장음표시 사용
51쪽
so Paas PRIMA DIssERT. I. claret, se nusquam in Pelagii scriptis invenisse, ut superius indicavimus, eum veram Christi gratiam, quomodo confite da est, confiteri ; eo quod nusquam invenerit, eum aliam, praeter naturale voluntatis arbitrium, gratiam agnoscere, quam legem & doctrinam. Et cap. 3I. expendens libellum, quem Romam miserat Pelagius ad Innocentium Pontis & in quo profitebatur , ad peccandum, V ad non peccandum integrum liberum arbitrium habere nos, quod in omnibus bonis operibus divinoIemper aluvasur auxilio ; observat, postrema haec Pinlagii verba ambigua esse, eumque posse, scursolet , Nelle , m- relligi legem atque doctrinam per divinum illud auxilium , quo dicebat , nos in omnibus bonis operibus adjuvari. Ita
que S. Doctor ἰ cum ait, Tolle facitius , O non solum
minime sgnificat, Pelagium circa existentiam υ naturam gratiae recte sensisse , atque adeo non intellectus modo , sed &voluntatis atque actionis gratiam aliquando consessum esse. VII. Ins. Ex aliis Pelagii verbis haud obscure deduci, eum gratiam agnovisse , quae in quadam voluntatis excitatione ac motione posita foret. Ita namque refert S. Augustinus Lib. de Grat. Chr. cap. io. Operatur , inquit Pelagius, in nobis velle, quod bonum est , quod sanctum es, dum nos terrenis cupi iratibus deditos, mutorum more aesmalium ramum- modo praesentia diligentes, futurae gloriae magnitudine, O proe- miorum pollicitatione siccendit, dum revelatione Sapientia' indesiderium DEIstu' nte suscitat voluntarem, dum nobis .... suadet Omne , quod bonum est. Quae verba Pelagii satis aperte exprimunt non solum gratiam intellectus , scd & gratiam voluntatis. Reo. Pelagium hoc loco non aliam gratiam praedicare, quam gratiam legis atque doctrinae, & gratiam intellectus, quae ad legem & doctrinam pertinet ; cum interna illuminatio praecise doceat, quod etiam saciunt i x δἴ doctrina extorius
Propositae. Si namque Pelagius hic intellexisset etiam gratia;
52쪽
voluntatis, eam certe expressisset verbis illis, erun ait, DTum in desiderium sui stupentem suscitare voluntate,n. At enim ait - tantum, Deum id in nobis facere revelatione Sapientiae ; sicut tantum dicit , Deum operari in nobis velle, quod bonum es&c. praemiorum & futurae gloriae magnitudinem nobis Pr ponendo, quod pertinet ad solam gratiam intellectys, neque suffcienter gratiam voluntatis fgnificat. Haec sane est ipsius Augustini responsio cap. cit. ubi, postquam Pelagii verba retulisset, ita prostqvitur : Quid ma estius, nihil eum aliua
dicere gratiam, qua DEus in nobis operatur velle, quod bonum est, quam legem atque doarinam ' In lege namque D d Lirina sannarum Scripturarum futurae gloriae , atque Priami rum Promittitur magnitudo. Ad Darinam pertiner etiam, quod Iapientia revelagur. Ad Marinam pertinet , cum suadetur omne, quod bonum est. VIII. Obula. 3tio. Quamvis Pelagius atque Coelestius comstanter negaverint gratiam voluntatis & actionis; at eam saltem agnovit Iulianus , & alii posteriores Pelagiani, in eo tantum
errantes, quod dicerent, gratiam secundum merita dari, necesse necessariam ad incipiendum, sed duntaxat ad perficiem dum virtutum opus. Quod rursus probatur ex S. Augustino Lib. de Grat. D Lib. aQ. cap. 14. Cum ergo in his convim fuerint scilicet neque naturam, neque legem, neque remis sonem peccatorum esse veram gratiam ) ad hoc se convertunt, ut quocunque modo conentur ostendere, gratiam DEIsecundum merita nosra dari. Et Lib. 4. contra Iulianum c. 3. n. Is.sgnificat Augustinus, Iulianum consessum esse, hominem asIuvari ad capessendam perfectionem , & solum per se incipere sne gratia , quod perficit gratia. Unde posteriores Pelagiani per os ejusdem Iuliani in Epistola Romam transmissi profitentur, hominem in bono opere a DEI gratia semper ad-IuVari. Ergo Iulianus, & posteriores Pelagii discipuli tandem guovere veram Christi gratiam , non solum in mentis illustra'
53쪽
tione, sed & in voluntatis motione positam, qua DEus volunt tem hominis adjuvat, atque corroborat ad honum opus iaciem dum ἱ licet erraverint in eo, quod contenderint gratuitam ibiam non esse, & quod in Semipelagianismum declinantes, a bitrati sint, initium persectionis seu justitiae a nobis esse, persectionem vero boni operis a gratia. Resp. Neg. assertum. Ad prob. ex S. Augustino petitam dico , verborum illorum non alium sensum esse, quam hunc : Cum convicti fuerint Pelagiani, praeter liberum arbitrium , remissionem peccatorum, & gratiam externam legis, doctrinae, & exemplorum Christi, aliam internam & supe
naturalem gratiam confitendam esse ; ad hoc se converterunt, ut conarentur ostendere, eam secundum merita nostra dari.
