장음표시 사용
41쪽
nitio albi, respectu cygni,& niuis; cygnus enim veto dicitur albus, & corpus disgregans visum, quae est definitio candoris, unde patet, per hanc particulam , retici homonyma, & transcendentia, illa
quidem, quia non sunt unum conceptione ,& de finitione, sed nomine tantsim : haec ver b, ut ens, Vnum, verum, quia licet, unum sint conceptione, non sunt tamen unum definitione, aequaliter participata ab inferioribus, qua etiam ratione, Analoga non sulat proprie uniuetialia, quia non participantur ab inferioribus aequaliter: itaque sola synonyma sunt proprie uniuersalia, quia participantur aequaliter a sitis inferioribus. Secunda conditio est, uniuersiale esse natura aptum ut insit multis, quae sic intelligi debet, ut uniuersale non requirat reipsa multa quibus insit; sed satis est, si aptum sit
multis inesse, siue illa sint, sise non . . Obseruandum est autem , quod uniuersale dicatur aptum inesse multis, debere intelligi de aptitudine logica, non physica. Vocatur autem aptitudo physica, ea aptitudo rei naturalis, quam necesse est aIiquando reuocari in actum, quia alioquin frustra eslet, qualis est potentia, vel aptitudo
ignis ad calefaciendum. Potestas vero logica, non est aliud, quam non repugnantia quaedam. Vnde naturam aptam esse, ut sit in multis potestate logica , non est aliud, quam naturae, quatenus ab inferioribus abstrahitur, non repugnare, quominus possit esse in multis, & de multis praedicari: quia antequam abstraheretur, cum in rebus singularibus existens, esset singularis, repugnabat ei esse in multis, id est, non poterat esse in multis.
proindeque nec Vniuersitas , quia non potest si-
42쪽
mul, & semel esse uniuersalis, & singularis , cum illa duo sint contraria; at sublato illo impedimento
per actionem mentis, quando cogitatur,& apprehenditur quasi separata a singularibus, non repugnat illi amplius, atque hanc potestatem , non oportet aliquando reuocari in actum : quemadmodum dicimus. continuum polle diuidi in infinitum, non quod haec potestas possit unquam in actum reuocari, sed quia illi non repugnae, quatenus continuum est,diuidi polia in infinitum. Quas duas conditiones, recte expressit D. Thom. cap. 4. opust. de ente, dc essentia, ctim dixit, ad rationem uniuersalis pertinere unitatem, & communitatem, quia videlicet, uniuersale debet esse unum,& tamen commune multis. Tertia conditio est,
ut sit ita unum in multis, ut si etiam aliquo modo extra illa multa, quae conditio sic debet intelligi, diuersia ratione , ut uniuersale sit unum in multis re ipsis, quia natura humana, verbi gratia, quae est species, ex rei veritate, est in singulis hominibus, nec ab illis differt realiter. Est vero extra multa, per rationalem tantum, quia, nimirum, natura ha mana fit uniuersalis, quando abstrahitur ab inferioribus, at quando abstrahitur per actionem intel- Iectus a singularibus, est obiective in intellectu, &proinde extra indiuidua, non quidem re ipsa, ut dixi, sed ratione tant tim: itaque licet repugnet aliquid simul cile in inultis, dc extra multa, si eadem ratione intelligantur, non tamen repugnat, si diuersa , nempe, si unum reuera sit in multis, & peractionem mentis, extra multa. Quarta conditio
est, ut natura quae est uniuersalis,& una, sit ita comunis, & eo modo in multis, ut multipliceMir
43쪽
ad multiplicationem indiuiduorum,secunddm vnitatem numericam, ut homo , multiplicatur ad numerum particularium hominum, quia natura humana , quae est in Petro realiter, & numerice loquendo, non est illa quae, est in Paulo : desectu cuius conditionis,natura Dei excluditur a ratione uniuersalis , nec Deus potest fieri uniuersalis, licet enim natura diuina, habeat alias conditiones, quia est vita, communis tribus personis. Nam persona est Deus per naturam diuinam , tamen non est Vnivcrsalis, quia natura diuina non multiplicatur, ad multiplicationem suppositorum, & personarum ; sed est eadem omnino in Patre, dc Filio , i Spiritu sancto, unde non sunt tres dij, sed unus Deus, quia est eadem omnino deitas in tribus.
