Institutiones theologicæ quas in Universitate Viennensi auditoribus suis exposuit Josephus Zanchi è Soc. Jesu, .. Tractatus de gratia Salvatoris

발행: 1754년

분량: 601페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

551쪽

ASSERTIO PRIMA.

rumur ad hoc , ut si meritorius: Imo, ut si liber. ado, ut su bonus. 3cio, ut fit super naturalis. 4ro, rustex charitate profectus. II. T Rima itaque conditio ad meritum quodcunque, tam dex condigno quam de congruo requisita est, ut actus m ritorius sit liber, non solum libertate a coactione, sed etiam a necessitate. Constat ex damnatione propositionis tertiae Jan- senii, & articulorum Michaelis Baji; & ex Can. . Sess. 6. Concilii Trident. quae non semel repetita sunt. Et aperte significatur in Scripturis, praesertim Eccles 3 I. ubi de homine justo bene operante haec dicuntur: Oui probarus es in illa , Uperfectus es, erit illi gloria aeterna qui potuit transfredi, is non est transsisressus, facere mala, O non fecit; ideo sabilita sum bona illius in Domino. Item a. ad Cor. 6. ubi Apostolus loquens de Eleemosyna, ad quam fideles hortabatur , dicit: Unusquisque prout desinavit in corde suo,

non ex tristria , aut ex necessuare. Cujus etiam ratio ost manifesta : quia ut quis sit praemio, vel poen3 dignus, debet habere dominium suae actionis, & de ea ad arbitrium posse disponere; ideo enim laudem, aut vituperium meretur, quod seipsum moverit ac determinaverit ad opus bonum vel malum, a quo abstinere poterat. Atqui agens ex necessitast non habet dominium suae actionis, nec de ea disponit pro arbitrio. Igitur nec praemio, nec poena est dignus. Plura in hanc rem dista sunt Pari. I. Dissert. a. , III. Altera conditio ad quocunque modo merendum est, ut opus sit moraliter bonum & honestum. Videtur id lumine naturali notum. Nam ex Tertulliano natura omne malum pudore & timore perfudit, adeo ut qui mali operis conscius est,

552쪽

SEeTIO I. . CAPUT M sas naturaliter de eo erubescat, & inde puniri timeat, si non ab hominibus, saltem a Deo : Tribulatio υ angusta in omnem

animam hominiis operantis malum, inquit Apostolus ad Rom. c. a. & c. 6. Stipendia enim peccati mors. Et ipse Dominus ad Cain Gen. I. V. T. Nonne si bene egeris , recipies: sin autem male, statim in foribus peccatum aderit. opera namque mala non mercedem , sed poenam merentur ; indifferenitavero, si admittantur, non est, cur potius praemio, quam poena digna sint. Igitur sola opera bona digna sunt praemio. Accedit, quod, ut opus aliquod sit apud Deum meritorium, debeat habere erga illum rationem obsequii, hanc vero rati nem habere non possit, nisi si ei gratum & acceptum, quale profecto non est, nisi opus moraliter bonum & hones um. Quidnam autem requiratur ad hoc, ut opus sit reipsa bonum& honestum, exponitur in Tract. de Actibus humanis. Nunc sat est, si observetur, illud bonum opus censeri , quod ab aequitatis regula non deflectit; cujus non solum ossicium commendatur, sed etiam finis recte dirigitur : Qui enim j stitiam iaciunt, ut videantur ab hominibus, mercedem non

habent apud Patrem, quit in Coe is es; & qui gloriam suam

quaerunt, & laudem captant, receperunt mercedem suam.

Matth. 6. V. I. s.

IV. Tertia conditio meriti cujuscunque est, ut actus sit supernaturalis. Conditionis hujus necessitatem probant ea, quae Ρart. I. Dissert. I. adversus Pelagianos & Semipelagianos disputavimus. Et ratio uberior est, quod inter medium & finem, opus & mercedem, meritum & praemium, quaedam debeat esse proportio. Atqui inter opus naturale& praemium supernaturale nulla omnino est proportio, cum eiusmodi praemium excedat omnem ordinem creatum. Ergo

nullus actus potest esse tanti praemii meritorius, nisi sit supernaturalis & ordinis divini. .

