Institutiones theologicæ quas in Universitate Viennensi auditoribus suis exposuit Josephus Zanchi è Soc. Jesu, .. Tractatus de gratia Salvatoris

발행: 1754년

분량: 601페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

571쪽

confesso Publicani Deum sibi esse propitium deprecantis

meruit Iustificationem. Sed non meruit, nec mereri potuit de condigno. Ergo meruit de congruo. Congruum namque est, quod Deus inveniens in homine legitimas dispositiones ad gratiam justificantem, gratiam ipsam adjiciat : congruum inquam est, congruitate tenente se non ex parte operantis, qui adhuc peccator supponitur; sed ex parte operum, quae sunt in ordine supernaturali, & tendunt cum aliquali proportione velut praeparationes ad gratiam justificantem.

ASSERTIO TERTIA. Homo 8sus nullaru potest gratiam alteri mereri de

condigno: potest tamen tam aflualem , quam habiIualem mereri de congruo. VI. DRob. Quia omne meritum condignum justi compensa- tur in praesenti providentia adaequale per augmen tum propriae gratiae & gloriae. Hinc I. ad Corinth. s. &passim in aliis Scripturae locis, dicitur, unumquemque recepturum prout egerit ipse, non alter pro eo. Et S. Hieronymus in c. 25. Matth. Unusquisque, inquit, pro operibus suis mercedem accipiet. Item S. Augustinus Tract. Ioa. in

S. Ioan. explicans haec Christi Domini verba: Si quid peti ritis Patrem in nomine meo, dabit vobis, ita loquitur: Em audiuntur omnes Sanai pro se j is , non autem pro omnibus eκaudiuntur, vel amicis vel inimicis suis, vel quibusl bet aliis, quia non utcunque dissum es, Dabit, sed, Dabit vobis. Assertio autem procedit de puro homine. Ce tum est enim, Christum Dominum potuisse ratione unionis Hypostaticae de condigno pro aliis mereri, & desecto nobis gratias quascunque promeritum. Nam de pleniIudine ejus nos omnes accepimus, Joan. I. v. I 6. Intelligi etiam debet secundum legem Dei ordinariam, & posito rerum statu, qui

nunc Diuitiam by Corale

572쪽

SECTIO U. CArum I. ' sues nunc est: quia nihil repugnat, si Deus ita vellet, talem aetantam gratiam puro homini concedi, ut accedente praesertim Dei paeto & promissione, non tantum sibi, sed etiam aliis mereri aliquid de condigno posset. VII. Quod vero possit justus primam gratiam, aliaque

dona alteri de congruo promereri, certum videtur. Quia ad hoc nihil aliud requiritur, quam ut offerat Deo opus huic praemio proportionatum, quod a Deo acceptari conveniens sit. Atqui justus offerro potest Deo opus praemio proportionatum, supernaturale scilicet, & consorme ordini divinae providentiae, quae vult, ut homines se invicem in negotio sal tis adjuveni ; & hoc opus, cum sit hominis Deo amici, ab e dem Deo acceptari conveniens est. Hinc Iacobi s. v. I 6. monemur orare invicem, ut salvemur: Orate pro invicem, ut salvemini. Et ut intelligeremus , orationem istam esse aliquomodo meritoriam, subjungitur: Multum enim valet deprecatio ausi assidua. Hoc ipsum docet praxis universae Ecclesiae, in qua haec pia semper viguit consuetudo, ut fideles pro invicem orarent. Unde S. Augustinus Serm. 4. de Sanctis, nunc Serm. 38 a. Si mr r, inquit, Sephanus non sic oras et, Ecclesia Paulum non haberet: suamque conversionem Mon, c e Matris suae precibus attribuit ipse L. 3. Consess. c. II. Observandum est autem, justum bonis suis operibus non aliter mereri posse alteri, nempe peccatori, conversionem, primamque gratiam sanctificantem, nisi in quantum meretur illi gratias actuales, aut alia media, quibus ad illam gratiam accipiendam disponatur. Ut vero ejusmodi sequatur effectus, ex parte merentis requiritur, ut opus illud bonum, quo meretur , saltem interpretative reseratur at hunc finem. Requiritur praeterea ex parte peccatoris, ut nullum effectui illi

obicem ponat.