De quinque niuersalibus Genere, Specie, Disserentia , Froprio , π Accidente. Est igitur uniuersale siue commune, id quod aptum est inelse multis, & de illis praedicari: sunt autem quinque uniuersalia, Genus, Species, Differentia, Proprium ,& Accidens. De quibus in hac areola dicendum est
Genus vulgo tribus modis usurpari solet. Primo pro collectione multorum, qui aliquo modo inter se, & ad unum principium, a quo habent originem , affecti sunt ei quo sensu, genus significat progeniem, seu stirpem, quam, definit Iurisconsultus, plurium e ite perlonarum multitudinem, quae ab eiusdem genitoris sanguine proficiscitur; ut Herculeorum genus , pro iis , qui originem
44쪽
duxerunt ab Hercule ; in qua acceptione, notan dum est, triplicem et se polle comparationem. Primam multitudinis ,& progeniet ad suum principium: secundam , principi j ad multitudinem et tertiam multitudinis inter se, secundum quam, alij sunt patres, alij fili j. Secundo genus sumitur, pro
principio ortus unius cuiusque, qualis est patria, dc uterque parens. Tertio pro eo, cui subiicitur species. & in hac tertia acceptione,' hic a nobis usurpatur, eamque, docet Porphyrius in Isagoge. habere similitudinem eum duabus prioribus, & ab' illis esse derivatam, quia hoc genus logicum, signi hcat multitudinem specierum, & species respici ui4t illud , tanqRam suum principium , dc originem: tamen inter hoc genus, de duo priora id disi criminis reperitur ἱ quod illa, nec inlini suis inserioribus, nec de illis dicantur, hoc autem genus logicum contra , animal enim inest homini, de bruto, & de illis, vere praedicatur. Notabis tamen
quartam acceptionem generis , tradi nonnumquam ab Aristotele r. de gen. & cor. cap. ώ. & I. mei. c. vlt. & alibi, pro materia physica: sie enim'
quaerunt Philosophi, an coeli & elementa distinguantur genere, id est materia. sumitur etiam prolubiecto cuiusque scientiae, quod frequenter dici
tur Aristoteli. .m I. poster.c. T. interdum & prolpecie infima. 1. mei. c. 2. vltima ge
Definitur autem genus logicum a Porphyrio, quod de multis specie differcntibus, in eo quod quid est, enunciatur. Vt animal de homine, Mbruto; quae quidem definitio accidentalia est, seu descriptiua: quare ut intelligatur, paucitano aR
45쪽
dum est, inter definitionem essentialem ,&accidentariam, seu descriptiuain hoc discrimen reperiri, quod illa sit oratio explicans naturam rei per attributa ellentialia; nempe, genus, & differentiam : haec autem , per accidentia, & proprietates; prioris exemplum est haec, homo est animal rationale; posterioris, homo est animal risibile. Sta tuendum est igitur definitionem generis traditam
a Porphyrio, scilicet, genus, est quod potest praedicari de multis specie differentibus inquid; eme accidentariam, seu descriptionem: quia fit per proprietatem uniuersialis, quae est praedicari de multis: quod aperte indicat Porphyrius cap. de genere.
Nam traditurus illam, de genere loquenS , ait, ac καῖον της, id est , quod describentes. Et subfinem eiusdem capitis, vocatur, Um ραφι, id est, descriptio; quod ad eo factum fuisse putandum est, quia notior est proprietas uniuersalis, nempe, esse praedicabile de multis, non autem propter defectum generis, quod est uniuersale. Itaque posset genus, sic .essentiali definitione explicari. Genus est uniuersale , vel id, quod aptum cst inesse multis specie disserentibus, tanquam pars essentialis respondens materiae. Nam loco generis, ponitur uniuersale, vel eius definitio, scilicet, quod aptum est inesIe multis: quod autem insit specie differentibus , distinguitur a specie ; quod dicatur pars essentialis, secernitur a proprio, & accidente, quod
denique, ut respondens materiar, a disterentia separatur. Porro genus duplex est, unum fiammuni, quod semper est genus, & unicam habet compa rationem, scilicet, ad inferiora; diciturque Graece,
sin rar , supra quod aliud genus esse non
46쪽
potest; ut substantia, quantitas: altorum interiectum, vel subalternum, Graece, suς - α λεν, quod ratione superiorum est species, respectu vero inferiorum, genus, ut corpus, animal, virtus.
