Acta eruditorum. lat. Lipsiae, Christ. Günther 16821779

발행: 1748년

분량: 770페이지

출처: archive.org

분류: 수학

501쪽

ERUDITORUM

publicata Lusiae

Calendis S premisis Anno MDCCXLVIII.

Pars L

ALPHABETUM TIRONIANUM. SEU NOTAS

Tronis explieamdi methodus, eam pluribus Ludovicii Richartis, quae notis iisdem exarmae Aunt, et hactenus inessitae. ad historiam et jurisdictionem cum ecclesiasticam, tum e vilem, pertinentibus. Labore et sudio D. P. RPENTIER, Orae S Beneae Praepositi S. Onesimi Doncteriensis.

Magnifico ct splendido huic operi edendo an in deadit Rev. Editori Codex Regius Parisiensis Chartarem Ludovici Pii, ipsi lectum oblatus.Scriptus ille notarum eo genere est, quod Semeae & Tironis vulso appellati let, de quo Rev. Autor in Praefatione multis disseruit. N tas illas Graterus quidem ad calcem Corporis Inscriptionum exhibuerat. sed rudi ligno insculptas, & absque ullo ordine, ita ut nihil in illis reperiri a quaerente posset. Noster itaque curam sibi sumsit Gin, ut indigellam hanc notarum molem ordine alphabetico digereret, & in certa quaedam capita disia pesceret. Tota haec Opella quatuor plagulis, aeri insculptis. sive octo Tabulis, absolvitur. Inde sequitur Codex ipse charta. rum, sed Capitulare Ludovici Pii, ea natione, ut paginae singu-

502쪽

Iae sinistrae chartarum notas, aeri incisas, & iis oppositae singulae dextrae Latinam earum interpretationem exhibeant, lineis et verbis ambarum paginarum exacte sibi respondentibus. Numero chartae sunt 33, & ordine prodeunt, non quo Cod eas osserebat, sed qui Editori arrisit, eo nempe, ut, quae res e etesiallicas spectant, primum, deinceps quae rem civilem, legam tur. Quanto constare labore debuerit docto Autori harum chartarum interpretatio, absque duce concinnata, facile intelliget, qui Tabulas oculo lustraverit. Jurares certe potius, Monga licias esse characteres, aut Talaricos, aut Arinenos, ut visum quibusdam filii, quam Latinos, nisi verba quaedam L tina interspersa suaderent aliud. Ediderat quidem harum ipsarum chartarum tres, vel quatuor, Steph. Balvetitu; Noster vero iam absolverat aerumnosam Lain interpretationem, antequam

ea de re quidquam rescivit; imo, quod ipse profitetur. dictu

mirabile, ignorans, Tironis notas a Grutero editas fuisse. In tellexit autem cum gaudio ex collatione editionis Baltitia tum sua interpretatione se quamvis hodegeta destitutum,& solausiun conjectatione, rectum tamen vidisse. Sequuntur in fine notae per quinque plagulas, in quibus varia momenta hi- florica & geographica istorum temporum declarantur. Praefatio, quae tres plagulas implet, de notis se dictis Tironiani, agit. Antiquissunum esse, & Graecis quoque familiarem. per notas scribendi morem, demonstrat primum, dein de tripliei notarum, Veteribus ustatarum, genere disserit, de hieroglyphicis nempe, tum de singulariis. vel figlis, tandem de notis T ronis, alias Seneca, ut & priani, dictis. Enumerat porro Codices, qui eo scripturae genere exarati passim prostant per Bibliothecas, in quibus tamen omnibus, ut dicamus, quod res est, rarum nihil & valde momentosum, & quod cupidinem faciat addiscendae non sine milhis aeriunnis scientiae. Laudanda tamen opera doctissunt Benedictini, qui ad fratrum suorum laudabile exemplum bene de antiquitate mereri voluit.

hoc est,

NI STORIA GENERALIS GERMANIAE,

503쪽

MENSIS SEPTEMBRIS A. MDCCXLVIII. PT 47

conscrip a a P. yOSEPHO BARRIO, Canonico regulari S. Gen evae, et Canctuario Aeademiae Parisiensis.

