Caroli Scribani è Societate Iesu Antuerpia

발행: 1610년

분량: 376페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

112쪽

ut dantis vultus longissime abomni absit morositate. Iuvenes. Vt cum deceat beneficii mem riam senescere, dantem tamen obliuisci deceat; nec pati ut longa apud se memoria consenestat. rillucida veste. ut licet qui dat beneficia tamat, natura tamen se sua prodant, erumpantque foras

eo clarius,& in oculis plurium,quo qui dedit fortiori illa pressit custodia. Qui si secum reputet, beatissimum esse, ac plane regium , imb Deo simillimum numquam vinci beneficiis; & illud, in beneficiis optimum esse,dedisse;be nescium arbitrabitur posse dare. & tuoc demum se beatum, eum aliquid dederit; cum imitatus Deum fuerit, qui semperdat,numquam accipit. Sunt ex hoCgenere in hac Republica non pauci, qui in bene.

CitS hoc unum metuunt, prodi. Beati suo hoc silentio, non prementu r aeterno. & ut aliam notaiperent mercedem, virtus ipse magna sibi merces est,& recti facti constientia. Et sane magnus. in hac urbe Campus est, magnae Virtutis; in qua, Vtidixi, ingens pauperum numeruSest, a Varia eg statis tamquam fluctuum iactatione ad hunc

portum properantium . neC fallit eos Conc pia spes et vetus enim apud vos, dc a maiorum memoria,

Omnibus exhausta iamcas , --- egenos Vis domo so-ποῦ nullum hospitio prohib- arenae, lique vestri: nullum

113쪽

96 CARO LI sCRIBANI

nullum quamuis egentem arcereterra. Pergite. Manet caelo promist a merceS;

'ia, nec mos certasse triores

Paeniteat,

cum tam potentem remuneratotem,Vltroneum

que sponsorem habeatis Deum, ignarum metiri,. dolique fraudisque nestium, centupli hic redhibitorem , nec multo post aeternae praemiationis certum largitorem. Sermo. Fides in merbis. SErmo candidus. &ad exemplar orationis suae facere, & viuere, a prima aetate docentur omnes. parci in verbis: nec ideo minus cogitant, edocti magnos viros remissitis loquu& quaecumque dicunt, plus habere fiduciae quam ostentasionis. Et est sane oratio animi vultus:quq si multa est,& manufacta, ostendit illum non satis esse suum, non sincerum habere aliquid fracti. Non est ornamentum virile, ut concinnitas, sic multiloquentia, Nihil proinde in vestris praeceps. quod semel emissum, numquam reuoceS. Ut enim in procliue labentes, non ubi voluerint gradum si stunt; sed quantum premit pondus, tantum feruntur: sic praerupta dicendi celeritas, non est in potestate hominis; nec satis digna viro:qui ponere verba debet, non proiicere; ac instar undae suauia ter, non torrentis more e praecipitio fluere. nihil etiam

114쪽

1 N Τ v E R P I A. 97 etiam praeproperum, cuius postea poeniteat: sed praecogitata verba sunt; & tamquam a maturo corde, calamo dictata. ubi dixerint, stat immota fides. Periclitantur opesῖ si fidem dederunt,nemo violabit: ita vel cum iactitra , tenacissimae fidei simi; Vt Cum mori possint, fallere non possint. Nec quisquam, integra fama,tatam fidem fallet. si fefellerit,nominis& fidei naufragium fecit.nec iam inter dignos Republica viros adnumeratur:

mortuum arbitreris, & tamquam cadauer ab iratis fluctibiis reiectum; aut tamquam fatali spomgiae vivorum numero deletum. vivitque exinde inglorius in omnem aetatem, &transit etiam in posteros haec nota. Animi robur.

Robur animi, quale vix in alia gente; discat

quisquis volet exemplo: neque enim aliter norit. nam fortia dicere multorum, facere pam rum est. neque ut quisque robustior sermone, ita &.opere est: clim sere modestissimus, & vemborum parcissimus,ditissimus sit operis . Vt enim Gubernatoris artem non ostendit tranquillum mare; exabratum sit oportet, & quod in montes se attollat, frendeatque,stematque spumis inaestuans, quod virum edoceat: ita aduersiim aliquid sit necessiim est , quod animum probet. Hunc animum inuictum,& in quo nullum BD