Porro cum hoc meritum nulli Dei promissioni, sed euidam solum convenientiae & congruentiae innitatur, fieri R P. Ziancti Theol. Tu. de Gratia. Λ a a a PON

573쪽

ss4 PARS SEc UNDA. DIssERT. II. potest, ut effectum suum non consequatur; a iae namque ratio nes soli Deo cognitae intervenire polIunt, ob quas magis conveniens sit, ut Deus dona illa sua non conserat, quae unus alteri impetrare & promereri intendit. Unde apud Jerem. c. 3 r. legimus Deum dixisse: Si sererit mi Des, O Samuel coram me, non es a ma mea ad populum istum.

M, V quo modo justus meresitur siligineutlim gratis.

υ gloria ' Et an sibi mereri possit reparationem pos lapsum 'I. Ratiam sanctificantem non hine aequalem in omnibus omnino justis, sed capacem augmenti, & in aliis majorem , in aliis minorem, pro diversa nimirum ipsorum dispositione, definitum est a Concilio Trid. Sess. 6. Can. 24. his verbis: Si quis dixerit, acceptam justriam non conservari, af-que etiam augeri coram Deo per bona opera . . . anathema st.

Et Sess. s. c. Io. eadem Synodus dixerat, Ius catos in i a justitia per Christi gratiam accepta, cooperante fde, boniS OFeribus crescere, atque magis iniscari juxta illud nempe, quod scriptum est in postremo Apocalypseos v. II. Qui jusus es, usiscetur adhuc, O qui sinctus es, sanascetur adhuc. Et Prov. 4. Iusorum semita , quasi lux splendens procedit, Ucrescit usque ad perse iam diem. Quod etiam commonstrat S. Mater Ecclesia, ita Deum exorans Dom. Xu L post Pentec. Omniporens sempiterne Deus, da nobis Idei, spei, D charit

iis augmentum.

Hoc posito, quaeritur primum i Quomodo sibi justus mereatur di inim gratiae sanctificantis, & per consequens etiam gloriae eidem respondentis augmentum Τ Deinde: an O tempore, quo justus est, possit simplic ter a DEO

574쪽

, SEcTIo ΙΙ. CAPUT II. sssmereri, ut si contingat, ipsum labi in peccatum mortale, donetur ei gratia conversionis & poenitentiae ; sicque restitu tur in statum gratiae, quo per peccatum exciderat Τ

DEI de condigno merentur augmenrum gratia,

υ gloria.

II. DRobatur ex Concilio Trid. quod Sess. 6. can. 32. pro-c fert anathemam eum, qui dixerit, hominem j iij

carum bonis operibus non vere mereri a mentum gratia, Vitam α ternam . . . atque eIiam gloriae augmentum; quae illius verba de vero & proprie dicto merito, quale est meritum de condigno , intelligenda sunt; non autem de congruo, quod nonnis improprie meritum dicitur. Et ratio est, quod nihil justorum bonis operibus dest, quo minus augmentum hoc gratiae &gloriae de condigno mereantur. Sunt enim , ut supponimus, opera in ordine supernaturali, libere ab homine justo exercita, & praeterea ejusmodi operibus Cratiae & gloriae augmentum Deus promisit Ioan. 14. Si diligitis me, mandata mea Iervate, D ego rogabo Patrem, D alium Paraclitum dabit Nabis. His namque verbis , cum Spiritus S. promittitur, augmentum ipsus gratiae promitti intelligendum est, ut docet. S. Augustinus Tract. . in Joan. Resar, ut intelligamus, Spiritum Sanctum habere illum, qui diligit; O diligendo mereri, ut plus habeat, O plus habendo diligat. Gloriae quoque augmentum promittitur ad Gal. c. 6. Qui feminat in spiritu, in

' Diritu metet vitam aeternam. Et a. ad Corinth. c. 4. Quod in praesenti es momentaneum O leve tribulationis nosta, aeternum gloria Pondus oρeratur in nobis. . Porro Iusti merendo gratiae augmentum , merentur etiam omnia auxilia tam temporalia, quam spiritualia de super-

575쪽

ss6 PARs SECUNDA. DIssERT. II. naturalia, sine quibus eam conservare non possunt. Πnde dicit justus, justium auxilium meum a Domino. Atque haec auxilia justis nunquam denegat Deus: inde est, quod eos nunquam deserat, nisi prius ab illis deseratur , ut dixt-mus alibi.

