장음표시 사용
21쪽
scriptionem I adjiciam. Νec dubium est. 8), quin ipse cognoveris hunc
Ben Susan dum Lutetiae commorabaris. Jam vero ne aegre feras rogo, quod tam brevis sim in scribendis litteris. Nogotiis occupatus sum mea rctferentibus. Quam primum autem P ervenero Tergestum, omnia tibi prolixius enarrabo. Μultam salutem meam sorori, amicae honoratissimae, conjugi tuae, salutem, inquam, sempiternam ab amico tuo. N.
Datum die Veneris III. Aprilis, anni ΜDCCCXII.
conSerVet. Post auctum desiderium maximum videndi 3 faciem tuam beatam, certiorem te facio, frater, quod salute et Valetudine gaudens, qua propter Deo O. m. gratias habeo 16 Tergestum urbem tetigi, viginti ferme abhinc dies, consumtis in itinere, proficiscendo et quiescendo, diebus triginta quinque. Malias transivimus urbes, quarum praecipuae sunt Lugdunum, Taurinum, Μediolanum et Venetiae.. Tergestum quidem urbs est parva sed lepida, emporium maritimum in sinu 17 Venetico. Habebam vero magnam Cistam, Cui omnes res mihi necessarias, omnes etiam libros 7 mandaveram. Hanc, quo minor esset sumtus, vehiculo mercimoniiS transvehendis destinato, Lutetiae tradidi. Unde spero, eam viginti circiter diebus huc perventuram esse. Quo facto, Deo annuente, describere tibi incipiam. Tu modo fac hinc deligas amicorum tuorum aliquem, Cui manuscriptos tradam, ad te perferendos. Scias autem velim me adhucdum 18) ignorare, quando Lutetiam rediturus sim. Quod si tu, mi frater, Oleum rosarum Ιωvendideris, id mihi nuntia; quod concupiveris istius olei tibi mittam. Multam salutem sorori amatae, dominae conjugi tuae 2o . Deus adspiret, ut
22쪽
vestrum uterque hodie gaudeat salute et valetudine incolumi. Salutom tibi imprecatur amicus tuus. Ν. Scriptum die XXIX Maji anni MDCCCXII Tergesti urbe.
Fratri carissimo, doctissimo, praestantissimo, ChaWagae 15) Domino meo N. quem Deus O. M. conserVeti
Post multum desiderium faciem tuam beatam videndi, nuntiamus tibi, quod, quapropter Deus mihi celebratur, litterae tuae carisSimae ambae ad me pervenerint per dominum N. , qui me interrogavit 2I meisque ipsius manibus eas tradidit. Quarum ubi legis Sem et intelleXissem pulchre et eleganter dicta au) nonnulli popularium meorum, quorum Sum ContubernaliS, POSt- quam et ipsi eas vidissent et legiSSent, mutuo familiaritatis usu se tecum
conjunctos esse Voluerunt. Quamobrem eorum uni, Cui multa de te narraveram, concessi, ut duas huic epistolae lineas adjiceret. Quo voro dictum tuum, carissime, te veredis publicis Io) litteras ad me dedisse, scias velim, quod ab eo inde, quo huc perveni die, omnibus hebdomadibus sciscitatum ivi, num epistolarum a te datarum aliqua acCeSserit, Sed nullam reperi, ut adeo maxima afficerer tristitia 23). Nunc Vero, quaSi tuam ipsius, amatissime, spectassem faciem laetor. At si Chavaga I5 illo non usus esses opistolae curatore, plane nihil litterarum a te accepissem. Laudes igitur dicantur Deo. Quam primum autem huc perveneram historiis describendis operam navavi, quas nunC absolutas ad dictum Chamagam pertuli, qui mihi L illos, de quibus mecum conveneras, francos dedit. Jam hoc teneas, Lutetia me mecum Sumpsisse libros impressos arabicos, eosdemque gal liceversos, quos loco debitae Pecuniae acceperam: e quibus hic, quot potui, ven-
23쪽
didi; nonnulli mihi restant. Volui itaque te consul ero, num velis, ut eos tibi mittam. Sed haerebam responsum abs te eXSpectans. Tandem hac sese offerente opportunitate, ChaWagam rogavi, POSSitne eos cum aliis me cimoniis ad te transmittere. Respondit: cedo quod Penes te est. Ita ei