Tomus lis et IV.

Parisis, apud Carolum I. B. Delespine di Ioannem Thomam Herissant, IT 8, 4 m Tom III Alph. 3 play II. Tom. IV Alph. 3 playao. Historiam Germaniae, usque ad Luasvici I obitum in prioribus. huius operis Voluminibur perdit lana, ulterius hie Rev. Autor persecuturus, sub Ludovici Hi sueeetaribus imperii oecidentalis florem sensim imminui coepisse, observatitiiter causas autem hujus decrementi, dc simultates, inter illos Prineipes exortas, & divisionem regionum, ad imperium pertinentium, numerat. Mores adeo filiorum Missici deseribit.& de bellis, quae inter se gesserunt, fuso disputat. Loeuin praelii, inter hosce fratres commissi, Fonte ille Λutor nuneuis put. Aeeidisse illud praelium die as Junii A. 8 conten- Pag. 1 .dit, dissentientium opiniones explodens. Ipsa verba foederis, 16. inter Ludovicum & Carolum facti, ex Nitharia apponit, idque post praelium, de quo modo diximus, demum esse tactum, comtendit. Ludovicut ibi Latino, Carolus Theotisco, sermonensus est. Videmus exinde, linguam Latinam, tunc temporis usitatam, . hodiernae Hispanicae, Theotiscam autem hodiernae Anglorum, linguae similein fiasse. Pacem denique, inter tres 22. fratres, Ludovicum, Lotharium, re Carolum, conclusam, describit, di, quaenam pars imperii ad unumquemque vi hujus pacis

pervenerit, eXponit, vehementer tamen dolens, ob des ctum documentorum, limites harum partium, nec non ex una

quaque parte sperandos reditus, ct opes, ignorari. Dignit. 36, tein Imperatoris, a Lotharis gestam, nullum ipsi jus in regna fratrum tribuisse, urget. Pontificem Argium II inscio ιχ inis 37. consulto operatore electiun esse, Caesarem vero id admodum aegre tulisse, nos docet. Ne igitur juribus imperii a Romanis quidquam per praescriptionem detraheretur, filium Romam misit Caesar, utque is ibi coronaretur, postulavit, Episcopos

504쪽

etiam nonnullos, qui electionis Papalis iustitiam examinarent, eonvenire jussit. Λdmodum honorifice autem Ludoetri , a inseris filium, Romain introeuntem, excepit Pontifex, cumque Eniscopi congregati decernerent, nullum pro legitimo Papa habendum esse, nisi ab Imperatore confirmatum, tunc electionem Sergii, salvis tamen juribus suis, valere jussit Caesar, jusjurandum vero fidelitatis a Romanis recepit, & Ludo- ineus Rex Longobardorum coronatus est, quae omnia Rev. Λutor ita, uti disertum re candidum historiae seriptorem decet, enarrat. Gesta Ludovici. Regis Germaniae, dein deserii g, 38 bit. De eonventu Imperatoris cum fratribus in loco juxta

Thionis villam sto,& Murg dicto, disputat, &, quid intuitu

Episcoporum ibi actum sit, exponit. Incursiones Danorum M. in provincias, juxta mare stas, depingit. Concilii Moguntini, A. 8 7 autoritate Regis Germaniae congregati, acta eX- ponit, de Rabano Mauro, qui in eo praesedit, simul dilputans.

Ludovicum . Caesaris filium, in societatem imperiis a patre si is cooptatum, nos docet. ejusque res. in Italia contra Sar Sy. cenos praeclare gestas, describit. Quanta incremetita religio Christiana per Daniam dc Sueciam Ansebaria ministerio cep eo. xit. exponit. Lothartuti morbis di senio fractus. imperialem dignitatem deposuit. dc monachum in eoenobio Prumiensi in duit. Consilium hoc ex si perstitione istorum temporum originem repetere, ubi remissio omnium peccatorum hac ratione obtineri posse credebatur. di status monastici electio pro altero baptismo habebatur, Rev. Λutor non negat, ipsamque illam superstitionem egregie dc acriter perfringit. Clunautem tres filios susceptuet Lotharitis, imperium inter eos ita partitus est, ut Ludovicus natu major Italiam culti dignitate Imperiali, alter, Lotharius nomine, Lotharingiae regnum, tertius tandem, Carolus, provinciam Galliae, sub qua De phi natus. Lugdunenss tractus. dc maxima pars Burgundiae