553쪽

Duo autem requiruntur ad supernaturalitatem a sanempe principium sirpernaturale, & objectum seu finis tam pernaturaliter movens. Principium quidem, quia causa naturalis nonnisi naturaliter operatur; ut ergo voluntas humana supernaturaliter agat, debet a principio supernaturali, nempe a gratia elevari. Propterea Joan. I s. inquit Christus: Qui manet in me, D ego in eo, hic fert frunum multum: quia fine me nihil potestis facere. In Christo autem manendum non habitu dumtaxat, & per gratiam sanctificantem; sed & actu,& per actualem ejus spiritus influxum. Unde Patres Tridentini Cap. 16. Sess. 6. sic docent: cum ille ipse Christus JEJus, tanquam caput in membra, O vitis in palmites, in ipsis Ius,

catos Iugiter virtutem insuat, qua virtus bona eorum opera

femper antecedit, O comitatur, O subsequitur is fine qua nullo pacto Deo grata O meritoria esse possent.

Objeetam quoque, seu finis supernaturaliter movens concurrere debet ad actum supernaturalem: quia omnis actus speciem & esscntiam desumit ab objecto motivo; at proinde actus erit mere naturalis, si motivum si naturale, qualis est civilis honestas , captanda hominis benevolentia, lucrum sa-ciendum &c. Neque sufficere videtur, quod actus moraliter bonus atque honestus habitualiter & concomitanter reseratur ad finem supernaturalem, quatenus videlicet producitur ab homine habitualiter justo, absque ullo alio justitiae & charitatis influxu. Relationem hanc ad verum meritum satis esse putat VasqueZ hic Disput. a I7. Cajetanus q. a I. a. 3. & alii quidam apud ipsos; secundum quos opus quodhbet hominis justi moraliter bonum etiam in ordine naturali, est vitae pete nar meritorium. Fundamentum hujus opinionis est, vel quod status personam dignificans quamdam in omnes ejus actiones

bonas dignitatem influat; vel quod justus ita si erga Deum affectus, ut sponte in Deum referret quidquid agit, si de eo

referendo cogitaret; vel quod idem justus se , suaque

omnia, Diuili do by Corali

554쪽

omnia, saltem aliquando per actum charitatis in Deum re

Sed contrarium mulio probabilius videtur: scilicet, habitualem in finem supernaturalem relationem , sive concomitam i ta m habitus charitatis non sussicere, ut opera, quae solum sunt moraliter bona, siptaetempe vitae meritoria. Ratio est, tum quod Tridentinum loco paulo a geritato cumidixisset in istum in j stis atos iugiter insuem Urtutem, qua bona eorum vera m per antecedit, D ocis etiar, t subsequuur. addat, fime qua nullo mTlo Deo grata P meritoria esse possens y Opera autem etiam moraliter bona honim ijussi non fiant .ex virtute , quam obribsius in ea inMat. Tum quod meritum inter et praemium vera flebeat esse proportio , sola autem habitus charitatis concoamitantia nullam in actus aliunde inaturales supernaturalit tem infundere possit; quia alioquin a contrario status peccati mortalis in sinsula opera etiam bona vitiositatem influeret,

quod dici nequiti quodi ι . .sitide merito

condigno, ad id non lassiciat sola personae. dignitas , sed re- . Miratur ipsa dignitas operis, haec vero prorsus desit, si opus non producatur a gratia. Lygo dic dum cum S. Thoma in

Sent. Dist. 4'. q. unic. a. i, ' 6. Non susscit omnino habitualiis orginatio actus in Deum , quia eκ hoc quod est in habitu nullus meretur, sed ex hoc quod actu operatur. V. Quarta denique conditio ad meritum de condigno requista, est, ut actus proficiscatur ex motivo, vel imperio ch ritatis. Conditionem hanc complures Theologi negant necessariam esse ad meritum, existimantes, assibus supernaturalibus cujuscunque virtutis in homine justo inesse veram & propriam rationem meriti, dummodo conditiones caeterae supra explicatae illis adsint. Sed nos contrariam opinionem, quia probabilior nobis Visa, amplectimur, asserimusque, ea dumtaxat hominis justi opera de condigno mereri vitam aeternam, quae vel eliciuntur,