115쪽

98 CARO LI sc RIBANI

luna locum reperiat, in quem telum mittat, si usquam,hic inueniet. Incurrant aduersa, & pr mant pectuS,tamquam sama mole, Ut totum a bitreris Atlantem,cum uniuersi machina, unius

insedisse humeris ; figet gradum, nec ingemiscet sub ponderemon subsident genua, non lababunt pedes: & quod de Socrate Xantippe, Vtramque

fortunam eodem vultu excipiet. hauserint auari fluctus humanarum opum aemuli, aut acerbior

alius casus,stabit indignante fortuna; nulla enim re maior huic inuidia fit, quam aequo animo. Hunc animum,in omni prope bonorum iactura, reperies erectum,excelsum,& flecti nescium. Intuere: e nullius vultu aut ore iacturam agnosceS. imo quo grauior illa incubuit, eo hilariore vultu excepisse credas. nec foro nec publico abstinent, ac ne conuiuiis quidem aut hilariore lubentia. Non haec sat magna documenta sunt inuicti r boris λ nam unde certiora peti possunt 3 aduersa sunt quae cuiusque robur docent. hoc quis inter secunda intelligety Gubernatorem in tempestate, in acie militem dinoscimus. interritus ille fluetibuSconuoluitur,audacter hic cruorem suum ,-etat: ille etiam elementum prouocat, dum ira Sillius fluctus proscindit audax ν & miles laetus

fluentem meliore casu sanguinem ostentat. at tiro, di qui nullas elementi vidit minas, ad omnes fluctus, ad vulneris pallestit suspicionem. 'QUO

116쪽

ANT VER PIA. 99 haec λ ut robora attingam, animosque plurimorum vestrum. SaepiuS enim tacitus mecum Rempublicam circumspexi hanc uniuersam,in illaque singulos, omnes. Quantos in ea Vidi naufragos, similiave naufragiis passoS; quos aut iratum mare, aut fortunae ludus, aut malevolentiae improbitas, perniciosum optimis telum, inopinantes,securoLque deiecit 8 Illos procella, quae caeli fiducia, dc placidum ludentis elementi fallacia) tragit in infidos fluctus : alios rerum illa domina, aut subiti similis fulminis, ad cuius ictum, etiam vicina tremuerunt, oppressit incautos; aut ridenti similis,in alieno lusit iugulo . tamquam parum sit perdidisse, nisi & inter lusiam videri velit perdidisse: in

postremis malignitas lauiit, & securos, tamquam turbine, Uno conuoluit raptu; ut ante ruinam ipsi strati viderent, quam persentitarent: & tamen tamquam nihil passi, redeunt ad mare; & equo vix valida enatarunt classe, de tabula salutem sperant: iterumque fortunae ceruices flectunt, confidentiam imbibunt, & audent se credere,a quibus non semel circumuenti; meliora speranteS, neC semper iratum mare,nec semper infidum fortunqrisium,nec semper perfidia amici. O animos Sparta dignos i imb Belgio: & si iterum surgat Caesar, Nerviis, & Aduaticis. Mamminiae hace idem vobis,quod ex acie sanguinolentis acclamo;quod Mutio retorridam manum, & duorum Regum N a victri-

117쪽

IOO . CAROLI SCRIBANI victricem referenti, Romana iuuentus. Massimistim hac. malo truncam illam, quam Maecenatis,imo quam cuiusque sortissimi saluam. Bene in hanc rem Attalus Stoicus: Malo me sortuna

in castris sitis, quam in deliciis habeat. torqueor, sed fortiter, bene est: occidor, sed sertiter, bene est. Sed & audi Epicurum,dicet, Et dulce est. Haec mens ducet ad gloriam,imo ad gloriae cui me. cultorem suum. Facit hoc creber usus,& Cum aes uersis pugna. Idem reperies in iumentiS. quamlibet viam patiuntur, quorum durata inter asperavngula est: neque ullum laborem recusant manus quae ad aritia ab aratro transferuntur. ita plane, quem nulla fortuna supplantauit, cuius nulli dentes sub infido illius crepuerunt ludo,quid poteritZ& quid non poterit, cui perpetua cum illa luctaZqui modo prostratus, modo erectus, de genu, de puluere,de Vulnere,de sanguine surrexit validiorλMillia ex hoc genere in hac urbe dabo. nam quem illa hic umquam transiit intactum Z gloria haec est

Reipublicae vestrae.& sere contumacissima aggredituri mollia nullo dignatur morsit: ita ignavisi

mum quemque refugit, sertissimos sibi pares

quaerit. tenera fistidio transi durissima proritat, aduersus quae vim suam intedat. ignem experitur in Laurentio, paupertatem in Francisto, exilium in Ioanne, tormenta in Vincentio, venenum in Benedicto. Magnum exemplum non nisi magna

