCXLVIII. 4 sNOTIZIE ISTORICHE INTORNO AL PARI AGIO

Ovvero Anfiteatro di Firenχe, Sc. hoe est,

NOTITIAE HISTORICAE PAR LAGI I, SE

Amphitheatri Florentini, Aut ore DOI INICO MARIA MANNI, Academico Florentino.

Bononiae, I 746, 4-Plag. I F st Florentiae, in urbis ea parte, quae orientem & septentri-I onem respicit, locus, vel potius monumentum VeteriSaedificii terra sepultum olim at Parisio dictum, de quo quod varie varii censuerunt scriptores Itali Noster evincere studet, fuisse quondam florentissimis Florentiae temporibus Amphitheatrum. Distribuit opustulum suum in duas Partes, seu Libros, quorum altera ea potissimum, quae ad loci nomen spectant, altero, quae ad rem ipsam, & id, quod demonstrare cupit, faciunt, pertractat. Primo igitur Libro recenset scriptores vetustiores Florentinos, qui ejus molis meminerunt, Icilicet Ricordinum Malestinum, sto annem Villanum, S Vincemtium Botabinum. Inde locum designat, quem olim moles illa controversa occupavit ; deseribens etiam figuram molis, docensque, ubi portae ejus geminae suerint,Libitinaria & Sandapilaria, aut, ut Fontanimus vult, Santavivaria. Hinc ridiculam proponit Malestini opinionem, qui putat, in eo aedificio cis rem cum proceribus suis ad deliberandum convenisse. Nec multo mellor Villam est sententia, qui, deceptus a Voce Par-lagis, credidit fuisse pariatorium, id est, ex aevi medii stiIo, curiam Florentinorum, a Iulio Caesare conditam, exercendo ibi juri, & deliberationibus eelebrandis. Noster autem, tali usui inservire potuisse tam vastum aedificium, superne apertum, quod in latitudinem I o ulnas, & in ambitum 673, impleverit, negat; quandoquidem loca omnia, deluberationibus destinata, desuper aperta debeant esse, ne scilicet sonus in auras dissipetur. Docet deinde, Bo binum primum fuisse, qui a vulgo receptam opinionem in dubium adduxerit, di verum persentiscere coeperit. Tum varias proponit

' nominis

500쪽

nominis scriptiones, Partagium, i Partigi, Pariasigio, Pariascio, PisHaggio, Pierialis, Perlagium & Perlafium, Perilasium, SPruolaficio, seu reatum laxum, vel spatiosum. Ipse vero statuit, unice veram esse scriptionem Pergastum,quam in monumento anni I I invenit. Putat nempe, nomen illud cum natura loci

optime convenire, & opus in gyrum structum, seu rotundam deambulationςm, denotare; fondamento in giro, ut ipse est. Secundo Libro negat, Amphitheatris aetatem S diem quasi natalem assignari posse; asserit, Florentiam Romanam suisse a Sulla deductam coloniam, quod probat

ex monumentis antiquis, ibi adhuc exstantibus, ut templo Martis, aquaeductu, thermis, luxuque & magnificentia Morentinorum, etiam Ciceroni notata, S ex gladiatoribus, quos ibi suisse probat inscriptio apud Muratorvm Tom. II. Inde adducit reeentiorum scriptorum testimonia, qui, Florentinos habuisse Amphitheatrum, perhibent, docens, Amphitheatrum fuisse ex theatro, quod Florentiae conditum fuisse, certo constat. In hujus theatri nempe situm inquirit, putatque, illud Amphitheatro proximum suisse,

dictumque Partagium minus, Amphitheatrum vero Paru-gium majus, id quod docte probat, aetatem, qua structum fuerit Amphitheatrum, Augusti nempe, definiens, S materiam

indicans, e qua structum, quae durum suerit saxum. Tum de usu gemino Amphitheatrorum disserit. Erant enim sive luctis bestiariorum cuin seris, sive tormentis & marUriis Christianorum, des mala. Recenset etiam casus, qui Amphitheatrum hoc Florentinum nobilitarunt, quos inter est praecipuus S. Miniati martyrium, quod is stib Decisi circa Α. C. aso ibi subiit. Postea exponit, unde viciis, qui medium fere Amphitheatrum secat, si Burgo de' Greci appelletur; nempe a Graecis, qui cum Imperatore suo A. C. t 439 Florentiam ad Concilium veniebant, & in isto traitii habitare jubebantur. Denique recenset statuas & alia, quae de vetusta hac mole variis temporibus reperta, & ex terra egesta fue. xunt. In his opellam claudit, literatis quidem generatim omnibus, Florentinis tamen maxime, jucundam ct utilem suturam.

SEARCH

MENU NAVIGATION