장음표시 사용
21쪽
dum. Ista autem cognitio rerum omnium ab Adamo ad posteros per traditionem transmissa est: quod non fuit dissicile, propter diuturnam primorum hominum vitam,qui cum Adamo versati siunt:& licet omnes primae aetatis Patriarchae, sexcepto Noemo) Adamum viderint, tamen per tres solos Adamum, Mathusalem &Noemum potuit continuari,& propagari rerum diuinarum numanarumque cognitio, fides, religio, & historia ab Adamo ad Abrahamum : ut ostendit Genebrardus in sua chronographia. Ab Abrahamo porro acceperunt, tum Chaldaei, tum Hebraei: ab nis AEgypti, a quibus Phoenices, & ab his Graeci, tandemque Romani , tanquam per manus acceperunt. Caeterum
quod spectat ad Philosophiae progressionem & renouationem, variisque sectas Philosophorum in diuersis regionibus & temporibus ortas I habes apud Benedictum Pererium lib. 6. de commula bus rerum naturalium principiis. Iam de partibus Philosophiae nobis agendum est. Stoici ex Laertio libi p. in Zenone, eam dintribuerunt in tres partes: Dialecticam , Ethicam,& Physicam. Epicurus ex eodem Laertio lib. Io.
eam partitus est in Ethicam, Phy s 1m, & Canonicam ; per quam intelligit Dialecticam, quae constat regulis de prςceptis disseredi. Peripathetici ve
ro in Theoreticam,seu contemplativam,& practicam: ita Aristoteles a. Metaph. cap. i. dc alibi. Theoretica dicitur, quae in sola veri cognitione consistit, nec per se refertur ad aliquam actionem, seu opus. Sic enim Aristoteles 3. de anima cap. 9.text. 66. ait intellectum theo reticu nihil mouere,
quoniam non intelligit ea quae possunt cadere sub
22쪽
appetitum & actionem nostram. Sicque principia nostrarum actionum de motuum, sunt appetitus,& intellectus practicus. Vnde practica scientia dicitur, quae res,circa quas versatur,non solum docet nos scire, sed praecipue operari & facere: ex quo sequitur, finem theoreticae scientiae esse veri cognitionem : practicae autem, actionem dc opus: ut
Theoretica est triplex : Physica, quae res naturales e Mathematica, quae numeros 3c magnitudines : Metaphy sica, quae res diuinas&immateriales contemplatur. Practica, est duplex; activa, quae versatur circa actiones immanentes voluntatis, quae proprie dicuntur praxes: effectrix , quae versatur circa actiC- .nes transeuntes, quibus efficitur aliquod opus. Actiua est triplex , monastica, quae hominis priuativitam,moresque regit: oeconomica, quae familiam: politica, quae rempub. Effectrix,est etiam triplex: tiermonis, liue locutionis externae, ut Grammatica, Rhetorica: effectionis, ut saltatrix, cytharistica: operis, ut architectura, statuaria.