De Specie. Speciei nomen tribus modis sumitur. Primo pro forma, dc pulchritudine cuiuslibet rei, victim Euripides dixit, πρωτον λ' εἶδες τυρον νιδες. id est, prima quidem species digna est imperio. Secundo pro forma interna , seu elientiaret. 1. Phys C. 2. SI I. de cael. c. 9. Tettib sumitur pro specie logica, quae est secunda species uniuersalis, qLae quidem acceptio, deducta est a prima, quia species est
pulchritudo generis , cuius naturam nobis quodammodo reddit aspectabilem; ideoque ειδει, plerique dici volunt, anis ira εἰών. Huius autem speciei Porphyrius assignat triplicem definitionem. Prima est, quod subest generi: sic dicimus hominem esse speciem animalis , quia illi subiicitur. Secunda species. dicitur de qua genus in eo quod quid est enunciatur. Tertia species, est uniuersale, quod de multis numero differentibus, in eo quod quid est, enunciatur. Inter quas statuit hoc discrimen, quod postrema soli ipeciei infimae conusniat, duae autem priores, tum infimae, itim interiectae . Est enim duplex species, infima, seu speciet lissima, Graecc-M.hκω nων , quae, nimiru, ita est species, Ut numqua possit esse genus; quam Arist.
2. post r. c. I 3. Vocat ειδες ri . --ον. q. d. speciem
consummatam, quae se . adepta est extremam perfectionem inter uniuersalia. 'libi quoque in is, ν. ut homo; do interiecta, seu sub alter na, Graecet urit Misi ν, quae ita est specie , ut possit
47쪽
etiam esse genus , diuersa comparatione; ut animal , respectu hominis, & bruta, est genus; respectu velo viventis, est species. Vnde liquet, triplicem esse comparationem, inter ea quae in Categoriis reponuntur, nam summum genus, siue ge-i neralissimum , habet unicam relationem , nempe, ad inferiora; genus vero interiectum, duplicem, ad superiora, & inferiora; species denique infima, Unam , nempe , ad superiora: non quod species infima, non habeat duplieem relationem,Vnam, qua refertur ad superiora, alteram, qua ad inferiora, sed quia etiam, udiuersam habeat, tamen semper retinet nomen speciei, ut homo, tam respectu animalis, quam singulorum hominum , dicitur species , quod non accidit speciebus, seu generibus interiectis, quia animal, respectu viventis, dicitur species, at respectu hominis, & bruti dicitur
Quoniam diximus speciem infimam , habere relationem ad inferiora, quae sunt indiuidua, & singularia ; operae pretium erit dicere, quid, & quo-tuplex sit individuum. Eius autem duplex traditur definitio: prior est , individuum, dicitur quod de uno solo praedicatur. Posterior individuum , est quod habet multas proprietates, quae in nullo alio simul esse possunt. Caeterum Porphyrius videtur distinguere triplex individuum , scilicet, indiuiduum determinatum; ut Petrus; indisiduum ex demonstratione, ut hic homo; & individuum ex suppositione, ut Sophronisci filius, si supponamus Sophroniscum unicum habu ille filium.
- Quintuplex traditur differontiae diuisio, quae
48쪽
antequam extendatur , notanda erit nominis differentiae significatio. Primo namq; sumitur differentia, pro dissimilitudine, seu relatione, qua res dissimilis relative opponitur alteri; sicut similitudo, λgnificat relationem, qua simile resertur ad aliud simile. Secundo pro eo omni quod facit differre. Tertio sumitur, pro tertio uniuersali:itaq;differen- ctia, generatim sumpta,dicitur id, quod facit aliquid dissimile, & alio modo se habere; seu est serma. dua aliqv id, ab aIta re, aut a se ipso, in alio, atque
io tempore, differt : unde natum videtur discrimen a quibusdam assignatum, iura haec duo, nempe, differentia, & diuersa, quo Idiuersia, proprie, solum ea dicantur, quae sunt diuersarum categoriarum , nihilque synonymum commune habent; ut homo, qui est substantia, & candor, qui est qualitas ; differentia vero, ea proprie dicuntur, quae I se inuicem dissident in eadem categoria; hoc est, quae habent aliquid in quo uni uoch conueniant,&aliud, in quo differant; ut homo, & equus, qui
sunt eiusdem categoriae substantiae; univoce namquC conueniunt in ratione animalis, & dissident penes rationale, & irrationale.
