Specimen medica inauguralis de varioloidibus et vaccinae insitione

발행: 1840년

분량: 105페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

81쪽

Σ Σί

O ' - -

82쪽

nexactinatio instituitur in Borussia juxta consilium Bocυ. EIcΗΗon N, ut 1- 30 oriantur pustulae; primis annis non alia adhibebatur lympha, quam ex insantibus desumta, serius tamen lympha usi sunt medici ex adultis revaccinatis deprompta. Hac autem iterata vaccinae insitione effectum est, ut anno 183 4 modo duo, qui felici eventu revaccinati fuerant, et sex, in quibus illa vaccinae insitio nihil praestiterat. variolis e vita abrepti fuissent. Anno 1835 duo tantum et ultimis tribus annis nemo hoc morbo diem obiit supremum, etsi saepius milites in

urbibus degerent, in quibus variolae epidemice, late dispergebantur.

Res mihi videtur magni momenti, ut, praeeuntibus quibus rei medicae publicae cura summa demandata est in Borussia, etiam in aliis regnis eodem modo cum militiae adscriptis agatur, ne tam late recrudescant variolae, in quibus praedispositio forsan non tota deleta est, vel quocunque de modo prima vac- cinae insitio, ex aliqua causa turbata vel alterata esse potest. Etsi negari nequeat arduum esse, Vaccinationem lege universis civibus praescribere, cum Politia medica, saltem in patria nostra non talis videatur, quae hanc legem in actum ducere posset, atque ejusmodi lex forsan plus noceret quam prodesset, credo

tamen, quod ad milites attinet, hoc non ita dissicile fore, si

modo juberetur, ut quotannis omnes novitii, sive bonas sive non omnes laudabiles offerrent cicatrices, sive vari0las jam perpessi essent, sive non, omnes dico medicis traderentur militaribus, qui alteram instituerent vaccinae insitionem. Sed ne castiganda castigare videar, ab ulteriore ejusmodi ratiocinatione abstinendum videtur. Liceat hic adjicere observationem de iterata vaccinae insitione, quam sub decursu suo brevi post comitata est eruptio variolarum mili galarum, unde ambo exanthemata modificata esse videntur.

83쪽

ilhelmus D tela, miles pedestris, 18 annos agen8, natuSin pago Groesen Cetriain, prima juventute, ut refert, vaccinae subiit insitionem in urbe Ze evenaar. 4d brachium sinistrum tres supersunt cicatrices, quarum duae formae ellipticae , tertia rotunda. Prima in medio limbum ad longitudinem offert, ex quo foveae oriri videntur. 4ltera plana, aliquo modo sulcata.

Accedit tertia uti macula alba. Cicatrices omnes a reliqua cute, Colore albo, splendente recedunt. Ad brachium dextrum tres etiam cicatrices in conspectum Veniunt, Colore tantum, ceteroquin vix, a reliqua cute distinctae, forma sunt irregulares, foveae quaedam conspiciuntur.

Die 22 mense M i a. 18 37,

iterum vaccina ei insita fuit , lympha ex insante desumta. Insequente die ad utrumque brachium tria conspiciuntur stigmata, absque halone rubro circumducto, quasi puncta e sanguinis particula essu sa et exsiccata. Duobus diebus insequentibus nulla Observatur mu-ialio.

Die 26 Maji. Ad brachium

delirum eminentiae parvae Supra cutis supersiciem pustulas aliquomodo reserunt parVa S,

84쪽

29. Vomitus, cephalalgia,

febris vespertina .

30. fingina, sitis, lingua ad

margines rubra, pulSUS a Celeratus, cephalalgia. Sudor copiosus. Aliqua febris. Facies rubet. Exanthema ad faciem erumpit parvum, formae milii,

satis abundans. Ad artus maculae apparent rubrae, diversae magnitudinis, quae ad carpum manus jam in vesiculas lument, cum impressione et areola minima. Idem evenit in binis superioribus brachii sinistri, inferior tamen non ita adhuc processit. Juxta pustulam Superiorem exteriorem nova pustuluoriri videtur, fortasse ex cutis irritatione, sub ipsa vaccinae insitione excitata. 27. Omnes septem pustulae pulchre et manifesto evolvuntur, SaliS Supra culis superficiem eminent. Rubor circumducens aliquomodo increvit. 28. Florent omnes pustulae, rotundae, coloris non intenserubri, circumdantur areola rubra circumscripta; in medio pustulae crustula conspicitur

vulnusculi, lanceola producti. 29. Ad utrumque brachium pustulae coloris sunt pallidi,

parum elevatae, magis planae, in medio cum cicatrice, area pallide rubr3.30. Processus evolutionis pUS-tularum sistere videtur, circum-

serentia pallide rubra.