. Logicae ' nomina , orationes
diuis o , des initio. partes τί fi Gnes si hortuli vestibulum in primum bul cru descendimus, ut nilud o ucamus
ad libellam primae areae. Ordiendum igitu τ
23쪽
IL Hortulusa nominibus quibus ipsa area potest appellari Sunt autem in duplici differetia , quaedam periphrastica, quaedam simplicia : periphrastica stat vel tropica,
siue figurata,vi cum Logica dicitur oculus mentis, rationis cynosura, manus Philosophiae,ianua scie-tiarum, Pegasi ungula, Silenus Alcibiadis, Philosophiae sepes, murus, testa: vel non sunt tropica, ut cum nominatur ars artium , icientia scietiarum, modus, vel magistra disserendi, instrumentum in-mumentorum. Simplicia vero sunt, vel Latina, ut disceptatrix, dissectrix : vel Graeca , ut Logica, Dialectica, organum, canonica. Communiora tamen & magis propria, quaeque naturam ipsius liquidius exprimunt, sunt Logica,& Dialectica. Porro Logicae nomen ,citra controuersiam, deductum est aram vi λίνι vero apud multos authorcs s. praeci ptias significationes habet : prima pro argumento, seu probatione, ut 3. Physicorum cap. 8. textu 7 . restat accedere ad eas pro bationes, quibus infinitum esse videtur rillic enim Graeca habent ους λογυς. Secunda, pro ratione, seu facultate ratiocinandi, ut passim Aristoteles in libris de anima. Tertia pro sermone,seu oratione , ut lib. de interpretat tune cap. 4. ubi oratio, quam Aristoteles ait esse vocem significantem e instituto λίγας vocatur: unde Logica, facultas sermocinatrix appellari consueuit. Quarta, pro ratioqcinatione, seu discursu&argumentatione, Vt I. Top. cap. Ιχ.ubi enim Latine legitur, quot sunt genera argumentationum Dialecticarum : textissGraecus habet, -- των λεγν ίιδε πιν& lib. I. de priori analysi cap. i. definiens syllogistamum, ait eum esse κνων, id est,argumentationem,
24쪽
ex qua aeceptione, Logica,dicta est ratiocinandi bc argumentandi scientia. Quinta pro definitione; vecolligitur ex definitionibus synonymorum,& homonymorum , quas tradit Aristoteles in antepraea
dicamentis i hinc Logica definiendi scientia dici potest; quia definitio, secundum quosdam, praestat caeteris Logicae instrumentis: ex quibus omnibus facile est intelligere, Logicae nomen, non unam tantlim Partem, sed uniuersam disserendis eientiam significare: quae acceptio,iam communiter in scholis usurpatur : aduertendum tamen obiter apud Aristotelem in his quae extant eius libris, non legi nomen Logicae, prs aliqua arte, nec eo usquam substantiue usum fuisse; sed tantum adiective,&adverbialiter, ut I. de demonstratio- me cap. I 8. &cap. 2S. θεορεῖν considerare Logice: sic προβλα -m, id est, Logicas t tiones 3 quae saepe repetit. Dialectica vero dicitur. s --, quod est disserere: licet non sit eadem apud omnes authores huius nominis acceptio. Nam Plato interdum sumit pro arte, quae
versatur circa rationem cum oratione colurictam,
quae que distribuitur in facultatem diuidendi, definiendi, inducendi, & ratiocinandi. Sic Alcinous de doctrina Platonis cap. 3. dc s. interdum vero pro Metaphysica, sic enim habet 7. de repub. an
non Dialecticum vocas eum qui rationem cuiussi-bet capit essentiae. In Alcibiade, pro ratione uti. Stoici vero, ut Cicero author est initio Topicorum, usurparunt Dialecticae nomen, pro ea parte,
quam Graeci voeant , seu in .nia, Id est' iudiciariam & resolutoriam. Aristoteles vero, secundam Carpentarium in eaput 3. Alcinoi de do-
25쪽
mina Platonis, usurpauit tantum nomen Diale-ecticae pro parte topica, seu pro ea parte facultatis differendi, quae probabilibus argumeti S in utramque partem disputat de re qualibet proposita: quae sententia, licet sit probabilis, probabilior tamen
