Specimen medica inauguralis de varioloidibus et vaccinae insitione

발행: 1840년

분량: 105페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

51쪽

D La varioloide et aussi ancienne que la petite verole ' inquit BoΠs0LET i). Vera fortasse haec esset sententia, si verbo mariolors intelligere velis illud exanthema variolosum, quod evolvitur in iis, qui antea variolas Veras perpessi sunt, sive quibus vaccina insita fuerat, vel etiam hanc desinitionem exlendus in genere ad quamcunque variolarum formam mitigatam. Arctioribus limitibus, varioloides dicimus, solummodo hanc variolarum speciem , quae in hominibus antea vaccinatis, cursu mitigato Sese offerre solet. Ut itaque pateat, quanam in re, haec morbi forma recedata veris et genuinis variolis, praecipua harum symptomata erunt commemoranda, ad comparationem instituendam formam genuinam inter et modificatam : oportet enim notionem habere lineae rectae, ut cognoscatur quanam in re ab hac disserat

52쪽

Ouatuor vulgo assumuntur variolarum stadia . Primum com-

prehenditur toto illo tempore, quod antecedit eruptioni, initio

facto a suscepto contagio. Λlterum communiter dicitur eruptionis , essorescentiae itemque inflammationis. Τertium adest , quum pullulae suppurant, qua de causa nomen oblinet suppurationis. Quartum dicitur stadium exsiccationis. De hisce stadiis non nisi generatim agamus , nam Symplo malum seriem singuli stadii' exponendo inutile opus molirer , cum tot tantique viri in arte praestantes strenue id jam perfecerint ; idcirco potius varioloidum describere volumus de- Cui Sum , qualem plerumque nobis sese obtulit. Comparatione instituta inter variolas et varioloides, nobis constitit in binis prioribus stadiis discrimen esse exiguum. quoad stadium prodromorum, praecipua hujus sJmplomata, contagii susceptione excitata, haec recensentur et a nobis etiam sunt collecta: sensus turba lae valetudinis, artuum lassitudo, capitis, dorsi lumborumque dolor, inquietudo, somnolentia, saepius tamen insomnia, nausea, vomit uritio ipse que vomitus, horripilationes , labris valida, calor ingens, delirium; congestiones ad caput in robustioribus nonnumquam excitabantur ita vehementes, ut non nisi larga narium haemorrhagia interdum solverentur. Plus semel non deerant etiam angina, pholophobia , oculi lacrymantes. Eruptio autem variolarum mitigatarum non semper respondebat catervae et vehementiae prodromorum. I andem haud raro hoc stadio observatur etiam plyalismus et glandularum salivalium et amygdalarum iniu

m escent in.

ut hac morbi specie afficiebantur , saepe in Noso omium delati sunt, prodromis fere jam absolutis, ita ut de his accurata observallo institui non posset; in iis vero quos ab initio morbi observare licuit, parvum vel nullum erat discrimen a prodromis variolarum verarum , ut plerumque judicium de vera morbi indole perquam esset difficile. Nec desuerunt casus in levissima morbi specie, in quibus nulla fere horum symplomatum aderant, et eruptio absque

53쪽

ullis signis praecursoriis abs0lvebatur. Nonnumquam lamen sed raro, contrarium e Venit, quod nempe sebris exardesceret cum pluribus symplo malibus variolis propriis , Verum exanthe malis evolutio non obtineret, quod dici solet sebris variol0sa

sine variolis , de qua egit P. FRANK 1 in , V0GEL 2 in mullique

alii et aliquomodo sTOLL 3j. Dicti autem memor Ios EPHI Fn ΛΝΚ 4 temerariam talem esse di agnos in quae adserre possem exempla , praetermittam, ne temere pronuntiare videar

de re, quae adhuc est litigiosa. Absoluto primo stadio sive stadio ebullitionis, germinationis, irritalionis, esservescentiae, incubationis, quod valde differre potest, ita ui ΗΓFEL AND Us illud ad binas hebdomades extendat, sed quod nos plerumque triduum vidimus, sequitur