ASSERTIO SECUNDA. usi reparationem post lapsum de condigno mereri

non possum per opera bona in satu Iothiae facta.

III. Onstat ex iis verbis Ezech. r8. v. a . Si averterit se Iusus a justitia sua , O fecerit iniquitatem . . Omnes justria ejus , quas fecerat, non recordabuntur. LX quibuS recte inserunt Theologi, omnia hominis justi merita mortificari, & extingui per peccatum mortale superveniens nemo autem meretur per Opera, quae extincta sunt. Et ratio uti

rior est, quod meritum de condigno innitatur promissioni divinae. Atqui Deus nusquam promisit, se justum, qui in peccatum prolapsus esset, ab eo liberaturum esse ob praecedentes ejus justitias; sed potius contrarium promisit, ut patet ex adductis Egechielis verbis. Ergo qui gratiae sanctificantis jacturam secit, si misericorditer moveatur ad poenitentiam, gratiam iterum consequitur, non merito condigno praecedentis justitiae, quae extincta est; sed merito congruo praesentis contritionis. Sequeretur praeterea in contraria sententia, Iustos, qui per longius tempus bene operati suissent, etiamsi postea in peccata quantumcunque enormia labantur, jus habere ad gratiam sanctificantem sibi restituendam, saltem in fine vitae; nec ullum eorum moriturum impaenitentem, &damnandum sore. Cum ergo ex Concilio Trid. Sess. 6. C. 8.justificatio imoli sit gratuita, ita ut nihil eorum, quae ipsam praecedunt, de condigno illam mereatur ; dici debet, nullum

576쪽

mereri de condigno, ut si excidat a justitia, lapsum hunc

reparet.

IV. An autem id saltem de congruo mereri possit, in dubium vocant Theologorum nonnulli. Sed conciliari poterunt contrariae opiniones, si duplex hoc loco congrui meritum distinguatur: unum videlicet in sensu strictiore & magis proprio , quod cum mercede insallibiliter connexum est, quale est meritum peccatoris per contritionis actus ad justificationem se disponentis; alterum in sensu latiore, & minus proprio , quod non habet promissionem mercedis, sed puram ac sinplicem dicit impetrationem, sundatam in sola munificem ita ι iiscralitate donantis. . Si meritum posteriore hoc sensu accipiatur, ultro concedimus, justum mereri posse, ut reparetur post lapsum me rito congrui, seu verius hoc impetrare a misericordia Tei. Even t namque aliquando, ut Deus justo, qui lapsus est, auxilium essicax ad resurgendum indulgeat intuitu alicujus boni operis, quod ediderat in statu justitiae. Sic a. Paralip. I9. dicit Jehu ad Regem Iosaphat: Impio praebes auxilium . . . is

idcirco iram quidem Domini merui ii , sed bona opera inventa sunt in ter quae verba indicant, Deum o praecedentia Ios

phati merita cum eo misericorditer egisse, non modo circa poenam temporalem, sed probabilius circa remissionem pec- cati. Verum de hoc nulla extat divina promissio, pendetque

a sola misericordia Dei, qui non semper lapsis poenitentiae spatium concedit; & dum concedit, non semper attendit ad priorem eorum justitiam. I ine si meritum congrui priore illo sensu intelligatur,

negandum est, justum etiam da congruo reparationem post lapsum mereri. Praeterquam enim quod de hac nulla extet, ut mox diximus, divina promissio, meritum de congruo sum dari debet in quadam proportione congruitatis cum retributione, ita ut si quid ejus intuitu datur, detur per modum ali- Λ a a a 3 cu