555쪽

ss6 PARs SE UNDA. DIssERT. II. vel saltem imperantur a charitate. Ita S. Thomas I. a. q. II4.art. 4. Bellarminus, & plures alii. Meritum Vitae aeterna , im quit Doctor Angelicus, primo pertinet ad charitatem , ad alias autem vinules secundario , fecundum quod earum actus a charitate imperantur. Et in responsione ad 3. objectionem, nempe quod actus fidei, patientiae, & sortitudinis sint maxime meritorii, ut patet in Martyribus, se habet: Hidei actus non est meritorius, ni isdes per dilectionem operesur , ut dicisur ad Galat. s. Similiter etiam anus patientia ortitudinis non es meritorius, nisi aliquis ex charitate hac operetur, fecundum illud T. ad Corinth. I 3. . Si tradidero corpus meum, ita ut ardeam , charitatem autem non habuero, nihil mihΘprodest. Prob. autem ex Scriptura, quae disertis verus beatitudinem charitati promittit: Joan. 14. Qui autem di figit me, dili-setur a Patre meo, Γ ego diligam eum, V manifesabo ei mer ura. I. ad Corinth. a. Oculus non νidit, nec auris amdivit, nec in cor hominis ascendit, qua praeparavit Deus iis, qui diligunt illum. Jacobi r. Beatus vir, qui Iusseri tentationem,

quoniam cum probasus fuerit, accipiet coronam vitae, quam repromissit Deus diligent ibus se. Cum igitur regnum coelorum promittitur pauperibus spiritu, misericordibus, persecutionem passis propter justitiam &c. subintelligi debet conditio, si nerupe, ut supra interpretatur S. Thomas, virtutes illae imperemtur , & dirigantur a charitate ', quia ex Apostolo cit. Epist. ad Corinth. Si habuero omnem fdem - - charitatem autem non habuero , nihil sum. Ubi intelligit charitatem non solum habitu tem, & veluti otiosam, sed operantem, id est, elicientem prios aetias, vel actus aliarum virtutum imperantem, ut patet ex sequentibus et loquens enim de charitate, sine qua se in ordine ad vitam aeternam nihil esse dixit, sic prosequitur: ci ritas patiens es, benigna es Uc. Et ad Galat. c. s. haec habet:

In inriso IESU neque circumcisio aliquid valet in ordine ad Promerendam vitam aeternam neque praeputium sed fris, sua

556쪽

quae per charitatem operatur. Fides autem operatur per ch ritatem, illam excitando, & per illam virtutes alias ad actus proprios movendo, & applicando. Hinc idem Apostolus fid les adhortatur, ut omnia sua opera iaciant ex motivo charit tis: omnia vestra in charitate fa m. I. ad Corinth. I 6. Ams istis digne Deo fer Omnia placentes. ad Col. c. I. Sive manduis

eatis , sive bibitis, sue aliud quia facitis, Omnia in gloriam

Dei facite. I. ad Corinth. I . Ratio autem est Primo, quia debet esse proportio inter meritum & praemium. Cum ergo gloria aeterna sit praemium praestantiisimum, obtineri debet per aetam praestantissimum, scilicet charitatis. Secundo, ut opera justorum sint meritoria apud D um, fieri debent in obsequium Dei. Sed non fiuntin Dei obs quium, nisi ex assectu ipsi placendi fiant, adeoque nisi fiant aut imperentur a charitate. Tertio, justi vitam aeternam mereri non possunt, nisi per actus illos, quibus Deus proposuit, & pr misit vitam aeternam ut mercedem. Atqui hane promisit affi bus, qui a charitate proficiscuntur , ut ex pluribus Scripturae locis supra adductis colligitur. VI. oppon. Si ea dumtaxat hominis justi opera meremtur vitam aeternam, quae a charitate profluunt 3 plurima bona opera inutilia erunt apud Deum, aliarumque virtutum actus nullum habebunt meritum in ordine ad vitam aeternam. Atqui hoc intolerabile videtur; praesertim cum Scriptura variis locis promittat vitam aeternam bonis operibus sine conditione operandi ex charitate; & Concilium Trident. Sess. 6. e. I 6. ad meritum de condigno tres tantum conditiones r

quirat , videlicet ut opera sint bona, ut fiant a justis ex linsum gratiae , & ut fiant in Deo. Resp. Quamvis bona opera justorum, seclusa charitate, meritoria non sint de condigno vitae aeternae, non tamen idcirco inutilia sunt apud Deum; valent enim ad vitanda peces . Zancti Theri, T de Gracia. Y y y gata,