videtur eorum , qui asserunt, nomen Dialecticae, apud Aristotelem, non solum reperiri pro parte Topica sed etiam pro tota facultate quae comprehendit analyticam,&topicam: quia Gαλ, Vnde deducitur nomen Diale ethicae, sumitur apud Aristotelem , pro tota facultate, ut patet Cas. 2. lib. Elenchorum, & i. Rhetoricorum ad Theodecten cap. I. ubi docet Dialecticam de quolibet syllogismo agere, non tantum Topico, sed etiam Analytico: ex quo sequitur ipsum Dialecticae nomen, pro tota disserendi facultate, apud Aristotelem, reperiri. Disserere autem, est ignotum ex notis mani se- stare,quod fit orationibus Logicis; definitione, scilicet , diuisione, argumentatione, & methodo; quae sunt formulae disserendi, iri quibus maxime Dialectica occupatur: omnes enim libri Logici ad eas referuntur: ut Iiagoge Porphyrii, quae est de quinque uniuersialibus: Genere, Specie, Differentia, Proprio, & Accidente, quorum usus est indefiniendo, diuidendo, argumentando, Ordinando. Liber Categoriarum, summa rerum genera, eorumque seriem explicat: quae faciunt ad differendum, cum suppeditent terminos simplices , de
quibus sermo eme potest,& oratio, seu propositioneri. Liber de interpretatione, qui de propositio nibus est, e quibus texuntur argumentationes, &syllogismi omnes. Libri duo Analyticorum prio
26쪽
rum,qui communem materiam ,& sormam syllo gisticam tradunt. Duo posteriorum, qui de syllo gismo perfectissimo , nimirum demonstratione agunt. Octo Topicorum , qui communes locos disΙerendi de omnibus probabiliter explicant. , Vnus Elenchorum, qui sophismata,& captiones syllogismorum dissoluit. Et c um tota Logica tres mentis actiones dirigat primam quidem, quae est simplex intellectio, in tuitus & apprehensio rei , instruunt uagoge Porphyriana, & categoriae, quae sunt de terminis simplicibus: secundam, quae est indicium , sue assirmatio , & negatio ; 'iber de interpretatione: ter tiam , quae est discursus, siue argumentatio,reliquilibri. Duplex est Logica; naturalis , quae a natura, δίartificiosa, quae ab arte proficiscitur. Illa, est vis quaedam hominum animis insita, qua quiuis potest naturali quadam ingenii bonitate, sine ullo praeceptorum adminiculo disputare, definire, M
diuidere : estque ea vis eadem omnino cum ratio
ne. Haec vero, nempe artificiosa, est cognitio quaedam, & collectio multorum praeceptorum, quae docent modum bene & sine errore disserendi, vel secundiim Alexandrum Aphrodisium in I. Topicorum, est vis, & ratio, de omni re proposita probabiliter dilthrendi. Est autem Logica, scientia proprie dicta, eaque Theoretica, dc proinde pars P nilosephiae, quae
versatur circa ens rationis, seu secundas intentiones , quae sunt propriὸ subiectum Logices.
27쪽
rea prima , qua rationalis. Hanc aream rationalem appellamus, quoniam in ea deponere volumus, omnia Logices semina; est enim Logica facultas, vel scientia rationalis, qua, certi cuiusdam gnomonis instar, mentis nostrae actiones componimus: vel ut aliis placet, cuius obiectum sunt entia rationis: vel quae circa rationem versatur.
INTERVALLVM 1. Puid terminus, quot lex, acceptiones
ΡR o x et M v est ut quidnam sit terminus, de
quomodo distribuatur, explicemus. Aristote les . Met. cap. II. his verbis terminum definit. -υς λέγε vi o Terminus dicitui uniuscuiusque ultimum. Idem pene sentit Euclides in Elementis G eometricis, ubi sic habet, ἡν Θν, ο κ ινδεω mρος. Terminus est, qui alicuius est extremum: sed quoniam terminus in hoc generali significatu sumptus, diffundi potest ad quosque terminos, etiam alienos a nostro instituto , ideo partiemur illum in terminum rei, & terminum propositionis. Τerminus rei, est cuiuslbet rei finis, ac ultimum , ut finis siue extremum digituli , dicitur terminus eiusdem; quo sensu docet Aristoteles loco citato F. Metapn. terminum εἰ modis usurpari. Prim b, pro sine magnitudinis. in qualibet eius specie, vel pro fine rei habentis magnitudinem i ut punctus dicitur terminus lineae,
28쪽
linea si perficiei, superficies corporis, vel etiam lapidis habentis quantitatem. Secundb, pro ter- mino ad quem,& non a quo, motus, vel actionis: ut terminus generationis, este illa, non autem non esse; licet quandoque ambo extrema motus, scilicet a quo, & ad quem, dicantur termini, largo modo, sicut dicimus omnem motum else inter duos terminos . Tertio, pri causia finali, cuius gratia fit aliquid, hoc enim est ultimum intentionis. Quarto, pro elisella,sive quid ditate rei, quatenus quid ditativa definitione explicatur. Definitio enim apud Aristotelem vocatur terminus quia in se claudit dc terminat totam rei definitae essentiam, diciturque terminus cognitionis. Terminus propositionis, ab Aristotele sic definitur lib. I. priorum Anal ptic.
