Institutiones theologicæ quas in Universitate Viennensi auditoribus suis exposuit Josephus Zanchi è Soc. Jesu, .. Tractatus de gratia Salvatoris

발행: 1754년

분량: 601페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

541쪽

SE TIo I. CAPUT II. I sar

serit in vite , non potest. Propterea Christus apud Ioannem c. I s. v. s. semetipsum viti, & justos palmiti comparavit: Ego sum viris , vos palmites: tum expresse addidit, qui manet in me, is ego in eo, luc fert fructum multum. δε

ASSERTIO SECUNDA.- Opera , qua justilationem praecedunt, habent

. . meritum de congruo.

m. Rc communis est Theologorum sententia, si unum II excipias Sotum, qui Lib. a. de Natura & Grai. c. 4 ex S. Augustino ostendere conatur, nullum aine justificati nem agnoscenduiti esse meritum. Contra quem ita probatur Assertio: Opera, quae justificationem praecedunt, ex definitione Tridentini Sess. 6. c. 6. ad ipsam justificationem disponunt, & Deus convertitur ad impium se per gratiam excitam tem ad Deum convertentem. ' Atqui hujusmodi disposition, hus nequit omnino denegari ratio meriti de congruo ; non enim est absque omni merito petentis fides, quaerentis pi

tas, sperantis fiducia &c: Quis dicet eum, inquit S. Augustinus Lib. de Praedest. Sanct. qui jam coepit credere, ab eo, in quem credidit, nihil mereri ρ Et Epist. I94. alias Ios. Mei a peccati remisso fine aliquo merito es, δε Mes hanc imp trer ; neque enim nullum es meritum fisi, qua ille dicebat , Deus propitius esto mitti peccatori. Denique Epist. I 86. alias ro6. Si quis dicat, quod gratiam bene operandi fris merem rur, negare non possumus, immo pari me confremur. Cum vero Augustinus, aliique Ρatres & Theologi docent, hominem impium nihil mereri, ita intelligendi sunt, ut nihil mereri dicatur tali merito, q'od innititur justitiae, habeatque

cum remuneratione aequiparandam dignitatem. Hoe namque meritum, quod verum propriumque meritum est comitatur P.REZancia Theol. Tu de Graiia. V u u du

542쪽

SEcTIo I. CArui II. fas Meretur inprimis ex justitia. Nam a. ad Timoth. c. 4. dicit Apostolus: Reposta es miti corona Iustitia, quam reddet mihi Dominus in illa die Iustus judex. Quae Apostoli verba M. Trident. bonis justorum operibus debita, & a moreddenda explicat. Et Matth. ao. Evangelicus Pateriam, has operariis justam mercedem promittit : Quod Iusum fuerit dabo vobis. Appellant praeterex sacrae litterae vitam aeternam depositum, bravium, & denarium diurnum; quibus verbis signiscatur retributio, qua, servata aequitate, non debet operarius defraudari. Appellatur insuper justas F, lius Dei es regni haeres, palmes adhaerens viti, & obsignatus spiritu promissionis, qui est arrha & pignus haereditatis. Λυqui hii justorum jus ad gloriam satis aperte declaratur. Patres quoque passim tradunt, Deum se justis debitorem fecisse, non accipiendo aliquid, sed quod ipsi placuit promittendo et Unde sequitur, Dominum, qui est largitor gratiarum, esse debit Tem coronae. Sic S., Cyprianus Lib. de Eleemos: Praeclara inquit, ac diruina res, salutaris operatio, qua promeretur Chrsum jassicem, o Deum computat debitorem. S. Hieron mus Epist. ad Helvidiam c. I. uuama beatitudo pro parvis magna recipere, O Deum habere debitorem. S. Augustinus Serm. 6. de Verbis Apostoli : Possumus ita Deum alloqui tamquam debitorem, eique dicere redde quod promissisi, quda fecimus quodIusseisi.