Cum enim nihil haberent respondendum argumentis Cathol, corum , ab uno errore ad alterum impugnandum progressi sunt, ut mos est haereticis, qui ex una parte nimium pressi in aliam se conjiciunt. Non ergo aliud dicit eo loco S. Doctor, quam Pelagianos argumentorum pondere aliquando coactos esse ad confitendam interiorem gratiam, & re ipsa con fessos , sed non aliam , quam gratiam intellectus, seu internam& supernaturalem illustrationem; & hanc quoque cum duplici corruptela, quod nempe assererent , eam dari secundum merita nonra, neque necessariam esse ad incipiendum , sed ad
perficiendum duntaxat virtutum opus. Gratiam Uero Voluntatis , & actionis eos aliquando agnovisse , minime probant citata Augustini verba. Quin potius contrarium ostenditur ex toto eo libro , qacm scripsit de Grai. O lis. arsit. & praeso tim ex cap. II. ubi sic ait. Quid es ergo, quod vanissimi h
mines , O perversissimi Pelagiani legem dicunt esse gratiam ,
qua Iuuamur ad non peccandum ' Certe si tunc, cum liber ille scribebatur, Catholicorum argumentis convicti, interiorem non solum intellectus , sed etiam voluntatis gratiam conse Ii
fuissent, quid necesse erat, eo in libro ot capitibus ostende-
54쪽
re , gratiam illam, quae per JEsum Christum nobis datur, neque in libertate arbitrii , neque in lege & doctrina , neque
in remissione peccatorum consistere 7 Non ergo tunc err
rem suum de exi stentia & natura gratiae deposuerunt Pelagiani , nisi quod solam interiorem illuminationis gratiam , &hanc cum duplici illa, quam diximus, corruptela admiserint. Iuliani, & posteriorum Pelagianorum consessionem , qua hominem a Dei gratia in omni opere bono adjuvari dicebant, quod attinet , ea plus roboris & energiae non habet ad exprimendam gratiam voluntatis & actionis, quam verba illa Pelagii sit perius memorata: Operatur in nobis velle, quod bonum es... dum revelatione sapientiae in desiderium Dei supentem su citarvoluntarem. Atqui verbis istis non aliam , quam legis atque doctrinae, & intellectus gratiam sensu Pelagii significari affr-mat & probat S. Augustinus , ut ibidem ostendimus. Eodem igitur modo ac sensu Iuliani, & caeterorum Pelagianorem verba interpretanda & exponenda sunt. Praesertim cum idem S. Doctor Lib. de hares. quem paulo ante obitum, & Operum suorum sere postremum scripsit, ut ipsemet testatur in epistinia huic libro praefixa , num 88. clare distinguat gratiam illuminationis a gratia inspirationis; θ a Pelagianis primam admitti, secundam vero re ici, expresse affirmet: Diviiutus, inquit, dari nobisscientiam confisentur , qua ignorantia pelli ur en gratia illustrationis l) chartimem autem dari negant, qua pie vivitur cen gratia inspirationis l) uiscilicet cum fi Dei donum scientia, qua fire charitate instat, non st Dei donum i acharitas , quae ut scientia non instet, aedificat. Denique eam gratiam rejiciebant Pelagiani, de qua cum Augustino disputabant , quamve ab ipsis S. Ioctor ex publica
Ecclesi e fide exigebat: de gratia autem voluntatis & actionis potissima erat Pelagianos inter,& Augustinum contentio: hanc ille ab iis ex Ecclesiae fide requirebat, ut ipse ccnties testatur
Lib. de Grat. Chrsi, & ex mox dicendis amplius pati bit. Sitisitur L AS-
55쪽
Pelaeianos inter An Augustinum Eces ire partes im
entem controversa non fuit de adjutorio gratiae necessitantis; sed de interno adjutorio ex parte voluntatis, nempe de staria inspiratiotus , quae voluntatem asciar, Praeveniat, eκ-
citet , O alaver ad Iaditariter operandum , D va libertate ariareia in utramque partem. IX. V Rob. Concilia, & Augustinus matiam, cujus consesso A aem exigebant a Pelagianis , non distinguunt , neque opponunt interiori gratiae adjutorio de se repudiabili, supponenti & relinquenti integram arbitrii libertatem , & activam , ut