Transjuranae. comprehendebatur, obtineret. Provincias, quas regnum Lotharitagicum continebat, studiose Rev. Autor exponit, dc, ab ipso Lothario nomen traxisse illud regnum, nos docet, multa denique documenta, in quibus regnum HlαM-

505쪽

MENSIS SEPTEMBRIS A. MDCCXLVIII. P. I. η3i

rii Rrgii i ste trae iis dicitur, pro sentetitia sua stabilienda assert. Lites dein, quae novo Imperatori tactvleo, sola quippe Italia non contento, cum fratre, IMhario. intercesi rent, ct reliqua bella, inter illos fratres a cognatos gesta, fuse deseribit. Dilaris II dissensiones com conjuge Thist-berga proponit, di, divortium horum conjiagum in Concilio aquisgranens, A. C. 863 habito, approbatum fuisse, nos dolet. quidque Pontifex in ea causa egerit, exponit. Mortuo absque haeredibus Carolo, Rege Provinciae, Imperator Lud victis, Italiam quippe regens, adeoque in vicinia constitutus, illas terras sibi vindicavit. Cum autem Lotharius II, haeres a Carolo scriptus, illud admodum indigne ferret, gravissimae dissensiones ideo metuendae essent, res, proceribus regni interuenientibus, in comitiis ideo eongregatis, ita compotata est, ut Ludovicus Imperator partem Burgundi e trans-Juranae, Italiae vicinam, una cum parte Provinciae, retineret. reliqua Lothario relinqueret. Mortem Lotharii valde miseram Rev. Λutor describit. Carolum Calvum, Franciae occidentalis Regem, regnum Lotharingicum post mortem Laharii oceuis passe, nos docet. Imperatorem aliquod jus in illas terras habuisse, negat. Pontificis conatus pro regno Lotharingiae Ιmperatori asserendo salse ridet. ιχ, quomodo excommunicati nem, quam minabatur: Pontifex, inius temporis Episcopi spreverint, egregie exponit. Cum autem Regis Germaniae, regnum Lotharingicum ad se pertinere contendentis, indignatio magis Carolo Calvo esset reformidanda; tandem inter hos ambos Principes de regno dividendo convenit, cujus divisionis leges Rev. Antor ciun lectoribns eommunicat. Contentiones, quae cum Basilio Macedone, ob nuptias cum filia sua denegatas. Ludovico Imperatori intercesserunt, describit. Res, per Germaniam eo tempore gestas, accurate enarrat. Post mortem Imperatoris LMdovici II Carolus Calvus, Franciae Rex, ct Italiae regnum, et dignitatem Imperialem, ad se rapuit. Hoe autem Pontificis potissimum artibus essetfiuin est, citi vicissim Imperatorem jus constituendi & inaugurandi Caesares tribuisse, di, ut Imperatores annos regiminis a tempore

506쪽

ta NOUA ACTA ERUDITORUM

Pag. i5I. istius inaugurationis munerarent, constituisse, Rev. Autor con-- tendit. Ceterum ille ipse Carolus istius nominis fecundus Λutori dicitur. doricus interim Germanicus, Imperialem dignitatem ad se pertinere persuasus. cum insigni exercitu Franciam invasit. Frustra dein pace tentata, filium Carol mannum cum ingenti manu in Italiam misit, Carolum, nata minorem filium, cum fortissimis itidem copiis in Sueviam collocavit . ipse vero milites juxta Francosurtuiti eduxit. I ter ipsos autem hos belli apparatus, Λ. 876 vitam cum in in te commutavit Rex Germaniae. Cumque tres filios, Carolia mannum, Ludovicum, & Carolum, reliquillet superstites; Cares mannus quidem Bavariam, Carintlliam, Pannoniam . atque Selavoniam, Ludovicus Franconiam, Thuringiam, Saxoniam. Frisiam, regnique Lotharingici partem, Carolus autem cogninmine Crassur, Alemanniam, & quicquid intra Moenum αΛlpes sitiun est, cum urbibus quibusdam regni Lotharingies.