118쪽

A N T V E R P I A. IOIfortuna non inuenit. apud Vos, in quemcumque prope Cadat, inuenisse videtur, ut liceat dicere:

Dignum fortuna par, Reipublicae ciuis, illi compositUS. Et nescio an non hoc sit urbi huic proprium: aliarum enim si intuearis ciues, unius Calamitate omnes arbitreris opprestas, Ut quos ruina non attigit, metus exanimauerit; paremque passis moerorem eXprimant, Cum putent eadem se pati posse . Vt aues,etiam inanis funda: isnus territa &excutit sedibus: ita plerique,ausim prope, non nati, non educati in Republica hac, ad nudum non modo contrem istunt ictum, sed ad vacuum senum. atqui ex hac prodierunt, tamquam si omnia missilia praevisa, nihilque praeter opinionem cadat, ita cadunt in fortuitis, ut semper stetisse videantur: ita reparant classem, repetunt maria, ut nemo credat vidisse fluctus: ita cum

discriminibus pelagi non notitia modo, & familiaritas,sed pacti quaedam necessitudo intercessi

se Videtur, ut quos nudos excussit, restituat sub diuitiarum pondere fatis entes. Infida fuit secietas Θ iterum creditis :& tamen quem alibi non exanimet una perfidia Θ PerioCum rtuna euertitῖ iterum blandienti oscula praebetis: & quem alium non sternat hic risus uis non alibi secedat ab his ludis, & det raptori locum,secessionemque aeternum cogitet,meliora des ans; & non em,

119쪽

nus sipectet haec bona pendentia, procul nimirum a Ioue, procul a fulmine Z Caussam non semel discriminis huius inter Reipublicae Vestrae ciues,

alioque, tacitus mecum quaerebam: nec aliam reperto,nisi quod reliqui,extra se vallo cinXerunt; vestri intus instructissint: pullari proinde possunt, capi non possunt; cum nullum mare, fortuna nulla, perfidia nulla, mentem aduersiis fortuita armatam, possit euertere. Addam aliud mirari me Blitum, ita plerosque aduersus fortuita, & quidem tauissima, armatos, ut plurimos viderim eodem vultu laeta, eodem tristia accepisse. Tenuit nauis portum Z bene est.

periit Z mirare quisquis haec leges,nulli periit. intuere vultus. non dico, non refrigescent artus, sed nusquam contrastior frons,nusquam rugae. scri

tare cui perierint: nullum reperies . alteri periisse credas: huic cui periit, etiam accessisse; ea frontis orisque hilaritas est :quasi in aliena pelle,serroni dicus saeuierit. commiserare: parasse se hominem dicet ad haec humana. Praecogitati nimirum mali mollis ictus venit. & sane pars magna mali apud imperitos nouitas est, & inexspectata compulsio. No possun t haec venire a vili pectore.nec quisquaista,pusilla mente, siccis oculis, ex alto spectauit. Quid faceret vera Philosephia in Virtutis acie, apud QOS, quos tantos animos circumferre videmus inter fortunae haec telaZ Miramur feraS, quas

120쪽

iuuenilia quaedam ingenia,quae gloriae Cupido trahit in contemptum ferri: ibi amor facit indomitas hic species & virtutis quaedam umbra traxit in sanguinem.quid in Reipublicae vestrae ciuibus verae virtutis posset amo quoS nec magna, nec illustria, per pericula & mortes compulerunt tamquam ad epulas fames Θ quanta darent exempla magnarum documenta mentium, si in nobiliorem metam cursum defixissentΘ quanto namque generosiorum rerum fortior ratio est, ac validior impulsiva vis, tanto valentius per pericula &morteS erirent: nunc cum eadem faciunt in re non magna, quid brare debeamus in vere ma gnis,testantur. &quos tanta Cum incommodissilis familiaritas, docuit tam erecta Cervice intueri alternantis fortunae vices,quid faceret,si eadem in propiorem virtuti materiam incidisset non ubi semel obdurasset animus,ante auferri,quam Conturbari contingeret λ quid pugni, calces, flagra, caestus, quid enses possent λ sanguinem ipsum

fluentem riderent, tergerentque tamquam a balneis sudorem. Semel namque roboratUS animUS, e Virtutis palaestra torosias, quos no iistus eXCiperet; quos non frangeret λ etiam ultro auderet

prouocare,&insequi cedentem fortunam; quin& inclamare , Quid cessas Z paratum pectus vides. experiamur inuicem, tu feriendo , ego

SEARCH

MENU NAVIGATION