Meretur quoque justus in aequalitate operis cum me cede sibi a Deo promissa. Nam Sap. 3. dicitur: Deus remota illos, O invenit eos dignos sciomatre. To. Dignus es operarius meroeedesua. a. ad Thessalonicenses c. I. Ut digri habeaminά in regno Dei. Et Apocal. e. 3. Ambulasum mecum in albis, quia

digni sint. Unde sic arguitur: Justi per bona opera digni

sunt vita aeterna. Atqui haec dignitas esse non potest absque aequalitate aliqua bonorum operum cum vita aeterna. Ergo justi merenturapud Deum ex aequalitate operis cum mercede. U u u a Prob.

543쪽

sa PAas Sac UNDA. DIssERT. U. VIII. Pcob. ado. Ex Coi l. Trident. quod Sess. 6.c. I 6. dieit, illis justorum operibus, quae in Deo sunt sacta, nihil deesse,

quominus vitam aeternam vere promeruita censeantur. Et

Can. 32. definit, justos vere mereri augmentum gratiae, &vitam aeternam. Ergo bona justorum opera sunt vera & pr prie talia merita apud Deum etiam relate ad vitam aeternam. Atqui meritum vere, & proprie tale est meritum de condigno, dicens aliquam cum mercede aequalitatem. Meritum quippe de congruo est meritum imperfectum, & secundum quid: nemo enim proprie & simpliciter dixerit, peccatorem bonis suis operibus mereri remiisionem peccaroruta, quae est opus misericordiae, non vero justitiae; licet eam praecedant oper bona, tanquam dispositiones in adultis requisitae, de eo

L Deinde ex Haereticis complures meritum de congruo 'quaquam negant. r . Sic Bucerus in Disput. Ratishinas habita Anno II 46. inquit: Si SS 1 Patres, Gratii latelligant per m reri facere ex sis gratia bosia opera , ga bus Deus mercedem promisit, hoc sensu ussurpare illud verbum minime damnarimus Vosius quoque testatur aliquod meritum agnosci etiam .el Comsessi Wittembergensi, & Augustana. Et Grol. c. 3I. Num. 33. videant, inquit, Papi , qua conscientia per i athratiaIr δε parare praesumam ab Eccle a Reformatos , quod nolira agnoscere Vera, proprie dicta operum bonorum merira. Iblud nempe tantum negant Novatores isti, quod bona operavere proprieque , non ex pmmissione solam ,, sed etiam ex quodam justitiae debito, primer aequalitatem: eris & me cedis, censenda sint vitae aeternae meritoria. Atque id, rufa, lor, sequitur ex alio ipsorum circa justificationem errore, quem superius impugnavimus mam ideo negant aeqnalitatem operis& mercedis, quia nim adminum justitiam inhaerentem , quae tribuat bonis operibus dignitatem. ὶUt proinde nos inter atque illos de merito condigno potissimum controversia esse videatur.

544쪽

sas Respondetur ad objecta. θ

α. ic imo. Nulla est proportio inter vitam aeternam, in & opera nostra, quantumvis ea nobis praeclara Uideantur: Existimo, inquit Apostolus ad Rom. 8. quod non sunt condigna passiones hiauus temporis ad futuram gloriam, quae reVelabitur in nobis. Ergo opera justorum non habent

aequalitatem cum mercede gloriae aeternae, atque adeo non sunt meritoria de condigno. : .

Resp. opera nostra & tribulationes hujus temporis in se ipsis, & praecise secundum propriam excellentiam spectatae nullam utique habent proportionem cum Vita aeterna, neque condignae sunt, ut aequiparentur futurae gloriae: illae quippe leves sunt, & finem habent; merces vero est hon rum omnium aggregatio, nulli fini, aut vicissitudini subjecta. Digna tamen est hujus sempiternae mercedis retributio, si a tendamus illum, . qui patitur, esse Filium Dei, & haeredem, 'eique repromissam esse consorificationem cum Christo, durΠ- modo Christo compatiatur. Si autem filii, ait Apostolus e dem loco, o haeredes: haeredes quesidem Dei, cohareδες autem Christi tamen compatimur, ut D conglorifcemur. Dignitas itaque personae merentis , utpote gratia sanctificante instructae, dignitas insuper Dei praemium retribuentis, tum& dignitas Christi, propter quem praemium retribuitur, justorum meritis condignitatem quamdam tribuunt, & moralem Cum gloriae aeternae mercede aequalitatem, quam secundum se spectata omnino non habent.