dicimus , indifferentiam ad utramque contradictionis partem; sed eam solum distinguunt a lege atque doctriiaa, sive exterius, sive interius proposita. Ergo controversa Pelagianos inter atque Catholicos in eo tantum fuit, quod illi praeter legem , doctrinam, exempla Christi, & internam mentis illustrationem, nullam aliam grati m confiterentur ; hi vero aliam insuper exigerent, quae nempe ipsam etiam volendi potestatem intime as-ficeret, eamque de se impotentem adjuvaret ad libere, & ex propria determinatione volendum, & agendum bonum salutare.
Proinde figmentum est Iansenti, Pelagium ideo a Catholicis
reprehensum fuisse, quod internum ex parte voluntatis adiutorium de se repudiabile, arbitrii libertati consentaneum admitteret , & respueret dominans & irresistibiliter flectens , atque ad agendum applicans voluntatem. Prob. antec. Et primum quidem ex Conciliis Pelagian rum causa celebratis. Omnium loco unum si Concit. Mileu, tanum, quod Can. 4. se pronunciat. Quisquis diκerit, grariam Dei per Iesum Chri tum Dominum nostrum , Propter hoc nos tantum adjuvare ad non peccandum , quia per sesam nobis revelatur ita aperitur iselligentia mandatorum , uisciamus, quid
56쪽
appetere , quid Milare debeamus . non autem per illam praesari , ut quo aciendum cognoverimus, etiam facere diligamus , atque valeamuS , anathema st. Quibus verbis, ut mani1este patet, damnantur Pelagiani ideo praecise , quod solam gratiam intellectus admiterint, per quam videlicet nobis ostenditur, quid appetere , quid vitare debeamuS negaverint autem gratiam voluntatis , per quam praestatur , ut quod facie dum cognovimus , etiam facere νaleamus t non vero damnati sunt, quod ejusmodi gratiam voluntatis. reposuerint in adjutorio , cui voluntas pro arbitrio consentire , vel non consentire possit. Neque enim ex eo , quod Synodus a Pelagianis postulet, ut confiteantur adjutorium voluntatis, postulat ab illis, ut confiteantur adjutorium antecedenter, & irresistibiliter fi ctens atque determinans. Quasi vero omne adjutorium voluntatis & actionis debeat esse necessitans, & antecedenter ac idi
resistibiliter nectens ; & adiutorium natura sua repudiabile,& non ita irresistibiliter flectens non possit esse adjutorium voluntatis, & actionis. Gratia igitur illa , cujus consessionem Synodus a Pelagianis requirit, & per quam nobis praestatur, ut diligamus , & valeamus sacere, est gratia voluntatis, quae t clinando & delectando, praestat in nobis, ut diligamus sacere; -& vires ad iaciendum subministrando, ac conIra rebellem com cupiscentiam nos roborando, praestat, ut sacere Ualeamus. Pros. idem anteced. ex S. Augustino. Nos, ajebat S. Doctor Lib. de Grat. Chr. Cap. ro. volumus eam gratiam Iste
aliquando fateatur, qua futura gloria magnitudo non solum
promittitur , verum etiam creditur Usperarum , nec solum revelatur sapientia, verum V amatur, non solum Dadetur omne, quod boniam est , Hrum perflaia letur . . . . Hanc debet Pelagius gratiam confieri, si vult non solum vocari , verum etiam esse
chrisianus. Et Cap. I 3. Hac gratia, si doctrina dicenda est, certe sic dicatur , ut altius O interius eam Deus cum in abilis vitare credatur infundere , non solum per eos , qui Plan ara
57쪽
U rigant extrinsecus , sed etiam per se ipsum, qui incrementum
suum mimiserat occultus ita ut non Oitendat ramummodo veritatem, Verum etiam impertiar charitatem. RursuS Cap. 24. Legant
ergo O intelligam Pelagiam) intueantur , atque fateanἱur, non sese atque doctrina insonante farinsecus ,sed interna V occulta , mirabili ac inessabili potesate operari Deum in cordibus hominum,
non solum veras revela Iones ,sed bonas eIiam voluntates.