557쪽

s38 PAas Sae UNDA. DIssE T. II. cata, ad servanda mandata divina, ad augendos habitus virtutum acquisitarum, ad impetrandas uberiores gratias &c. Et quamvIs caeterarum virtutum actus se solis, & absque char, talis actu meritum vitae aeternae non habeant; si tamen ex motivo, vel imperio charitatis ipsos ad operandum applicantis eliciantur, vim habent merendi de condigno, & re ipsa in homine justo merentur vitam aeternam , secundum bonitatis & persectionis suu gradum, secundum quem Deo grati sunt & accepti. Scripturam quod attinet, quamvis in aliquibus locis, in quibus vita aeterna bonis justorum operibus promittitur, nulla fiat expressa mentio conditionis, quam ad meritum de eo digno exigimus, ea tamen conditio necellario subintelligi d bet ; sicut necessario subintelligitur conditio operandi ex fide,& status justitiae in operante: cum in pluribus aliis Scripturae locis, quorum aliqua supra attulimus, conditio operandi ex charitate aperte exprimatur. ' Quibus & illud Matth. c. I9 addi potest: Omnis, qui reliquerit domum, vel fratres Uc. Propter nomen meum, centuplum accipiet, O vitam aeternam

possidebit. Item illud Μarci c. 9. Quisquis potum dederit ν

his calicem aquae in nomine meo' . . . amen dico vobis, non

Perdet mercedem suam. Quid est, opus aliqv d bonum facere propter nomen, in nomine Christi, nisi illud sacere ex affecta placendi Christo

Concilium pariter, cum ad meritum de condigno requirit , ut opera bona fiant in Deo, implicite requirit, ut a charitate eliciantur, vel saltem imperentur. Et cum cap. Io. dicit, justificatos crescere, & magis justificari per observati nem mandatorum Dei, fide cooperante bonis operibus, su intelligit charitatis influxum, ne videlicet contradicat Apostolo dicenti ad Gal. c. s. In christo I a neque circumciso al.

quid vadet, neque praeputium, sed sides, qua per dilectionem

558쪽

Sger Io I. CAPUT III. 2 139- Sed inquies: Actus caeterarum virtutum in homine iusto habent secundum se, & praeciso charitatis actu, a quo imp

rentur, sussicientem proportionem cum vita aeterna ut me cede. Ergo se solis, & quin ex motivo aut imperio charit ti; fiant, reipsa merentur Vitam aeternam. Reis. Neg. ant. Nam ut lassiciens proportio habeatur inter meritum & mercedem, requiri ur moralis quaedam aequalitas, quam caeterarum Virtutum actus, nisi ex eharitate proficiscantur , non habent: quia ad hanc aequalitatem necessarius cst actui meritorio aliquis excellentiae gradus, quem viditurum caetera m actus a charitate dumtaxat accipiunt, cum ab ea imperantur. Tum enim ordinantur ad Deum, & ve, uti sormantur ac perficiuntur in ordine ad promerendam ubiam aeternam, ut docet S. Thomas, a. a. quaest. 4. art. 3..ine hac autem ordinatione ad Deum per charitatem facta, actus aliarum virtutum sunt informes & imperfecti, atque adeo ad mercedem vitae aeternae promerendam insuffcientes. Verum esto etiam, quod actus illi secunctum se proportionem habeant cum vita aeterna S ad hoc tamen ut illam reipsa m reantur, requiritur promissio illius mercedis retribuendae a Deo lacta: Deus autem proposuit, &promisit vitam aeternam ut mercedem illis tantum operibus, quae fiunt aut imperantura charitate. Sic I. ad Cor. c. a. dicitur: Oculus non iussit, mee

auris auiuvit Ocr quae praeparavit Deus iis, ρῶ iubgunt illum. Et Iacobi Epist. c. I. Beatus Vir, qui Iusteri lemationem, qu niam cum probatus fuerit, accisera coronam Nitie, quam repromist Deus Ziligentibus se. Caeterum homines justi, quive vitam vere Christianam

agunt, cum bene operantur, ut plurimum operantur ex ch ritate ; neque enim virtutes Christianas exercent, nisi ut Deo Placeant, eique se probent. Illas namque non exercent sine

- instinctu Spiritus Sancti, qui eos ad operandum effraciter movet non propter solam honestatem virtutis, sed potissimam

559쪽

sιo PARs Slle UNDA. DIssRET. U. quia honestas illa Deo grata est & amabilis. Atque huc, credo, pertinet illud Apostoli ad Rom. 8. Quicunquespiritu Dei aguntur, ii sum militi Dei; id est, agunt, ut Filios Dei decet, ut nimirum placeant Deo, & quia Deum diligunt. V de subjicit Apostolus: Non accepissisDiritum servituris iterum in timore, sed accepi tis spiritum adoptionis, in quo filialiatactu, & prae timoris teneritudine) clamamus Abba,

pater.