tradidi quinquaginta carminis exemplaria et viginti quinque illius docolumba tractatus, simul cum historiis 6) descriptis ad te perferenda. Rogatum te volo, ut iIla mihi apud te vendas, quae autem non Vendantur apud te, in aliam Germaniae urbem ad amicorum tuorum aliquem mittas, qui eos tibi vendat. Pretium eorum tractatus quidem de Columba tres francos, carminis SesquifrariCum Circiter Statuo. Per nostrum autem amorem, mi frater, eis Vendendis strenue incumbe, tuum illa eXistimans mercimonium, nec de pretio aequissimo Consultes. Quod maxime arridet in festinatione situm est, ita ut quamprimum pretium mihi mittas. De inso tunio illo, quod hi C accidit, verum reSCiViSti. MensiS nunc ESt et quatuordecim dies, quod a Gallia hic appulerat celoX 2 ), quadraginta quatuor tormentis bellicis 25 et trecentis sexaginta homiΠibus onusta. Haec Cum ignis pulverem 26 corripuisset nitratum, tota in aerem evolavit, quod dimidio horae post noctem mediam praeterlapSO eVenit. Deo autem gratia est agenda, quod hujus urbis incolis detrimenti ovinino 27) nihil impo
latum est, eo tantum eXCepto, quod de fenestrarum Vitro 7 fractum est. At o miserandis illis, qui in nave Commorabantur, nemo e Sit, inter quos mulieres etiam nonnullae fuerunt. Haec sunt, quae nunc tibi Scribere
possum. Deum Oro, ut me optimum tibi comprecantem eXaudiat. Salutem sempiternam tibi dicit amicus tuus N. N.
Datum dio XXVII Octobris anni MDCCCXII Tergesti urbe
MMi frateri narravit mihi amicus N. N., se magno familiaritatis usunt um Conjunctum eSSe, binasque tuas ostendit 28) litteras, de quibus ve- ,,hementer gavisi sumus a M. Sis ergo et ri ter socius et amicus. Certe 8 DSpero, ut quando contigerit occasio, mercaturam aliquam facturi simus mer-
24쪽
,,cium, quibus hinc ad vos transitus liceat. Μultam tibi et gynaecoo tuo,,Salutem. Pater meus Athag Omar . . . te salvere jubet. Scripsit
IV. Amico carissimo Chavagae Ν. N. quem conservet Deus.
x ost multum desiderium faciem tuam videndi, certiorem te facio, quod fine mensis Μartii h. a. longam tibi scripsi epistolam, qua multis de rebus, quas antea a me sciscitatus eras, tibi exposui. Nec non libros tibi misi arabicos una cum libro: mille noctes et una per Chavagam amicum HOStrum, et longus fui in omnibus rebus tibi perputandis. Dein exspectabam reSponsum tuum. Interea ortum est bellum inter regem VeStrum, quem Deus Victorem faciat, et Gallos. Induciis vero inter eos conventis dixi: fortasse tibi mittet aliquod responsum, sed nihil conspicatus sum. Tum ortum est bellum inter imperatorem Germanorum 29) et Gallorum, et occuparunt Galli omnes fere Illyriae tractus. Accessit etiam Germanorum eXercitus navibus Anglicis, multosque per dies arcem Tergesti Obsederunt, terraque et mari, tormentis bellicis 25 advectis exaggeratisque vallis 3o , tormentorum 31 et mo tariorum 32 pyrobolorum globis petiverunt, absque ut oppidum inde multum detrimenti caperet, quamquam viginti dies' hoo Statu exegimus, Gallis itidem 33 globis impetere non Gessantibus. Quibus praeterlapsis pacti
sunt, ut Gallorum exercitus, arce Anglis et Germanis tradita, sine armis xeuntes in Italiam recederent. Quod hujus hebdomadis feria secunda ess6ctui datum est, universis i. e. septingenti S et quod hunc numerum excedit viris urbem relinquentibus. Postquam autem egressi erant Galli, Angli
25쪽