577쪽

PARs SECUNDA. DIs SERT. II. cujus retributionis, saltem gratuitae &. liberalis. At opera justorum, etsi sint bona & meritoria, non habent tamen proportionem ad retributionem tunc recipiendam, quando ipsi fuerint omni retributione prorsus indigni; quales sunt, dum in statu peccati & damnationis existimi. Nec valet dicere, quod eorum bona opera maneant in divina acceptatione. Sunt enim mortificata & extincta, atque adeo nihil merentur, nisi per recuperatam jussiliam reviviscant.

Conse naria.

V. UX duabus nunc stabilitis assertionibus consequitur Pri-II mo, cum gratia sanctificante augeri pariter Omnes virtutes insulas: quia gratia virtutes illas postulat tanquam proprietates, per quas justus disponitur ad exercenda opera bona. Proinde eo ipso, quo justus per intensiorem gratiam sanctificantem ad illa magis inclinatur, consentaneum est, ut ab illa per virtutes expeditior evadat. Secundo. Iustus in hac vita potest semper proficere ingratia, atque adeo semper amplius mereri. Colligitur ex supra adducto Scripturae textu Ρrov. 4. Iusorum . . . semila

quas lux splendens procedit, D crescit usque ad perfectam

diem, quae est in altera vita, ut interpretantur S. Gregorius, Venerabilis Beda, & alii, inter quos S. Augustinus Serm. I 69. alias I s. de verbis Apostoli sic habet: Perfecti viatores , nondum persessi possessores: noveritis, quod perses Os viatores dicat, quia in via ambulant. Quid est ambulare ρ Breviter dico, proscere. Si dixeris , sussicit, periisi ; semper adde,

semper ambula, semper prosce. Tertio. Jussi mereri de condigno possunt bona temporalia , prout necessaria sunt, aut valde utilia ad opera virtutum, quibus in Vitam aeternam perducimur ; ita S. Thomas Quaest.

578쪽

etiam mereri media ad finem illum conducentia. Atqui justus per bona opera meretur de condigno 1inem, nempe vitam aeternam. Ergo eodem merito poterit mereri bona temporalia, quatenus sibi necessaria sunt ad vitam aeternam cons

quendam; id est, poterit mereri, ut Deus speciali provide tia ita rerum ordinem disponat, ut conatus viri justi ad bona illa temporalia obtinenda necessarius suum essectum consequatur. Unde S. Doctor loco mox citato ait : Si temporalia bona considerentur prout sunt utilia ad operae virtutum, qvibus ste ducimur in vitam aeternam, fecundum hoc direae V simpliciterca uni sub merito, Ilaut G augmentum gratia . . Iantum enim dat De iis viris Iustis de 4onis temporalibus, υ etiam malis , quantum eis expedit ad vitam aeternam , O in taritum sunt Iimpliciter bona hujusmodi temporalia. Propterea dicitur Psal. 3 3.

Timen es autem Dominum non minuentur omni bono. Hinc

vero sequitur, bona temporalia non dari justis secundum proportionem, & quantitatem meritorum , sicut ipsis tribuuntur bona spiritualia gratiae ; sed prout magis, vel minus conducunt ad salutis aeternae consecutionem. Unde fit, ut justi saepe non impetrent hujusmodi bona , quamvis pro iis plurimum orent, & in extrema nonnunquam paupertate relinquantur; alii econtra divitiis affluant, nonnulli in statu quasi medio consistant, Deo pro sua providentia ita disponente, prout unicuique indet magis expedire ad salutem. Unde S. Prosper

Sent. II a. Hidelis, inquit, supplicat pro necessitatibus hujus vitae , O misericorditer auitur, O misericorditer non auditur quid enim infrmo D utilius, magis novit Medicus, quam

aegrotus.