Ex parte mci entis requiritur primum satus viato

ris , tum D status gratia ad merendum de

condigno.

. mimae conditionis necessitas in Scripturis lassicienter exprimitur. Nam Eecies. 9. dicitur: Quodcunque facere potes manus tua insanter operare s quia nec vuS , nec ratio, nec sapientia, nec Icientia erum apud inferos, quo tu properas. Et iterum : Mortui . . . non habent ultra mercedem. Quia nempe, ut ait Christus Joan. 9. Venit nox, sc licet mortis tempus quando nemo potes operari. Et Apostolus ad Gal. 6. hortatur: Dum tempus habemus, operemur bonum ;hoc est, dum mortalem hanc vitam vivimus. Ratio autem hujus non alia assignari potest, quam Dei voluntas, qui libere constituit, ut merita omnia, atque demerita morte finire tur; & eongruenter quidem: quia cum Beati, & reprobi snt in termino, ultra progredi nequeunt; progrederentur autem, si illi nova merita, isti demerita congererent. Caeterum si tus Beatitudinis merito non repugnat, ut patet in Christo D mino; proinde, si Deus aliter constituisset, Beati etiam mCaelo mereri possent. In hac autem providentia nec Beati majorem gloriam, nec damnati gravius supplicium prominrentur. Beati quidem pro nobis intercedunt; sed illorum

560쪽

SEcTIo I. CAPUT m. s42 oratio obtinet nobis beneficia potius per modum impetrati nis, quam meriti. Quemadmodum & Chrisus sempiternum habens Sacerdotium , semel se ipsum offerendo, vi hujus sacrificii, operisque jam peracta salvare in perpetuum potest accedentes per semetipsum ad Deum , semper vivens, ut ait Apostolus ad Hebr. 7. V. as. ad inserPellandum pro nobis,

non de novo nobis merendo; sed impetrando solummodo, ut merita vitae suae mortalis nobis appllicentur. VIII. Quod autem ad meritum de condigno requiratur praeterea ex parte merentis status gratiae, certum est inprimis ex eo, quod a summis Pontificibus Pio V. Gregorio XIII. S Urbano VIII. damnata sit opposta Baji doctrina, his propositionibus contenta: Pelagia feruentia es, opus bonum, c, tra gratiam adoptioris factum, non esse regni coelestis merit rium. Sentiunt cum Pelagio, qud dicunt esse necessarium ad rarionem meriti, ut homo per gratiam adoptionis sublimetur ad

statum Deiscum. Fundatur autem haec veritas in sacris literis. Nam TZech. I 8. legitur. si . . . averrerit se jusus a isse, ria sua . . . Omnes Iustira Uus, quas fecerat, non recordabuntur. Porro si peccatum subsequens delet merita prius acquiasta, a sortiori impedit, quo minus nova acquirantur. Et ad

Rom. c. 8. Apostolus dicit: Si autem fili, O Meredes . Heredesquiidem Dei, cohaeredes aurem Chrissi. Quibus verbis, cum ait vitam aeternam esse haereditatem ad solos Dei filios perimnentem , manifeste significat, solos Dei filios vitam aeternam

bonis operibus promereri posse. Item T. ad Cor. c. I 3. idem Apostolus: Si tradidero corpus meum ita ut ardeam, charitatem autem non habuero, rihul miti prodes. Itaque juxta Ap stolum ipsummet martyrium ad vitam aeternam promerendam

nihil prodest non habenti charitatem, adeoque non existenti in statu gratiae. Denique Christus ipse Dan. c. I s. sc loquituri Sicut palmes non potes ferre fructum, rus manserit in vite: scnec vos, sus in me manseritis. Atqui peccator non manet in

SEARCH

MENU NAVIGATION