illud, quod eruptionis vocant. In conspectum Veniunt maculae, punctorum ad instar, quae quod ad numerum augentur , quod ad sormam mutantur, donec in pustulas abeant. Prodeuntibus variolis omnia mitescunt, ita ut febris cum reliquis stadii invasionis symptomatibus evanescat. Ouomodo eruptio variolarum pergat, qua ratione ad varias c0rporis partes , quo ordine essiorescunt, nunc exponendum haberem, sed praestat hanc in rem, infra nonnullas addere Observationes. Sequente nunc stadio suppurationis a se disserunt ambae morbi species. Circa septimum enim vel octavum morbi diem nova febris, suppuratoria dicta, in veris variolis accenditur, quacum Series symptomatum exorditur interdum gravissima. Variolae bene evolutae colorem assumunt initio navum, dei ususcum, pure implentur, elevantur, crescunt et pus effundunt. Ε sequelis hujus stadii, quod mortiferum dici potest, talis saepe oritur morbi periculo plena c0nditio, quae, ut

etiam e numero nostrorum desunctorum enici potest,

D Ad stygias certo limite ducit aquas.

54쪽

Ηoc stadium intervallum comprehendit ab octavo ad undecimum morbi diem, quando quartum in veris variolis incipit exsiccatione et

formalione crustarum. Verum non ita res sese habet in variolo idibus, ubi plerumque vix debito evolutis pustulis, jam statim exsiccari et quasi evanescere incipiunt variolae. Quod saepius evenire vidimus 3', 5', 6' vel 9' morbi die cum crustis flavis,

tenuibus, raro crassis, rarissime sanguinolentis; quas tamen in nonnullis aegris sanguinolentas observavimus, a laesa cutis superficie e pruritu exortae fuerunt, et sanguinis inde aliqua effusione.

fitque haec sunt praecipua morbi symptomata et quae in genere de morbi decursu sunt observata , pluru huic descriptioni addere potuissem , quae tamen non addidi , quoniam

Vulgo a nobis non sunt observata ; atqui ergo magis ad signa accessoria , quam revera ad palliognomonica pertinere censeo. Si omnes, quas de variolis mitigatis historias morbi annotavit Praeceptor, et hae sunt bene multae, atque quos ipse vidi casus inter se comparentur, Vix duo casus erunt sibi similes , et nostrae etiam Observationes probant I. FRA ΝΚII essatum: D variolas inter et variolas magnam intercedere disserentiam. Et haec morbi ejusque symptomatum inconstantia brevi et circumscriptae varioloidum explicationi quam maxime obstat. uum vero adhuc desideretur accurata notio sJmplomatum, quae utrique morbi speciei sint propria vel communia, arduum erit aliquid certi statuere de discrimine inter veras et genuinas Variolas atque varioloides. Λnie oculos habemus historias morborum ex plenis atque inluminalis Practicorum observationibus concinnatas; sed in statuenda diagnosi, quam multa adhuc supersunt dubia , conjecturae , numquam sorsan prorsus explicanda. Quum Vero sola Pontemplatione non semper liceat acquiescere, inque obscuris rebus deceat suspendere judicium , donec lux tandem essulgeat, paucis explicare periculum laciam, quanam in re disserre videantur variolae mitigatae a veris et genuinis variolis. Hanc in rem diversa signa diagnostica a variis auctoribus notata, eum nostris Observa -