Sed inquies j Justitia postulat inter datum & acceptum persectam aequalitatem. Ergo iustorum opera non possunt condignitatem & aequalitatem habere cum aeterna mercede, nisi undequaque persecta sint etiam secundum se spectata.

545쪽

sa I PAR s SEc UNDA. DIs SERT. U. Resp. Cum D. Thoma in a. Dist. a . Art. 3. inter Deum & creaturam non reperiri justitiam commutativam, quae exigit inter datum & acceptum aequalitatem; sed solam justitiam di tributivam, quae postulat solam condignitatem propo tionis servandae in distributione proemiorum , ita ut majori merito major compensatio, minori minor retribuatur. Caeterum inter opera etiam secundum se spectata, &vitam aeternam datur aequalitas, non quidem entitatis, ut ajunt, Scholastici, sed virtutis. Quamvis enim opera in se spectata undequaque persecta non sint, sed multis saepenumero i, perseitionibus aspergantur; ut tamen justus per ejusmodi opera mereatur de condigno vitam aeternam, satis est, quod a gratia sanctificante, & a virtute & influxu Christi Capitis nostri opera illa tantam habeant dignitatem, ut cum promissa mercede aequiparari possint, ac sint aeternae Vitae quas radix& semen. Nam etiam Christi Passio secundum se spectata simi-ὶis suit passaoni plurium Martyrum, qui & crucis tormentum,& alia atrocissima supplicia sustinuerunt, nec sub ea ratione condigna fuit exaltatione, quae subsecuta est. Sed si spectetur secundum valorem & dignitatem personae, omnem exaltationem promeruit, & magis emcax suit, quam passiones Madityrum universorum; meritumque ejus ipsum praemium infinite excedit. Igitur opera justorum non secundum solam propriam excellentiam spectanda sunt, sed secundum excellentiam virtutis illis dignitatem tribuentis. Reperitur nempe in justo Spiritus Sancti charisma, atque semen Dei manet in eo, I. Joan. 3. Christus pariter vivit in illo tanquam caput in membro, eum movet & rcgit per communicationem sui spiritus, qsi fit in eo fons aquae salientis in vitam alernam. Dan. 4.

X. Obic. ado. Non potest homo habere verum jus justitiae respeetii Dei; neque facturus esset Deus ullam injuriam, etiarns justo nollet coelestem gloriam largiri. Resp.

546쪽

s Ec Tro I. CAPUπ α set Regp. Id verum esse, si Deus consideretur ut absolutus Dominus & ratione propriae excellentiae &Majestatis: ita namque nullum est homini jus respectu Dei, sed donum gloriae est mere gratuitum. Sed idem gloriae donum, ut relatum ad liberam mi institutionem & promissionem, jure debetur homini justo. Nam tale jus esse in eo respectu Dei, satis aperte docet Scriptura, cum ait, Deum esse justum judicem; &quia justus simul & fidelis est, promissam justitiae coronam redditurum. Non itaque iacturus esset Deus injuriam, si gloriam, cujus absolutus Dominus est, nec justis concederet, si vel opera tantum, vel absolutam Domini Μ estatem & auctoritatem spectemus: at si operibus accedat divina praeordinatio & liberalis promissio, fidelis est, nec aliquem fraudat mercede; justus est, & reddet unicuique secundum opera

ejus. Caeterum universim observandum est, ad meritum de condigno non requiri, quemadmodum supponit Durandus, ut debeatur merces seu praemium ex stricta justitia; scd satis est, quod opus proportionem habeat ad mercedem, & intercedat promissio ex parte remuneratoris. Atqui opus justi ex gratia elicitum est proportionatum, & aequivalens vitae aeternae; justus enim, utpote Filius Dei adoptivus, per gratiam sanabscantem iactus consors naturae divinae, ut loquitur S. Petrus Epist. a. c. I. & in esse divino constitutus, jus habet ad vitam aeternam , tanquam haereditatem; opera quoque ejus per motionem Spiritus Sancti ad eam tendunt, ac diriguntur, exceduntque quodlibet aliud inserius praemium; adjunctam insuper habent Dei promissionem et igitur sunt vitae aeternae meritoria de condigno. ιXI. Obuic. 3tior Debitum reddendi gloriam ex iustitia,

ex quocunque capite oriatur, laedit dominium Dei, quod est iacultas utendi re sua sine injuria alterius. Unde S. Augustinus negat Deum esse nostrum debitorem. Nam sic loquitur