85쪽

medio albas cum marginibus rubris, pedetentim imminuentibu S. 31. Nocte haemorrhagia narium obtinuit. Mane a puretos est aeger. Cephalulgia modica ut et sitis. Deglutitio parum molesta. Aliquis palpebrarum rubor, rubent etiam nares. Eruptio et emorescentia vuriolarum in lacie procedens. Ad corporis superficiem pustulae nonnullae jam rite

evolutae.1 Iunii. Pulsus regularis, sed debilis. Clysmate alvus bis ducta fuit, vermis emittitur. Lingua ad apicem rubra , medio obducta. Facies rubet. Variolae abundantes, miliares, diversae magnitudinis , parum eleValde, planae.

Plures ad palpebras. Ad corporis supersiciem rariores, non-nnllae acuminatae , aliae cum umbilico. Ad manus quaedam prorsus evolutae appa

rent.

2. Variolae minores uti puncta ele Vala, majores Vero umbilico gaudent. Ad artus halone cinguntur rubro, diversae hic elam magnitudinis, aliae planae cum umbilico, cum apice aliae. 31. Pustulae e vaccinae insitione languidae, quasi sine reactione.

1 Iunii. Ρustulae sunt planae languidae, coloris pallidi .

circulo circumdantur Variolarum rubrBrum minimarum.

2. Variolae circumdantes pro magna parte cum pustula vaccinica confluunt, sunt planae, coloris cani, in medio profunde magis coloratae, depressae, marginibus elevatis.

86쪽

66δ. Facies purum rubet. Variolae lympha purulenta impleri incipiunt. Ad membrahalone rubro circumductae, me

dio albicantes, pleraeque Sine umbilico. 4. Variolae ad faciem parum

mulatae. Ad artus plurimae sunt acuminatae, nonnullae tantum umbilico parvo gaudent. 5. Nonnullae crustis teguntur et exsiccantur. 6. Exsiccatio procedens. Crustae flavae. 7. Crustae sunt tenueS, par vae , fuscae. Besquamatio. 10. Decidunt crU8lae.12. Desquamatio fere abso

nent et maturescere incipiunt. 4. Increverunt adhuc plagae confluxione plurium Variolarum, ceterum magis maturae. 5. Plagae, formae irregularis exsiccari incipiunt. 6. Crustis fuscis teguntur. variolae circumdantes, quae non confluxerunt, impletae sunt, et coloris albidi. 7. Variolae circumdantes multum decreverunt. Crustae majoreS. 10. Crustae decidunt. Similem observationem annotavit Promotor Clarissimus, scilicet puellae, cui ipsemet quinio Vitae mense, optato cum

eventu vaccinam inseruerat.

Die 11 Jun. 18 37, puellae autem aetatis anno 15, hanc insitionem iteravit. Post tres dies prodromi oriuntur variolarum , dolor lumborum , febris, lingua obducta. quarto die , inductae vaccinae actio quaedam observatur, ita ut sequente die duae ortae sint pustulae, quae increscentes tamen septimo ab insitione die deflorescunt et collabuntur. Die 16 Iun. Variolarum eruptio abundans ad saciem, colin

87쪽

lum et brachia , quam comitantur symptomata Satis gravia, intumescentia Iaciei, febris, delirium, nausea, dolore lumborum persistente. Die 22 Junii. Symplomata decreverunt eX- siccantur Variolae et crustae formatae decidere incipiunt, ita ut die S m. Jul. sanitas restituta sit; omnibus lapsis crustis, culis adhuc rubet, et quaedam relinquuntur Variolarum vestigia.

88쪽

Iudicium disticile.

Paucis temporibus post in usum vocatam vaccinae insitionem, Cum Observaretur . non omnes, quibus haec instituta suerat ab invasione variolarum liberos permanere, fallax latis eventus, tum non rite institutae Operationi, tum turbatae vaccinae evolutioni tribuendus videbatur. Magis magisque nunc inquirendum videbatur in causas, quibus tum multi in errorem inducebantur. Nonnulli statuebant , causas alteratae Iaccinae in si . 1ionis in ipsa lymphae conditi0ne esse quaerendas ; alii, e Venium talem sallacem repeti posse ab ipso inserendi modo; aliis, ipsa singulis hominibus propria conditio accusanda videbatur ;alii tandem, nec immerito, multum pendere judicabant a majori minorive cura , quacum non solum insilio vaccinae institueretur, sed quae etiam totius ejus decursus gereretur. Inter enumeratas Calasa S, certe non deSunt, quae perversos suos e fectus edere nunc etiam pergant, quamobrem in haec omnia breviter inquirem US. Primum in causa esse potest lympha ; etenim insitio adversus contagium Variolosum non praemuniet, si lympha ab origine