miserunt triginta naves majores et minores peditatu et equitatu apparatuquo omnis generis bellico Confertas, quae diei Mercurii noctu cum tribus navibus longis 3 duabusque celocibus 35 profectae sunt, nemine quo temderent non ignaro, Summo Classis praefecto 36) hic remanente. Jam 37 vero audivimus multis de jacturis, quas passi sunt Galli ipsius Napoleonis auspicior Itidem in Italia exercitus ejus pars magna periisse, alia etiam aufugisse dicitur, hodieque narrant exercitum Germanorum occupasse Μediolanum et in dies procedere. Nihil mirum, quod post hostium discessum magnum hic celebratum est festum, per diem et noctem, hominibus prae multo et .nimio gaudio lacrimantibus. O amice, Dominus
creaturarum TeSPeXit EOS, Suos cultores, aerumnasque, liberandos benigne curans , Sustulit. Ita Deus O. Μ. vestrum quoque regem cum Germanis et Ruthenis victores praestet. Vellem mihi nunciares, quo nunc tendat Gallorum eXercitus et an verum sit, exercitum Ruthenicum Rhenum 38 trajecisse, qui Galliae sistit fines. Nunc mi frater hic mare est liberum, pro lubitu venitur et abitur 39 , undique appelluntur naves liberoque gaudet oppidum portu o , hoc est mercimonia intrant et eXeunt sine portorio I). Litteras tuas ne praecidas mihi. Vale in sempiternum. Die XIII mensis Novembris anni MDCCCXIII Tergesti urbe. Eodem quo datum subsignamus momento 2 percipimus Gallos
Lipsiam urbem intrasse, praeliumque aliud in Italia CommiSSum ESSe, e quo Galli victores evaserint. Dominus noster efficiat optimum. DOm. Athagomar . . . et filius ejus DOm. Μustapha et Dom. Achmed Algeriensis plurima te Salute impertiunt.
26쪽
Amico harissimo, honoratissimo, praestantissimo, doctissimo, 'Chavagae N. N. quem Deus O. M. conservet.
-- Ostquam maximum te videndi desiderium contestati plurima salute te impertiVimias, notum te facimus, quod epistola tua aestimatissima, data XIII Decembris, ad nos pervenit, incolumitatemque tuam, Deo laudes dantes, Cognovimus. Semper bene te habeast Non nisi Deus gaudium meum quantum fuerit compertum habet, quoniam ex longo tempore nullum a te responSum videram ; ideoque semper ei agendae sunt amplissimae gratiae. idi etiam omnia, quae de robus bellum spectantibus mihi nuntiasti, nec
POSSum quin optimum Deus tibi rotribuat comprecer. Fiati 3 Quod ad flabella ot pastillos odorantos quos, a me tibi missos, Scripsisti
mercatorem illum, cui ista tradideris, vendere non posse, fac eos remittas Oblata aliqua occasione. Dactylorum videbo, quando advenerint naVeS, num tibi mittore possim dolium duorum centenariorum, CujUS Cum mercat rum vestratium aliquo societatem faciam. Μare nunc divina gaudet protectione, quotidie intrant naves, et Anglicus copiarum navalium praetor Cum tota classe sua hie commoratur ad auxilium Germanis ferendum, qui quidem hisce diebus in Italia, regione Veronae, fortunam adverSam eXperti Sunt, Romamque adhuc plane non tetigerunt. At coelitus eis auxilium venit, et Credo brevi vincent. Venetias sunt obsessae a ContineΠtis latere, ita ut nihil intraro quoat. Μilites Franco-galli eas tenent. Necessarium est, ut fameeXPugnentur. Tu vero fac sciam verumne sit, exercitus foederatorum trajecis-
Se Rhenum, nam vos illis propiores estis, quam nos, nec ignoratis, quid illic geratur. Dominus Achmed Algoriensis profectus est in insulam Iarynthum quae est sub ditione Anglorum, ut navem oleo onustam ψ5) eo conducat. Dictitabat quidem, se tibi scripturum, Verum nullum ei contigit otium. Dominus Hagg Omar, cum litteras tuas ei ostendissem, Vehemen-
27쪽
ter laetatus est et, sescribe, inquit, amico tuo, eumque salutans meis verbis dic, ut mihi lintei aliquid mittat. Pretium ejus, me addere jussit, cuicunque volueris, isthic sese esse traditurum. Quamprimum igitur .acceperis litteras, quaere in labricis linteum pulchrum, latitudinis solitae, filis