547쪽

Lib. I. Consess. c. 4. Reddis debita, nulli debens, donas debita. nihil perdens. Resp. Ex eo quod Deus gloriae suae si Dominus, s quitur quidem, quod ea absolute uti possit, illamque dare cui placuerit, sne injuria alterius; possetque hominem, etsi j stam , damnare, dicente Augustino in Psalmum ro. Si Deus

damnaret fusum, quis ei diceret, quid fecisi 8 Attamen supposita sua liberali promissione, & pacto dandi gloriam, ut

praemium meritorum, sicut stante suo dominio tenetur eam secundum Advetiarios dare ex fidelitate, ita tenetur etiam

dare ex justitia distributiva: debito nempe orto ex se ipso, non ex nobis, rationc scilicet suae rectitudinis, & sequiralis. Et hoc est quod dicit Paulus ad Hebr. 6. v. I o. Et ex eo Tr, dentinum Sess. 6. c. I 6. Non enim infusus es Deus, ut o liviscatur operis vesti &c. Et Augustinus Lib. de natura & gratia C. a. Non enim injustus Deus, ut jusos fraudet mercede jusitiae. Hinc cum in loco nobis objecto dicit, Deum nulli do-bere , negat duntaxat Deum esse debitorem nostrum absolute& independenter a libera promissione sua. Dicit namquct S. Doctor, Deum reddere nobis debita. Ergo debitor noster est: non enim quis potest reddere debitum, nisi ipse debitorsit. Agnoscit igitur S Doctor, Deum esse debitorem nostrum, scilicet dependenter a promissione, qua Vitam aeternam ut mercedem promisit bonis meritis, quae nobis donat, liberal,

ter movendo nos per gratiae suae auxilium. Dicit tamen, eum

reddere debita, nihil debentem, tum quia nihil debet, nisi ex libera promissione sua; tum quia non debet aliquid, nisi propter merita, quae sunt ipsius dona. Unde S. Doctor in dit, Deum donare debita. ' Deus nempe juxta S. Augustinum reddit& donat debita: reddit, quia debet; donat, quia non debet , nisi propter merita ab eo liberaliter do

nata.

548쪽

Slle Io I. CAPUT IL sis Consectaria.

XII. Um Deus promiserit gloriam diligentibus se, de bene

operantibus ; atque adeo adeptio gloriae ex duobus pendeat, nimirum ex Dei fidelitate, & ex nostris bonis operibus ;spes & fiducia justorum nascitur non ex sola fide, aut solis divinis promissionibus, ut volunt Sectarii, sed ex ipsorum etiam bonis operibus per Christium comparatis. In his itaque reponere licebit spem divinae retributionis, ita, ut qui bene ag re studuit, & bonam conscientiam gerit, dicere possit cum Nehemia L. a. Esdrae c. s. MemenIo mei, Deus meus, in binnum , secundum omnia quae feci populo huic aut cum Davide Psal. I . Retribuat mihi Dominus secundum Iustriam meam raut denique cum Apostolo a. ad Tim. 4. Bonum cerIamen certavi de . sed ne inde appetitus laudis subrepat, aut perniciosa in nobis praesumptio oriatur, ante omnia considerandum est, divina auxiliante gratia factum esse, si quid boni peregimus; atque cum Apostolo dicendum, non ego, sed gratia Dei m cum. Deinde peracta opera, quamvis bona videantur , ita aestimare non debemus, ut nullo concutiamur timore; Cum nesciat homo, utrum amore an odio dignus sit, atque etiam justis quotidie divina misericordia sit imploranda. Praeterea cum iacillimum sit deperdere justitiam, maxime si relinquatur sibi ipsi humana infirmitas, sic vero nimium praesumentes dinseri soleant, aequum est, ut cum timore & tremore operinmur salutem nostram. Denique meminisse oportet, non exib. libet justo, sed ei, qui perseveraverit usque in finem, P, ratam esse salutis aeternae retributionem, ipsam vem perse verantiam sinalem specialissimum Dei donum esse, divino beneplacito destinatum elems, ut alibi demonstravimus. Quae omnia videntur Tridentini Patres comprehendisse sess. 6.c. IS