55쪽

tionibus comparabo, etsi fere dissidem et desperem , ex hoc labore aliquam gratiam mihi comparari posse. I lumescentia faciei secundum FROHLIcΗ s) in varioloidibus deesset, verum BOUSQUE T 2ὶ et FIscHER 3 in hanc inter Solita symptomata numerant, atque SacΗSE 4j, BYRDE 5ὶ,

alii ut et nos saepius faciem ita tumefactam vidimus in stadio eruptionis, ut etiam palpebris tumescentibus, oculi clauderentur ; eruptione absoluta, plerumque vero tumor cito decrevit , quod etiam FISCITER Observavit. Et deest Augina et psyalismus secundum FROLICII ; hunc quidem, etsi raro, identidem tamen observavimus; illam Iero saepe inter prodromos et in stadio eruptionis mitius vel gravius sese manifestantem vidimus. SΛcΗSE haec symptomata explicat ex variolarum evolutione ad linguam vel in faucibus. Quamvis sexies in varioloidibus eruptio variolarum ad linguam observata fuerit a nobis et bis ad palatum , numquam tamen in saucibus eas adspicere nobis contigit, neque crederem toties eas in hisce partibus occurrere, quoties angina in morbo varioloid eo occurrit. In lammatio erythematosa cutis non insolitum est symploma , vari Ol0ides praecedens, teste doct. MELTH 63. SΛcΗsEaliquoties hoc vidit, uti etiam nos. Saepius tamen ante eruptionem abundantem et sub ejus initio ruborem vidimus admodum insignem , imprimis in facie , rarius per totum cor pus , quod GΥSBERTI H0DENPIL , GIT TERNAN aliique raro etiam

observarunt.

Decursus celerior. Hac in re Omnes sere consentiunt auc-lores. Et si in stadio primo et secundo nullum saepe observetur discrimen , in ulteriore tamen decursu hoc conspicuum evadit, imo in casibus gravioribus Variolo idum , morbus bre-

56쪽

viori adhuc tenuporis spatio absolvitur , quam in variolis genuinis, sed benignis vulgo accidit.

Odor speciatis deficit in variolo idibus secundum SACHSE , VOX P0MMER lj, FRANQUE, HEBING, CERUTTI, BAUER , SCHNEI DER, DONNELLY 2 in aliique: JuGEn eum Observavit, verum minus distincte quam in variolis genuinis. Nonnumquam , Sed raro a nobis talis suit perceptus , ita ut de hoc criterio uirum certum sit nec ne, dijudicare nolim, ait enim P. FRANK :issallax et dissicile in morbis de odoribus judicium est, nec vn quovis illi, emunctae licet naris homine, ubique percipiuntur. V PFuratio. Ab omnibus sere praclicis, absentia hujus

stadii, tamquam optimum censetur signum diagnos licum inter sormam morbi mitigatum et genuinam, et recte. Attamen SACHSE sebrem suppuratoriam cum delirio ter se observavisse arguit, et nos aliquam suppurationis evolutionem vidimus in casu, ubi ante 17 annos vaccina insita suerat. In hoc aegro supererant cicatrices ad brachium dextrum duae, sundo sulcatae, ad brachium sinistrum parvae, irregulares, planeta ine; mor bus erat gravi S, variolae aliquomodo consuentes cum angina

et piralismo. Exsiccatio die 13' morbi se instituit. Caele

rum fere se inper, quando de insitione vaccinae aliquomodo pateret, vera non Observata fuit suppuratio; interdum quidem variolae pure impleri videbantur, sed brevi post exsiccari et inaniri incipiebant.

Plerumque tale observatum fuit discrimen in conditione lymphae, ut rarissime casus sibi fere similes essent. Si rationem habeamus, quanta saepe prematur dimoullate, ut dijudicemus inter irri lationem et inflammationem et quum multi ac diversi sint harum gradus, non mira videbitur, multiplex illa varietas , quae in lymphae conditione Observatur. Ex insectione contagii variolosi, ut mihi videtur, semper evolvitur cutis inflammatio, quae, licet mitissima. in suppu-