tortis et sanis. Nec tamen necessarium est, Optimae Sit notae, ecce Segmen in hac epistola, quo utaris specimine. Itidem filius ejus Dona. Μustapha jussit me te salutare suo nomine et rogare ut, si penes Vos linteamina Valde
subtilia' 6 invenisses, eorum duodecim 7 alba, magna, apta Crumenae 8 ipsi sumeres, itemque duodecim variegata, collo circumliganda;
porro si apud vos reperiantur emunctoria magna, filis sanis iisque bene consertis, quorum stamen Sit Caesium, subtemen album, gossypio rubru striata, non Praedominante colore albo ac, quod praecipuum sit, tota lino aut Cannabo conteXta, ne CeSSeS nec veroraris ea fide 9 mittere, periturum enim nihil ; si vero ad lubitum fuerint, quod Deus velit, multum inde boni esse nasciturum. Quamobrem eme linteum, collaria et emunctoria iisque adde flabella et pastillos, cave tamen ne frangantur, et Cura ut linteo grOSSO, alioque, cera oblinito, obducta, Vecturae mercimoniis transportandis destinatae tradantur. Adjice praeterea specimina Omnium, quae in patria tua uSuveniunt mercium, etiam panni 9 earumque omnium nota pretium. Deo bene vertente unum alteri ansam dabit. Quod tam prudenti quam tu es viro satis est. Praeterea benignitatem in eo spectaverim, ut mihi numties, num bona apud VOS cudantur arma, e. g. tela pyria manualia 5Ο). Quae si apud Vos reperiuntur, sume mihi par aut duo paria speciminis loco, unum aeneis alterum chalybeis laminis praefixum 51 . Mittam ea Τunetem et, ubi Popularium meorum necessitatibus 9 convenerint, muIta tibi mandabo comparanda. Atque hoc habebam tibi saeponendum. DO- minus noster te conservet et faciat, ut optimum abs te exaudiam. Salutat
Scriptum die IV mensis Ianuarii MDCCCXIV.
28쪽
Annus omnis rediens bona te offendat fruentem valetudine, et novus isto annus si voluerit Deus, nobis et vobis faustus sit ac felix. Hoc efficias, creaturarum Dominet Eo momento, quo has litteras absolvi, nuntiatur, reges laederatos Lutetiam intrasse, Napoleonem throno removisse, omnibusque hominibus suis ei adversantibus, si tuisse, ut in insulam Ilvam, tanquam in exilium, relegetur, rege e priorum dominorum stirpe legitima constituto, et alia hujusmodi mirabilia. Ista sane magna, mi frater, est Conversio, cujus in PO Pulorum historia nusquam reperitur similitudo. Venetiae cum aliis arcibus traditae sunt, in quibus magnam sciopeiorum 52), cum
aliarumque rerum copiam inVenerunt.
Post multum desiderium te certiorem facimus, frater carissime, episto- Iam tuam aestimatissimam datam nono die Μaji ad nos pervenisse Deumque O. Μ. simul ob valetudinem tuam incolumem laudavi atque comprecatus Sum, ut ita semper tibi bene esse audiam. Nec mihi vitio vertas velim Cunctationem in responso ad litteras tuas mittendo. Nam tribus post litteras tuas acceptas diebus epistola me pertigit Tripoli occidentali data a sororis meae filio, et allata per Liburnum, quae filiam meam amatisSimam, in ganiam, Oculorum meorum lucem, mortuam esse, mihi indicabatur. Scribit ille, quotidie eam plorasse, et nomine meo me Vocantem ClamaSSe: hol,,mi Carissime pateri vivamne adhuc donec faciem tuam adspiciam 5 nec
29쪽
seno 3 suprema vero hora dixisse, adducite mihi dominum Achmod Alge-
riensem, ut, eo de patre meo interrogato, animus meus tranquillus reddatur l Νoc tam ori quo morbo illa interierit mihi indicavit. O mi frateri ferre 55) non possum, noctu diuque fleo, quod non nisi duobus tribusvomensibus peractis, eam videre potuissem, ipsiusque et majoris natu filiae, Viduae, adspectu cor meum gavisum fuerit, jamque illud infortunium mihi acciditi Pergit autem: sine diutius moreris, mi avuncule, veni ut filiae tuae, matriSque animos lenias, priusquam mali quid iis acciderit. Hanc