Quibus locis sat clare ostenditur, de quo gratiae adjut rio quaestio fuerit Augustinum inter & Pelagianos : scilicet non de gratia antecedenter ac irresistibiliter sectepte & necessi tanto ad volendum & agendum ; sed de gratia, qua non solum promittitur futurae gloriae magnitudo , sed etiam creditur, &speratur ; qua non solum mens illuminatur , & voluntati b num proponitur; sed etiam ipsa voluntas intime bono sibi pr posto delectatur , atque ad illud amplectendum allicitur, & adjuvatur , salva tamen libertate arbitrii in utramque partem. Primam illam gratiam admittebat Pelagius , secundam vero pertinaciter respuebat; utramque ut confiteretur, ab eo, S ab ejus Sectatoribus postulabant Catholici cum Augustino. X. Porro gratiam hanc Pelagiani isto salso & erroneo judicio praeoccupati rejiciebant, quod putarent, per illam satalem quamdam induci necessitatem, ac liberum hominis arbitrium penit subverti. Neque enim conciliari posse existimabant integram libertatem cum necessitate gratiae praevenientis, & adjuvantis hominem ad quemcunque aerum salutarem. Si alterius ope indigeo, inquit Pelagius apud S. Hieronymum Epist. ad Ctesiphontem, libertas abitrii in me destuetur. Hinc S. Augustinus Lib. de gesis Pelagii c. ult. in hoc rosa haeresis ista coint ii, quod non sit liberum arbitrium , si indigeat auκisio Dei. quoniam propriam
Voluntatem habeat unusquisque aut facere aliquid, aut non facere. Quod victoria nosra non sit ex Dei a lutorio , sed eκ libero arbitrio. Propterea etiam calumniabantur S. Augustinum, quod doctrina sua libertatem everteret, & satum in
58쪽
duceret. Nos, ait S. Doctor Lib. a. ad Bonifac. c. s. assertores fati esse criminantur , quia non dicimus, grapiam Dei secundum merita no ra dari. Putabant nempe Pelagiani, id sato fieri , quod merito non fit. Uerum hanc Pelagianorum criminationem frequenter ac solide refellit Augustinus , pr bans , per gratiam Dei, quam ex Ecclesiae sensu a Pelagianis exigobat, libertatem nostram minime destrui, quin potius confirmari ac stabiliri. Ita namque ait Lib. de Spir. υ tit. cap. 3α. tiberum ergo arbitrium e Vacuamus per gratiam 3 absit ; sed magis liberum arbitrium satiamus. Sicut enim lex per sdem , Ac liberum arbitrium per gratiam non evacuasur,sed abditur . . . quia nempe graria sanat Voluntarem, qua Iustitia libere diligi Iur. Et cap. seq. Calvini & Jansenti errorem praeoccupans , cum potestas datur, ait potestas, quae per gratiam consertur non necessivas utique imponitur. Non negat quidem S. Doctor, dissicile esse, conciliare libertatem cum necessitate gratiae attamen utramque simul consistere profitetur. Si tibi, inquit Lib a. contra Petilianum c. 8 4. Proponam quasionem , quomodo Deus Pater attrahat ad Hilium homines , quos in libero
dimisi arbitrio , fortassis eam disciti soluturus es. Quomodo eniim attrahit, s dimittit, ut quis , quod voluerir, eligat ' Et ramen utrumque verum es , sed intelliatu hoc percipere pauci
Ex quibus manifestum omnino fit, ex mente D. Augustini , illaesam & integram semper remanere hominis libertatem, eidemque per gratiam divinam praestari , ut possit , non Vero etiam ut debeat bonum operari: controversam proinde Augustinum inter, &Pelagianos neutiquam fuisse de adjutorio gratiae necessitantis, qualem ille nunquam admisit ; sed de adjutorio gratiae mentem illustrantis,& simul voluntatem interna motione afficientis, roborantis & adjuvantis ad volendum, & salutariter . Operandum, qualem Pelagiani confiteri contanter respuerunt.