89쪽

desumatur eX spuriis vaccinae pustulis, ab ipsa vacca deprompla ,

Dam scientiam non fugit, plures atque prorsus a genuina vaccina alienas eruptiones ud Vaccarum Ubera Saepius occurrere. Idem suspicari aliquo modo potest, si lJmpha acquiratur ex vaccinae pustulis hominum , qui antea Variolis Veris laboraverant. Fortasse lymphae alterali 0 ortum duoere potest e Caeli exta, morbo, aut exanthemate quodam , eodem temp0re in corpore vigente , sive etiam ex pustulis Vaccinae spuriae. Accusatur etiam lympha , quam crudam adhuc dixeris, quaeque jam quinto vel sexto ab insitione die, ex pustula vix evoluta desumitur. Interim testatus est SACCO , tempore , quo uti papulae parvae sub cute adhuc latent, lympham his contentam , ad insitionem bono cum eventu jam adhiberi posse. Λb undecimo inde die vac- cinae pustulae lympha implentur turbida , purulenia , qua si

utimur, facile orietur vaccina spuria. Praeter haec magni etiam munienti est modus lympham asservandi , scilicet ne aeri, calori , aut lumini exponatur, vel etiam nimis vetusta ut exsiccata sit. Haec omnia multaque alia , ad quae ulique Optandum esset, ut magis attenderent vaccinae insitores, magis minusve dubium inducunt de eventu insitionis. Praeterea Causa etiam latere potest in ipsa perverse instituta vaccinae insitione, et turbato ejus decursu. Huc pertinet usus Oeus obtusae, sive lanceolae rubigine altera lae , aut si nimis prosunde in ipsa cute inseratur , quo Sanguis e vulnusculo ita stillet, ut vaccinam inductam abluat; inde vix fides dari potest observationi BOUSQUEΤTII reserentis , se per ipsum corium insaniis penetrare debuisse , ut bene succederet insilio. Multum sane etiam valere debet numerus punctorum , quibus insitio absolvitur. Credunt quidem multi sumuere tria vel duo, imo unum tantum vulnusculum infligi, sed sine dubio debita eo pia contagii vaccinae in corpore introducatur Oportet, Ut reactio excitetur universalis. Est imprimis Eicun0nΝ 1i

90쪽

qui necessitatem demonstravit multorum punctorum, quibus vaccina inseritur , et ejus methodus commendata fuit lege in Borussi a lata , ut in vaccinatione militum adhiberetur. Huic

quidem sese opposuit Cl. ΗΓ FEL AND l), qtioniam inde revera aegrotare vidit insantes, sed testatur Cl. ΝΛυMΛΝΝ 2) cum saepe in utroque brachio ad 8 vel 10 puncta vaccinam induxisset, se numquam aliqua gra Viora observasse symptomata.

Notari meretur agendi ratio, quae a FΛNSHERO instituitur in America septentrionali: hic scilicet maximam quam potest, vaccinae copiam corpori inducit, et testatur ex 90, 000 hominum, hac ratione vaccinatorum , neminem variolis correptum

Vaccina semel insita, nulla saepe deinceps ejus geritur cura, etsi plurimae momentique plenae observandae sint cautelae, quibus neglectis, facile spes fallitur futurae immunilatis adversus contagium variolosum. Parum vel nihil de insitionex accinae dubitant inexperti, sufficit illis Vaccina inserta, aequaliscunque demum pustula excitata ; longe autem secus eX- perii , qui testimonium perpessae ut decet insitionis, non nisi omnibus observatis phaenomenis, ii Sque scrupulose ad trutinam vocatis, largiuntur. Solent enim hi attendere ne oborta pustula scalpendo laceretur, neve comprimatur aut alio pacto male tractetur aut frigori exponatur; simul cavent ne pustula insitioni aliorum dicata, ita laceretur ut fabrica ejus laedatur, vel et decursus interrumpatur ; unde tutius videtur non omnes pustulas ad acquirendam lympham aperiri, verum nonnullas intactas relinqui. Tandem ultimo loco quaedam causae eliam quaeri possunt in homine, cui vaccina inducitur, quo spectant ejus aetas

ad ultior, tempus menstruationis, Variae cacheIiae et morbi v. c. scabies, crusta lactea , tinea , furunculi. Τestatur 10sE

SEARCH

MENU NAVIGATION