Quod spectat ad diuisiones ipsius differentiae, imprimis vulgo diuiditur in communem; ut acci dens commune , verbi gratia, candor; propriami Vt sunt rerum propriae affectiones, risibile, latrabile, & maxime propriam; ut sunt differentiae es entiales, sensibile, rationale. quae diuisio , sunt est . ex modis quibus resalixao aliis differre Hi sunt; vel enim differunt ratione essentiae . quod est 'maxime proprie ditatres vel ratione eorum quae consequuntur ellentiam, & quidem bifariam, vel
49쪽
enim sumitur cx assectione inseparabili, & semper inhaerente , dc dicitur proprius modus ; aut ex separabili,& vocatur communis , inter quas, statuitur triplex discrimen; primum, quod maxime propria differentia efficiat rem aliam, id est, diuersam in ellentia; propria vero, Sc communis, alteram tantum id cs , dissimilem,& diuersam in accidente: ex quo secunda diuisio differentiae a
nonnullis coli igitur, in eam, quae facit rem alteram, Graechὲ - ἰὸν vel ον, id est, quae accidentario rem mutat; ut accidens proprium , dc comni une; Sc incam, quae facit rem omnino allam, Graece ab id est, quae rem mutat secundum naturam & essentiam;vt differentia maxime propria secundum discrimen est , quod differentiae maxime proprie , dicantus cum adiectione , nempὸ, specificae , quia constituunt speciem p aliae vero simpliciter differentiae, quia non attingunt essentiam rei. Vbi ex Caietano in hunc locum interdum contingere potest ex perfectione rei; vires
aliqua, dicatur talis simpliciter, de sine adiectione;
ivt cum lunstantia dicitur simpliciter ens, & accidens. cum adiectione, entis ens; aliquando vero ex imperfectione ; ut cum dicimus brutum esse simplicitet sensus capax, hominem autem praeterea, rationis participem; quo posteriori modo di ferentia cona. minis, de propria, dicuntur simpliciter differentiae: postremum discrimen cst, quod diis. ciuiae maxime propriae adhibeantur in diuisomb ει generum , de in definitionibus specierum, communis vero, & propria, non item , nisi quando maxime propriae Ignorantur.
Tertia diuisio est in separabilem , rapter qauo
50쪽
accidentia ex communibus, puta candor;&in differentiam inseparabilem, cuiusmodi sunt differentia propria, & maxime proprIR: Quarta diuisio vel subdiuisio praecedentis , scilicet differentiae inseparabilis; alia enim, dicitur inseparabilis per se, ut maxime propria, alia per accidens, nempe propria. Quod si quis dicat i. posteriorum cap. 4. textu 9. proprietatem, disper se, de re cuius est proprieras. Respondetur, per se, hic sumi, pro eo quod est de eilentiati ei: unde, cum proprietas non attinga; effetu iam rei, hic non dicitur per se; at loco citato I. posteriorum per se in sumitur, pro eo , quod habet certam causam in ellentia rei, propter quam inest, sicque proprietas, hoc sensu, potest dici per se. Poribinter utramque differentiam inseparabilem per se, di per accidens, assignari potest, duplex discrimet Primum quod inseparabilis per accidens , faciat rem diuersam in accidente, nec assiumatur in definitione rei: at differentia inseparabilis per se, contra, faciat rem diuersam in est entia, Δ ponatur indefinitione. Alterum est, quod illa, suscipiat magis , & minus, id est, non semper aequaliter insit; unus enim AEthiops, potest eme nigrior altero;haec
Vero, non item, quia, ut docet Aristoteles X. Me taphy. cap. 3. t. I O. essentiae rerum sunt similes numeris, qui accessione, vel detractione unitatis mutantur in specie ; ita etiam si quid addideris, vel detraxeris differentiae essentiali , mutatur omnino. Notabis tamen, quod cum dicimus, proprias differentias intendi, remitti, vel suscipere magis, &minus, intelligendum est id, de quibusdam, non de omnibus : nam sub differentia propria conr