obtinuit. Rev. Λutor ideo Carolomannum Regem Bavariae, Ludovicum Regem Germaniae, & Carolum Regem Alema IOS. suae, usque ad illud. temporis puncti ini, quo Imperatoriam dignitatem obtinuit, vocat. Ludovicus interim, Germaniae Rex. terras suas neutiquam quiete possedit, a Carolo Imperatore, qui se omnium in Occidente Regum Imperatorem, per superbiam jactitabat, &. partem ditionum fratris jure haereditario ad se devolutam esse, contendebat, bello petitus. Ut autem justitiam causae suae declararet Ludovicus, triginta ex ejus comitiabus, in conspectu amborum exercituum, probationes, eo tempore solennes, per aquam calidam, di frigidam, nec non periareum eandens. instituere coacti sunt, quarum probationum 'formam ex Mabisionii Analectis edit. nova pag. Is Rev. Λ

tor edisserit. Belli dein ipsius historiam, quod quidem Germanis admodum erospere cessit, persequitur, fortitudinem Germanorum, & excelsiim Ludovici animum, simul praedicans. 73 Carolomannus, Bavariae Rex, Italiam postea invasit, multasque ibi urbes potestati Imperatoris, qui contra Saracenos hactenus i74 depugnaverat, ereptas, sibi asseruit. Imperator Carolus, im TI Franciam redux, veneno necatus esse dicitur. Sub illo Caela.

507쪽

MENfIs SEPTEMBRIS A. MDCCXLVIII. P. I. 48.

re dignitates Ducum & Comitum certis familiis jure haereditario cessisse, Rev. Autor observat, quamvis jamjam Caroli M. temporibus nonnulli Ducatus, v. c. Bavaria ct Thuringia, vi conditionum, sub quibus potessati Caesaris se subjecerant, ad haeredes transirent. Quomodo Carolo Aa1rarus, Imperialem dignitatem ambiens, Italiae proceres sibi obstrinxerit, Rev. Autor ostendit, de turbis smul, quae inter Lamfertum, Ducem Spoletanum , ct Pontificem Joannem VIII, hac occasone agitatae sunt. disputans. Qua ratione Bino, Dux Provinciae, ad Imperialem gradum adspiraverit, exponit Proceres Italiae sub Carolomamro valde potentes evasisse, re imperium Caesarum sprevisse, nos docet. Leges pacis, inter Regem Germaniae Ludovicum II & Regem Franciae Ludovicum Bassum ad Furonas initae, describit, eamque pacem ideo potissimum

fuisse conclusam, docet, ut res novae, quas ordines in Germania moliebantur, eo facilius possent exstingui. Vi autem hujus pacis pars regni Lotharingici Ludovico Balbo concessa est. Post ejus mortem, Ludovicus Germanicus, Rex Franciae, in fraudem liberorum Ludovici Balbi a quibusdam regni o dinibus renuntiatus, oblata regni Lotharingici parte, a Carolo

calvo quondam possessa, contentus, regnum Franciae repudiavit. Quomodo regnum Bavaricum post Carolomanni tempora cum Germaniae regno unitum fuerit, Rev. Autor accurate exponit. Ludovicus Germanicus, occupata Bavaria, duos fere menses Pi commoratus est, jura civibus dedit, plurimos abusus correxit, ct fines regni contra barbarorum insultus munivit. Memorat hac occasione Rev. 4utor, in Dalmatia &Moravia tunc temporis ter la Chrissiana jam fuisse exstructa, ct, liturgiam in lingua vernacula celebrari suevisse, concedit. Res Franciae & Italiae dein exponit. Qua ratione Boseo Rex

Provinciae fuerit renuntiatus, nos docet. Bellum, contra eum

motum, describit. Quomodo Carolus Crassus a Pontifice,

Saracenorum incursus metuente, Imperator renuntiatus fuerit, narrat. Post mortem Ludovici Germanici, mox insic

tam, amplissimas is ditiones, jure haereditario ad se devolutas,

occupavit. Bellum inde Imperatoris contra Normannos, Loth Pag. I76.