59쪽
XL Imo. Per adjutorium possibilitatis, quod admit-O tebat Pelagius , nihil ille aliud intellexit, quam gratiam dantum posse , sed resistibiliter , id est, ita, ut libera relinquatur hominis voluntas ad volendum aut non volendum, agendum vel non agendum: per adjutorium autem voluntatis & actionis, quod ille constanter negabat, intellexit gratiam natura sua ir- resisti bilem & irrepudiabilem, quae nempe voluntati dominetur , eamque libertate sua spoliet. Ergo Pelagium inter & Augustinum contentio suit de adjutorio gratiae necessitantis, quod scilicet Λύ- gustinus exigebat, & confiteri Pelagius Constanter remebat. Reio. Neg. aruec. Λdjutorium namque possibilitatis insensu Pelagii nihil erat aliud , quam gratia legis & doctrinae , sub qua comprehendebantur internae illustrationes. Adjut rium vero voluntatis & actionis, tam ex ipsius, quam ex Augustini sensu, erat interior inspirationis gratia, qua volendi lacusetas excitatur , & inclinatur ad volendum bonum, atque ad illud agendum roboratur. Hujus gratiae necessitatem defendebant Catholici cum Augustino , negabant vero Pelagiani, peram existi mantes, arbitrium non fore liberum , si ejusmodi adjutorio indigeat ad bene operandum , quod in nostra non sit potestate. XII. Ins. Augustinus Lib. de Gri Chr. Cop. Io. Satis non habet, Pelagiam confiteri gratiam, qua suadeIur bonum, . . . NOS , inquit, eam gratiam volumus Vii aliquando fateantur, qua non suadetur solum omne , quod bonum est, verum Upe suadetur. Unde sc argumentari licet: Gratia , qua suadetur bonum, est gratia sussiciens, & versatilis, seu de se indifferens ad essectum: gratia, qua persuadetur bonum, est gratia natura sua efficax & irresisti ilis; si enim ei resisteretur, non ellat id, quod est, nempe gratia, qua persuadetur bonum. Atqui . -
β. Augustinus id unum postulat a Pelagianis , ut confiteantur
60쪽
gratiam, qua persuadetur bonum. Ergo id unum postulat, ut confiteantur gratiam essicacem suapte natura , & irresistit,i
Resp. Imo. Neg. primum membrum mavoris proposti nis. Etenim in Pelagianorum sensu gratia, qua suadetur omne bonum , non alia erat , quam gratia legis & doctrinae , seu Oxterius , Pu interius per mentis illustrationes propositae, suinponens potestatem bene ac salutariter agendi, eamque duntaxat adjuvans ad facilius agendum. Ergo gratia, qua suadetur bonum sensu Pelagiano, non est illa gratia tum intellectus tum
voluntatis, quae lassiciens dicitur, & est reli stibilis , quamque
haeretici perperam versatilem appellant. Resp. ado. Neg. etiam alterum membrum mai Nam. per
ipsam quoque gratiam lassicientem persuadetur bonum. Quod si non persuadeatur, id evenit , quia obsistit voluntas, non quia ipsa gratia non est idonea ad persuadendum. Deinde , nihil est , cur gratia , qua persuadetur bonum, dicatur natura sua emcax & irresistibilis : potest namque ipsi liberum arbitrium resistere ac dissentire , quamvis re ipsa nunquam dissentiat, eo quod a Deo gratia illa in ejusmodi circumstantiis conseratur .
in quibus voluntas eidem consensura praevidetur. Resp. 3rio. S. Augustinus plerumque exigit consessionem gratiae, qua persuadetur bonum, seu gratiae , quae dat velle& agere: quia assertum S. Doctoris erat, nullum ab homine fieri opus bonum , nisi praeveniente & adjuvante gratia. E go ea potissimum Commemoranda erat gratia, per quam fit bonum non vero ea, quae effectu suo privatur. Sed inde non sequitur, S. Augustinum postulasse a Pelagio consessionem gratiae natura sua irresistibilis & emcacis. Exigebat quidem S. Doctor gratiam efficacem , sed non dominantem & necessitantem. Postulabat a Pelagio, ut confiteretur gratiam esseacem, qualem ipst admittebat, quae nimirum ita persuaderet volunt a
ti bonum , ut eidem relinqueret iacultatem consentiendi, Vel