Eadem vero bona temporalia nude, R secundum se spectata non cadunt sub meritum Theologicum: sic namque revera bona non sunt, sed res indifferentes, quibus homo bene

vel male uti potest; ad quas proinde Christi gratia, quas est

579쪽

s6o PARS SECUNDA . . DIssERT. II. quae est omnis meriti principium,non ordinatur. Dixi,non cadere ub meritum Theologicum : fieri namque potest, ut sive justi, sive peccatores ejusmodi bona merito quodam naturali mereantur per opera moraliter bona : quemadmodum juxta doctrinam S. Augustini in Lib. de Civitate Dei, Romani, qui infideles erant, mundi totius imperium meruere, propter virtutes & opera quaedam moraliter bona. Unde S. Thomas in a. Sent. Dist. a . Quaest. I. Art. 4. sic loquitur: Frequenter , ut Gregorius dicit, Deus in hoc mundo remunerat eum, qui praemium futura gloria non meretur, ut nullum bo

num irremuneratum inνenlatur.

Oliarto. Auxilia emcacia in hac providentia non cadunt sub meritum condignum, aut c-gruum insallibile: quia nulla de hoc extat Dei promissio ; & scriptura , ac SS. Patres docent, continuo implorandum Dei auxilium, ut acceptis ab eo donis recte utamur, & in bonis operibus perseveremus: quod autem obtinetur per orationem, non habet rationem mercedis, sed gratuiti doni. Deinde, si gratia emcax deberetur bonis justorum operibus, omnes justi perseverarent; quia gratia essicax semper habet effectum, nee unquam ei res tur. Quod si igitur justus per primum bonum opus m reretur de condigno emcacem gratiam, insallibiliter alterum honum opus succederet, quod similiter meritorium gratiae ossicacis tertium exciperet, & sc deinceps usque ad perseverantiam, quam sub meritum proprie tale non cadere, nunc dicemus.

CAPUT III.

An perseterantia ualis cadat sub meritum p

I. Uaestio est de magno illo perseverantiae dono, quo qui. in gratia sanctificante usque ad finem vitae persistit, seu statum gratiae cum morte conjungit; quod Parte I.

580쪽

Sacet Io II. CAPUT m. s6i Disserti x. Sect. a. c. s. diximus esse specialissimum Dei beneficium, distinctum a gratia habituali, & auxiliis communibus,

quin & extraordinariis, quae nempe solum dantur ad perseverandum longiore, non vero toto vitae tempore; de hoc,

inquam, perseverantiae dono hic quaeritur, an sub aliquod justi meritum cadat 7 An saltem de congruo illud justus mereri

possit 3

ASSERTIO UNICA.

Perseverantia Malis non esidit sub meritum de com

digno imo nec sub meritum de congruo, quod emessum suum infallibiliter obtineat. II. D ω. Utraque assertionis pars ex Scriptura. Ad Philip. a.

Apostolus omnes, & quoscunque justos alloquens, dicit: tam metu D tremore salutem vestram operamini. Et ad Corinth. Io. Qui se existimat stare , videat ne cadat. Ex quibus manifeste sequitur, incertam esse perseverantiam finalem , nullamque de ea extare promissionem divinam; sed a puro Dei beneplacito pendere, ut justi accipiant gratias eff-Caces, per quas non latum observare possint, sid reipsa observent mandata divina usque in finem; adeoque sub nullum meritum cum effemi insallibiliter connexum cadere gratias emcaces, quibuscum usque in finem perseverant justi in statu justitiae. Potest enim Deus recto judicio homini jusso emcacem gratiam subtrahere, atque avertentem se a Deo, &ad cordis sui desideria convertentem absque injustitia deserere : & quemadmodum rapit nonnunquam pamulos post Baptismum, aut adultos statim post acceptam per poenitentiam justitiam, ne videlicet malitia mutet intellectum eorum ; ita ex justificatis alios permittit delinquere in senectutis maturitate, & in aeternum perire. Hinc de electis & reprobis scripst S. Augustinus L. de dono perseu. c. 8. Ex duobus

R. P. Zancti Theol. TL de Gratia. B b b b piis

SEARCH

MENU NAVIGATION