508쪽

484 NOVA ACTA ERUDITORUM

Lotharingiam & Germaniam invadentes, ac pacem ius Pag. 2O8. cutam, Rev. Autor describit, eamque pacem Imperatori vehementer contumeliosam exstitisse, pronuntiati 2Io. Mortuo Ludovico, Rege Neustriae, frater ejus, Carolomaratu integra Francia potitus est. In Italia potestatem Imperatorum indies decrevisse, Rev. Autor nos docet. Marinus IT 'Papa jus Imperatorum in eligendo Pontifice prorsus interve a11. tere studuit. Post mortem Carolomamia, Imperatori integrum ejus regnum a Francis, Normannorum furores meis 116. tuentibus, delatum est. Ipsas has Normannoriun incursiones, & quomodo isti barbari Lutetiam Parisiorum obsidione Ia . cinxerint, Rem Autor describit. Illi autem impetus talem metum Imperatori incusserimi. ut pastuin, ipsi parum glori sum, quodque summum ipsi apud suos asserebat contem-223. tum. cum Normalinis iniret. Perturbatum imperii statum. qui ex spreta Imperatoris autoritate exsitit, Rev. Autor depingit. Quomodo Richardiam conjugem repudiaverit Im- . perator, nos docet. Bosems, Regis Provinciae, mortui filium, Ludovicum, ab Imperatore fuisse adoptatum, narrat. Nihilo tamen secius invito Imperatori Amulphur successor datus est. Iinino, Carolo Crasse vix usumfriustum trium pagorum reliquum mansisse, euinque in miserrimo statu, & ultima egestate, vitam clausisse, Rev. Λutor pro vero suinit. Εxstincta jam erat stirps Carolingica, unico duntaxat ejus germine, Carolo nimirum Simplice Ludovici Balbi filio 'sthumo, superstite. Descriptionem familiae, quae tot populis Reges

dedit, Rev. Autor addit, Onan que ex ea prognatos Princi-M8. pes recenset. Gravissimas turias. per illa tempora propter successionem motas. diligenter idem deseribit, Italiae potissimum res e ponens, &, Midon , Ducem Spoletanum, Impera-233. torem fuisse electum, narrans. Germaniam ct Lotharinis 232. - giam Min bus obtinuit. Ludovietis, B senis filius. Rex 239. Provineiae, consentiente M lpho inauguratus est. Bellui cum Normannis ab dramipho vario Marte gestum, Rev. Λutor deseribit. Quomodo Carolus Simplex, repudiato intone. Comite Pariseus, qui regnum occupaverat. Rex Franciae fuerit

509쪽

constitutus, nos doeet. innulphus, in auxilium ab eo vocatus, Pag. 24s.contra Ottonem suppetias ips tulit, quod eum ideo fecisse, Mi. Reges a se creari posse, ostenderet, utque hoc pacto. sibi viam ad Imperialem dignitatem sterneret, Rev. Autor judicat. De expeditione dein Amulpsi in Italiam, contra Guirinem 248.

Spoletanum instituta, disputat. Cum Hunni circa idem tein- 2Io. pus Mora viaiia atque Bohemiam depopularentur; ea occasione usus Gtiliavis mori ui filius, Lambertus, Imperialem digni- 2Ir. talem obtinuit, qua tamen vix impetrata, Arnulphur Romam per vim occupavit, juramentum fidelitatis a civibus recepit, atque a Pontifice Formose Imperator inauguratus est. Inse- 2 .cutas postea per Italiam . turbas, &, quid in Francia dcLOtharingia, quam Zvventibolia commiserat Arnulphus, achim fuerit, enarrat Autor. Mortuum fuisse Arnu tam A. 899. Rhegino memoriae prodidit. Et, quamvis ex epitaphio ejus appareat, illam mortem anno insequente demum

accidisse, illud tamen pro genuino non indubitanter haberi posse, Rev. Autor urget. Sub Araim hi imperio judicia duel- 26s. lica fuisse introdiusta, idem contendit, corumque formam describit. Quanti motus in Italia & Germania post mortem 266.