minum autem appello in quem dis luitur propositio,vi sunt subiectum, & attributum, siue praedicatum : Vnde patet terminum , in ampla sua signi. ficatione aeque l. t E patere, apud Diale isticos,ac di- , ctionem , apud Grammaticos; sic enim comprehendit omnem partem orationis, siue declinabilem, siue indeclinabile: qua ratione definiri potest. Terminus propositionis est id quod proxime enuciationem componit, siue illud lit. subiectum , siue attributu, siue copula, vel verbu, est, ut in hac propositione; homo est animal; a qua definitione, non loge abest ea, quam tradit Boetius initio Topic. ubi
terminos vocat nomina dc verba, quibus nectitur
propositio simplex: licet aliquando pressius,& magis proprie sumatur terminus propositionis, pro solis subiecto & attributo ut in supra posita definitione termini propositionis ab Aristotele tradica.
29쪽
P U L V I N V s TERMINALIS De terminis Dialecticis. Monet Aristoteles lib. Elenc. cap. I. eos, qui terminorum significationes ignorant,facile decipi
parato linis in disputationibus ; sic enim habet.
nominum potestatis sunt imperiti, paralogismis decipiuntur, &ctim ipsi disputant, & cum alios
audiunt: quare operae pretium erit selectiora terminorum, quibus Dialectici utuntur, semina, in hoc puluino conserere. Sunt igitur tres praecipuae terminorum diuisiones, quarum prima petitur ex parte materialis, leusubiecti; aliae duae, ex parte formalis, siue significationis. Terminus, ex parte subIecti, diuiditur in mentalem, vocalem, & scriptum. Mentalis terminus, est cognitio respondenStetmino vocali. Quemadmodum enim vox, arbor, est unus terminus, huius propositionis, arbor est corpus ; sic cognitio in intellectu, qua cognosco talem rem, vel rem per ipsem vocem significatam , Vocatur terminus mentalis; sicut eodem modo ista scriptura, arbor, illi voci subordinata, dicitur terminus scriptus , & mentalis quidem, distinguitur avocali scripto, quod vocalis, Sc scriptus significent tant sim ad placitum: mentalis autem, naturaliter significet res quas significat. Mentalis conceptus, est duplex , quidam non Vltimatus, vel, ut aliis placet, medius ι alter vitimatus, vel ultimus. Non ultimatus, est cognitio, qua voces vel sinipturas significativas cognosci-
30쪽
mus. Vltimatus vero est cognitio , Vel conceptus; quo res, per huiusmodi voces, vel scripturas significatas, cognoscimus , Ut cum aliquis audit hanc propositionem, arbor est corpus, vel eam legit, prius habet singulares cognitiones Vocum , 1eu scripturarum, quae cognitiones dicuntur conceptus non vltimat se posterius rerum significatatum cognitiones habet, quae vocantur conceptus vltimati: quia scilicet, clim in voce duo sint eognoscenda, unum quasi materiale, nempe ipsa vox, ut arbor; alterum quasi formale, nempe significatio illius vocis ; per coneeptum Vltimatum utrumque
cognoscimus. Hinc qui sunt ignari significationis
vocabulorum habens solum conceptus non vltimatos. Fundamentum autem, & causa efficiens
istius significationis, est impositio, &-, seu institutio, ut vocat Aristoteles , lib. de interpret.
Rurshm conceptus vltimatus, est duplex, directus, & reflexus: ille vocatur, per quem cognoscimus res ipsas significatas per voces,aut scripturas: hie vero, est cognitio, qua priores conceptus nostros cognoscimus 3 quando, scilicet, cognoscimus nos cognoscere. Itaque conceptus directus, est cognitio rei secundum se: reflexus autem , est cognitio cognitionis, vel cognitio rei, prout ei aduenit aliquid per intellectum, ut esse Cognitum, esse genus, esse speciem. Vocalis terminus diuiditur etiam multis modis,
alius enim est significativus, qui scilicet ad rem aliquam manifestandam est impositus , ut homo, animal, alius non significativus, qui, scilicet, cum nullam rem significet, pro se in propositione sup