549쪽

so PARs SECUNDA. DIssERT. ILrietur, is non in Domino ; cujus tanta est erga omnes homines bo- , ut eorum uelit esse merita , quaesunt ipsius dona. Et quia in multis ostendimus omnes; unusquiisque, sicut iniser, cordiam-bonitatem, ita severitarem O judicium ante oculos habere debet ; neque se ipsum aliquis, etiamsi nihili sibi comscius fueris, Iudicare: quoniam omnis hominum NIIa, non humano judicio exa nanda, O Iudicanda es, sed Dei; qui i&luminabit abscondita tenebrarum , O manifesabit cons a comdium ty tunc laus erit unicuique a Deo, qui, ut scriptum est reddet unisinque sicundum Opera sua. , XIII. Licitum est & honestum operari intuitu mercedis aeternae. 'Ita definiit laudata Synodus eadem Sess. 6. Can. 31. Si quis diκerit, justifcatum peccare, dum intuitu a terna me

eedis bene operatur; anathema fit. Patet ex scripturis. Nam Psal. II 8. v. II a. legitur: Inclinavi cor meum ad faciendas oeust cationes tuas in aeremum proprer retribsitionem. Et ad Hebr. LI. v. a. de ΜOyse dicitur, quod ontinia contempserite piciebat erim in remunerationem. Ita hortatur Apost lus Galatas c. 6. v. 9. & Colossenses e. 3. V. 24. Sciemes, quod a Domino accipietis retributionem haressitatis. , Et merito qu-dem : Si namque vita aeterna est finis bonorum operum, quis inficiabitur, licere vitam aeternam intueri, & ad eam' opera

nostra dirigere. a ,

i Neque obstat, quod DEUS reprehendat mercenarios Joan. Io. 1 Mercenarii namque illi proprie sunt, qui mercedem solam, aut certe tanquam finem principalem intuentur; qui non gloriam DKI, sed propriam utilitatem quaerunti- Hos Christus reprehendit: non autem eos , qui ita comparati sunt, ut DLo obsequerentur, etiamsi mercedem non proponeret; qui proinde in bonis operibus D TUM principaliter, ejusque gloriam ut ultimum finem spectant, mercedem autem solum ut finem proximum respiciunt; qui Deum videre cuprunt, ut eum tanto ardentius diligere, ct in aeternum glorificare possint.

550쪽

CAPUT III.

De Conditionibus ad meritum requisitis.

I. TZ justorum merita agnoscere cogereritor Protestantes,1 varias excogitarunt conditiones, quae nullo modo in opera nostra simul posIunt confluere. Illas prae caeteris enmmerant, atque exponunt Forbesius de Iustis Lib. . c. 3. &Vossius Disput. 4. Leidens. Prima est, ut opera nostra sint undequaque persecta, non partium modo, sed etiam graduum habita ratione; non solum ut nihil unquam faciendum omiti mus, aut omittendum faciamus, sed etiam ut adsit ea charitatis persectio, quam lex ipsa postulat, vel ea saltem, quae pro statu viae est possibilis. Secunda, ut opus quod praestamus, sit

indebitum, eo quod sub meritum non cadant ea, ad quae obstringimur. Tertia, ut opus meritorium plane nostrum sit, non ejus, a quo merces expectatur. Quarta denique, ut opus non tantum sit dignum atque persectum, sed etiam habeat cum mercede aequalitatem. Nos conditiones has omnes in haereticorum sensu acceptas superioribus Capi:ibus resutavimus, praesertim in Responsionibus ad Objectiones. Nunc in eas meritorum conditiones inquirendum est , quas constanter admittunt Catholici; quorum quamvis alii plures, alii pauciores exigant, in praecipuis tamen, quae reipsa ad rationem meriti requiruntur , conveniunt omnes. Ex iis autem aliae se tenent ex parte actus meritorii; alias ex parte hominis merentis; aliae demum ex parte Dei, apud quem meretur. Sed pauciores ad meritum de congruo pertinent, quam ad meritum de condigno , ut ex decursu patebit. Sit igitur

SEARCH

MENU NAVIGATION