Arimiphi circa electionem novi Regis exstiterint, commemorat. Ludovicus, Rex Provinciae, vidio Be engario, a Pontifice Imperator coronatus est. Ludovictis Infans, Armiphi filius, Ger- 27o. imaniae Rex evasit, qui etiam mox, deposito Zmeurooldo, regnum Lothainngicum occupavit. oventini us ipse Λ.9oo in acie periit. Insultus inde Hunnorum, Bavariam devastantium, a Ludovico compressi sunt. Moravi a Pontifice

Joanne u petierunt, ut Archiepiscopra, aliique Episcopi,

apud eos constituerentur, Mario, Passaviensium Antistite, vehementer contradicente. In Italia Berengarius, exercitu

Bavarico, quem ipsi in auxilium miserat Germaniae Rex. stipatus, victo, & oculis privato Ludodico, hactenus Imperatore, Caesar coronatus est. Societatem is postea cum Hunnis, contra fidem Germanis debitam, iniit, qui Bavariae tantii uinculteriant terrorem, ut Germaniae Rex, terras suas ab int ritu redemturus, iugentem pecuniae vim hisce barbaris solve-

510쪽

m re cogeretur. Dissidia, inter Cleriem & Nobiles tune temporis per Germaniam agitata, Rev. Autor describit, de bello etiaen civili, inter Albertum. Saxoniae, & Conradum, Franconne Ducem, gesto, disputat. Inter eos, qui a partibus Asserti stabant, Rudolphus quidam fuit. Episcopum Munaburgensein

illum Rev. Autor nuncupat, quem alii Herbipolitanum vocia-xunt antistitem. Iterata Hunnorum irruptio, tributum au-nuum a Germaniae ordinibus flagitantium, effecit, ut Irudoritur, hi e molestiis oppressiis, A. 9I2 vitam clauderet. Comradus inde, Franconiae ct Hassiae Dux, praeterito Carolo Simplice, Francorum Rege, qui unus adime e familia Caroling Tum superstes erat, Rex Germaniae electus est, ab eoque tempore Germania, cujus Reges huc usque haereditario jure su gesserant, regnum mere electiviun evasit, quamvis filiorum defuncti Regis ratio plerumque haberetur. Formam electO- inis, quae per aliquot Semla obtinuit, Rev. Autor describit. Conradum I unquam Imperatorem fuisse, nepat. Seditiones, in Lotharingia, in favorem Caroli Simplicis, motas, nec non res novas, ab Henrico, Saxoniae Duce, coeptas, exponit. De Hungarorum expeditione in flavariam disputat, pluresque

alias turbas, tunc tempotis per Germaniam agitatas, enumerat.

Quomodo Carolus Sim ex Lotharingiae regnum sibi subjecerit, & Duces, jure beneficiario Lotharingiam possidentes, constituerit, exponit. Moravia tunc Conrado Iese subjecit. dc a praefectis, quos Rex constituit, administrata est Henricum Iab aucupio, cui eo tempore vacabat, quando ipsi dignitas Regis Germaniae offerebatur, cognomen a posteris tulisse,

Rev. Autor concedit. Capitulationem, quam vocant, jam tunc

Regibus Germaniae praescribi suevisse, negat. Quomodo Hemricus Duces Saxoniae dc Bavariae, qui ipsuin Regem agnoscere detrectabant, compescuerit, nos docet. -υ bo tamen, Bavariae Duci, non solum privilegia, quibus jam gaudebat, confirmata sunt, sed etiam jus constituendoruin per Bavariam Episcoporum, quod prius ad Reges Germaniae tantum perti-Ruerat, conceHum est. Marchionatus Misitis ot Branden-

burgi ab Henrica institutos esse, ideo, ut Slavorum insultus

SEARCH

MENU NAVIGATION