ob rem, quamquam negotia mea nondum Omnia confecta sunt, et duOStresVe adhuc menses hic commorari constitueram, tamen ego, cum HaggOmar . . . Omnibus suis negotiis ad finem perductis in MeIiten profectus sit, haud diutius post ejus abitum hic morari possum. Namque illo Tunetem absque me reverso, mater mea et filia Halima me unquam esse rediturum desperabunt, quippe qui, ut tibi ante hac indicavi, me hoc tempore reVerSurum esse ipsis juraverim. Hinc quam optimo potui me expediviet, hac ipsa profecturus hebdomado, in navo conducenda et me ipso ad iter componendo his diebus occupatus, ad te litteras dare non potui maturius. Νe tamen putes, me post abitum meum tui fore immemorem, nec amplius litteras tibi daturum esse. Ρer Dei veritatem, nunquam ego, ad diem usquΘSupremum, tui immemor ero, nec desines PSse ante oculoS meos S Cum omnibus hominibus in patria mea de te colloquar, et cuique amicorum et COPnatorum meorum litteras tuas ostendam, qui, dulce argumentum 56) sua-Vemque tuam scripturam spectantes videant, num in mundo amicus tibi inveniatur comparandus. Iamque meis retuli, in Borussia mihi esse amicum, fratre amantiorem, Lutetiae cognitum, quo in toto mundo Cariorem me non habere, multisque aliis additis iis postremo dixi: quando reversus fuero Tunetem, recitabo vobis litteras ejus, quibus umorem ΠOStrum Spectetis, itemque te in patriam tuam me invitasse, idque non ab animo fuisso, sed ipsorum causa esse intermissum.
30쪽
Ia Librum proverbiorum usitatorum eo quo mecum convenisti es pretio tibi mittam. Itidem syngrapham 56 accepi de CCCCXVII floronis
et XX crucigeris, et vidi, ut tu quidem antea mihi nuntiaveras, Destrum protio Haririi nihil addidisse. Argentum mihi datum est a Chavaga N. Deus tuam et ejus salutem adaugeati 57 . Cras ei tradam librum prove biorum et historiam: equi Maimouri 58 , nec non librum ineptiarum in Karahouschi 59) judiciis, quindecim historiunculas riSum moventes complectentem. Quorum summa emcit sex plagulas et dimidium, decemque florenis constat, singula plagula quatuor Francis aestimatis, quas SeX plagulas quidem pro decem illis florenis esse Volo, quorum pro CiSta eXpenSO-rum rationem exhibuisti. Nam hoc te non oportet. Accipis igitur, cum libro proverbiorum, in universum undeviginti plagulas et dimidium, ut adeo
triginta mihi debeas florenos. Quod vero tibi redibit pecuniae mihi solvendae, id apud te retineas, 6o, donec quid agas tibi indicaverim. Respectu libri dicti Scientiarum detectio 61 quem concupivit Nisirus, qui, quaeso mi frater, Velle potes, 62 ut pecuniam erogem, totumque fortasse per
annum desiderem; nam istorum, quos vendidisti librorum, dum venit pretium, diutius quam tres menses eXspectavi. Quid tum si Tunete miserim Attamen, OCCISione Oblata, non ceSSabo mittere. Μodo 63 vereor tardum pretii ad me accessum. Quidquid mittam id per Chavagae N. manum fiet, cujus tu in litteris dandis itidem Opera utere, quas mittet sive per Melitem sive per Liburnum. Quod si vero inventa fuerit navis recta via Tunetem
petens, hac ut eas, Tunetem mittat ei scribas. Praeterea scias linteum, collaria et emunctoria, quae a te acCepi, me OStendisse Arabum occidentalium quibusdam, qui mille regales aureos 6 se tibi missuros esse dixerunt, ut linteum eis emeres. Sed hoc fieri non posse dixi, quippe quod amici mei hac d re explorarem sententiam. Quod aegre ferentes alia emerunt mercimonia, dicentes: se scribe amico tuo, nos ei, si fieri possit ut linteum huc perferendum det, argentum esse missuros. Μercator etiam ist-
hic aliquis, mi frater, quinquies mille obtulit florenos, ut mercimonia