57쪽

rationem tendit. Vaccinae insitione rite instituta et bene peracta, haec specifica, ut ita dicam, inflammatio moderari, si non prorsus supprimi Videtur. Verum si vaccinatio quacunque de Causa turbetur, vel vim suam aliquomodo amittat, haec inflammatio u viria varioloso orta, certum quemdam suppurationis gradum attingere valet, inde pustulae lympha interdum purulenta repleri possunt, Vera tumen suppuratio hoc in casu evolvi non videtur. Quis vero sines irritationis, inflammationis et suppurationis ita acute circumscribere potest, ut accurate pateat de transitu irritalionis in inflammationem et insana mationis in suppurationem si in . Quoad crustarum conditionem se observasse refert GIT TERMANU. D. , cru Stus varioloidum inter digitos fricatas in globulos reduci posse, dum crustae Variolarum verarum inter digitos tritae in pulverem reducuntur, quod confirmavit G. VROLΙΚ V.Cl. 2j. Exsiccatio et desquamatio variis modis obtinent, quod

imprimis pendet a diversa lymphae indole. Si lympha pel

lucida est, interdum evaporatur quasi, vel absorbetur uti in varicellis observatur, variolae inde vacuae remanent, et exsiccata epidermis lamellatim decedit. Verum quo magis purulenta est lympha, eo magis crustarum consectio et crassities increscunt. Singulo in casu quasi lymphae crJstallisationem observare contigit. Color crustarum, quem nonnulli suscum variolo idibus adsignant, saepe valde disserebat; interdum erant flavae, vel fuscae, vel nigricantes, nonnumquam Sanguinolentae, quales vero tribuam culis irritationi aegrorum digitis factae ad pruritum mitigandum, uti supra jam monui. Sed exsiccatio ita celeriter saepe et irregulariter procedebat, ut nullam tem poris rationem habere videbantur variolae.

li Di gnu , ut legantur , sunt , quae de cutis inflammatione scripsit

GE DRIs in Histoire an atomique des Inflammations. Tome prem. De vasorum dispositione in variolis conserri meretur A. A. SEBASTIAN in Tydschrist.

58쪽

Cicatrices post varioloides superstites vidit SACHSE, quod et

WoLDE et GITTEBMΛΝ. Baro eas occurrere et tunc peculiarem

habere formam opinatur FIScΗΕR. dolavit Bo GSqΠET l): Dia varioloide se distingue de la variole par son siege et par Dia disposition interie ure des pustules. Sous te premier po int 3 de Iue, nous avons dit que la variole penetre jusque dans Drepaisseur dia derine; la varioloide ne va pas si loin, elle

D s arrete a la couche papilla ire qu'elle ne depasse pas, et c' est D peut-el re pour cela que la chute des crotales ne laisse pas enis generat de cicatrice a pres elle. 4 l'egard de la texture in-Dleri eure, la pustule varioloidale ii est formee que ii 'une seu leis cavi te, a la disserence du bouton varioleux , tequel est tra- D verse par viae laute de petiles cloisons, comme uti citron

Cicatrices plus semel observavimus, si aliquem cutis quasi defectum hoc idiomate insignire velis, et conveniebant tunc aliquo modo cum iis . quales eas descripsit BΛΠER , ubi dixit: Dder Bodem der Narben War Weisser ais die geri Ohiali che IIa ut, Delati, und die Vertiesvng unmerklich. V Numquam tales vidimus cicatrices sulcatas, quales post Variolas Ver 38 OCCurrunt, et, ex nonnullis observatis non absum ab opinione, quod post aliquod tempus illud cutis vitium ita evanescat, ut non amplius de cicatricibus judicari queat.

Praeter ea , quae jam recensuimus signa , varioloides adhuc discrepare dixit FISCHER in eo, quod eruptio plerumque ubique simul sat, quod stigmata profunde rubescant, dein molli ite pustularum et larina non elliptica, sed semi globosa, si materie impletae sunt. Vult etiam BAUER V. D. areolam rubram deesse et numquam Vari Oloides oculos obsidere. Haec Vero Signa, quum constantia non videantur, nec ab omnibus comprobata sint, minoris ita qua momenti habenda sunt; et ego SACHSIo annuere possum, contendenti in variolis mitigatis pustularum evolutionem non simul absolvi, sed eam sit L. l. p. lsi.

59쪽

ita irregulariter procedere, ut saepius pustulae adhuc erumpant, aliis pro magna parte jam exciccantibus et evanescentibus. Quibus etiam addendum est, nos variolarum evolutionem observasse ad margines palpebrarum. Si accurate nunc haec omnia perpendamus atque Secum Comparemus , patet , nullum dari signum certum et ab omni parte definitum, quo varioloides sese distinguant a veris variolis; solummodo ex absoluto morbi decursu, de vera indole et de discrimine observato inter variolas veras et mitigatas prO-

nuntiare licet. In initio quidem morbi haud magna observatur disserentia. In stadio incubationis plerumque incerti adhuc

versamur, qualis morbi species exinde orietur et apparebit. Verum in reliquis modo recessus symptomatum, deficiens Suppuratio, subita exsiccatio et quasi evanescentia pustularum, certiores nos faciunt, tumultuosam morbi invasionem mirum in modum transsusam esse in speciem milioris indolis. Quod autem ad stadium incubationis attinet, commune hoc inter se

habent febres exanthematicae; quodammodo quidem disseri edebet pro varia contagii indole, sed persaepe judicium valde difficile foret, nisi ex vigente epidem in verosi militer de futuroexanthemule pronuntiari posset. Quum autem, vigente epidemia variolosa, de variolarum evolutione praevidere possimus, dubii tamen haeremus de vera indole, quamdiu stadium irritationis protrahitur. Hinc saepe primo intuitu vana atque irrita prο- clam ala fuit insitio vaccinae, quod vero judicium praematurum fuisse probavit sequens morbi natura. Nullum Iere datur symptoma stadii irritalionis in variolis veris, quod in

eodem stadio, saltem in casu gravi, Variolarum mitigatarum, observatum non fuit.

Quantum huc usque ex aliorum observatis effici potest et mihi praeceptoris experientia docuit, irritatio etiam gravis in variolo idibus in inflammationem plerumque non protrahitur, uti supra exponere jam conatus sum. Ex theoria autem de evolutione inflammationis a BOERII AAVIo jam proposita et persaepe

ab aliis vituperata, patet in vasis minimis scapillaribus, stagna -

60쪽

lionem vel stasin sanguinis oriri. Hanc theoriam confirmare

videtur anatomia pathologica , quo hodie colitur umbitu , utiliquet ex Opinione, quam professus est GENDRΙΝ , Statuens VaSRcapillaria in eo loco, quo viget inflammatio sanguine non amplius esse permeabilia ; post m0rtem neque cera, neque alia

materie impleri possunt. Quod etiam conspicere mihi licuit in

praeparatis cura Praeceptoris consectis. Etenim in qua cutis parte haerent variolae, Vigente suppuratione e defuncto corpore abluta , quasi deletum vel alteratum est corium et stipersunt maculae albescentes, quibus materies plastica ita firmiter adhaeret, ut nullo modo sejungi vel abradi posset; areola adhuc circumdantur rubra e vasis minimis sanguine superstite adhuc impletis. In variolis mitigatis contra, vasa quidem ex irritatione et impetu a tergo turgent, Sanguinis affluxus adauctus est, lumen vasorum inde increscit, dilatantur; verum sanguis e Veneno Varioloso recepto, in corpore , ubi vaccinae insitione pro parte praedispositio deleta est, non in illam inflammationem tendit, ex qua oriuntur mulationes ad corporis superficiem, quales in variolarum Verarum evolutione percipiuntur. Congestionis sJmptomata excitantur, rubet, calet, tum et cutis, sed deficiente validiori stimulo, haec symptomata cito evanescunt, atque eo citiuS quo sanguinis conditio quam maxime recedat ab illa alteratione, quae variolis propria videtur, quaeque per secula Unum eundemque excitavit morbum, etiam diu excitabit, quamdiu seminium variolarum vaccinae insitione nondum deletum erit.

Multa de hisce disputari possent, verum pedem hic figam et

nonnullas observationes, disputationis loco communicabo, etenim D curiosa naturae observatio, ut primam arti originem, ita in-

Dcrementa dein dedit, dabitque pori OV st).

SEARCH

MENU NAVIGATION