Epistolae quaedam arabicae a Mauris, Aegyptiis et Syris conscriptae

발행: 1824년

분량: 162페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

idque mihi placet, et profecturus mercimonia mecum traducam. Jam incepi emero octingeΠtis florenis res, per quas SCimUS HOS IuCriam facturos. Utinam mihi II inteum mittere tibi licuisseti ad emendum millo florenos tibi missurus fuissem, quoniam Tunete lucrum hac in re faciendum est. Pannus 65) vero hic reperitur et pulchrior et Vilior missis speciminibus tuis. Addo, si iterum 33 mittere qUeas linteum, compares Ioco trium de quibus Scripsi, quinque telas, una cum Collariis et emunCtoriis, in domus nostrao usum, quas, operae nihiI parcens, Per Viennam transportari jubeas. Id certe 8) audiveris Napoleonem ab insula Ilva aufugisse et GaIliae terram adscendisse, ubi totus se cum eo conjunnXit eXercitus. Hodie eum dicunt intrasse Lutetiam, alii Contra Genevae Helveticae regiones potiisse. Fe tur etiam Blii herum, summum exercituum VeStrorum ducem, Galliam Cum copiis suis penetrasse et alia similia. CiSta quam misisti, cum Omnibus quae ei luctus eras, allata est. Deus augeat Salutem dominae propter marsupium, quod mihi dono misit. Quando Tunetem rediero, e regionibus nostris, ei aliquid quod eam ObleCtet, Deo annuente, mittam. Plurimam salutem dominae, sorori carisSimae, ViSiroque, viro dignissimo. Scriptum

dio XXVIII. Μaji MDCCCXIV. Tergesti.

Viro dignissimo, amico carissimo, honoratissimo Clia Vaga N. quem Deus O. M. conserVeti

Post plurimum desiderium tibi nuntio, ambas tuas epistolas aestimatissimas advenisse, quarum altera, Seripta XII. Iunii per Tergestum, altera mensis memorati XXII. per Galliam me consecuta est. Utraque brevissimo advenit tempore', contineris syngrapham 65 ) de CCXL Francis, quaprop-

32쪽

ter Deus muItum tibi, mi frater, bonum referat. Hoc prae ceteris tibi scribere volui, nihilque refert 66 quod ista eas via misisti, quae mihi valdo probatur. Quod vero multas te dicis ad Drahymum litteras dedisse, nec vidisse responsum, scias, dictum, illum Ibrahymum duobus abhinc mensibus Tunete mortuum esse, melancholia laborantem, anno et quod excurrit, postquam Liburno reverSus erat, PraeteriaPSO. Quod nuntias mortuam esse uxorem tuam Helenam, mi domine, Scit

Deus, quantopere id dolui, quoniam sororis eam loco habebam; miseram illam quae mihi paullo ante scripserat: Μagno igitur et omnes mei impleti stant moerore. At hoc tibi sit solamen, mi carissime frateri mortalium nemini remedium esse. Nos omnes imus ad mortem. Quare explica et Consolare animum tuum. Nimia tristitia nihil tibi asseri commodi, sed nocet valetudini. Dominus vero tibi praebeat patientiam, filiamque tibi conservet tuam et ab omni defendat malo. Fiati Scio equidem, mi frater, quam acerbum sit ab uxore dirimi. Sed errantem te suspicor, quod eam mortuam memoras V Maji, sepultam vero nono ejus mensis die. Quomodo quatuor dies eam insepultam esse concedere potuisti Z Si non errasti, rationem ejus mihi trade, num id valde mirum. De Seminibus scias, hic non reperiri tabernas, quibus vendantur. Eundum est in hortos ad ea colligenda. Itaque cum popularium meorum aliquo pactus sum, ut decem regalium aureorum pretio, certam mihi seminum plantarum hortensium et aliarum

Conquireret summam. Collegit igitur huc usque XXXVI genera, quae singula involvi ch rtae, inscripta, ut jussisti, nomine arabico, et univerSacophino palmae foliis contexto 66 ) inclusi. Quem consulum et externe signatum ad wagum A. tradidi mercatori nauclero, cui ille pro allato

naulum 67 dabit. Quod si postea quid repertum apportaverit, alia id

transmittam nave. Lintei nunc quaevis hic invenitur species, Germanici et alius, maxime ab eo inde die, quo naves Tergesto advenerunt. Lintei cujusmodi ad me misisti, tela decem hic hodie regalibus constat. Accedunt lintei, quod a vobis huc transmittitur, vectura in continente usque

33쪽

Τergestum, deinde naulum et hic apud nos denique vectigal 68, aliaequo

impensae, unde videbis quanta hac in re jactura sit. Hoc ipso momento homo ille sex alia seminum genera et in his ΜeIuchiae 69) apportat quae caeteris in cophino adjunxi, ita ut quadraginta duae sint chartulae. Syngrapham 7O) amicorum meorum alicui tradidi, qui mihi dodrantem pretii dedit, reliquum tempore futuro Soluturus. D minus me optimum tibi comprecantem exaudiat. Salutem tibi sempiternam amicus tuus N. Scriptum Tunete mense Octobris MDCCCXVI.

VIII.

Post plurimum desiderium te certiorem facio, quod tribus abhinc mensibus

Iitterae a te binae aestimatissimae cum cursore advenerunt, qui Tripoli O cidentali huc tendere solet. Nam Chavaga A. eas Tergesto per istam urbem perferendas curavit multo eas ante scriptas, alteram die IV Februarii, alteram ejus mensis die XXVII. E quibus valetudine tua incolumi cognita, Deum celebravimus. Ab isto inde tempore epistolam a te nullam vidi, quamquam et litteras alias et argentum, quod mittere Promiseras eXspectabam, ut ad eas hasqne simul responderem. Nimium Vero tardante epistola tua, coacti eramus, ad acceptam illam Solam responsum dare. Itaque te ed cemuS respectu Seminum, nam et florum Semina te cupere significasti, ad istam rem opus esSe decem regalibuS aureis, Praeter PrioreS. Convenire, cum illo homine non possum de certa quadraginta aut quinquaginta generum summa. Tantummodo quot invenerit apportabit, Sive decem plus, si-vo minus. Νam in hortis ipsi circumeundum est, nec alia apportave potest

nisi quae in eis reperiantur. Deinde dixisti, Tergestum tantum attigisse quadraginta unum genera, quod aegerrime fero, quia in illis orant apud

34쪽

vos non Occurentia. Ignoro quod genus deficit. Si mihi retulisses nomiana allatorum, desideratum inquisivissem, atque misissem. Forte est Daru' 71 species Dara 72 , cujus exempla in Europa non reperiuntur. Fortas Sesingulis generibus aliquantulum detraxerunt, rarum illud autem totum abstulerunt. Equidem vehementer cupio a te epistolam accipere aliquam ut de rebus tuis certior fiam. Historiam Hayatunnasus, de qua dixisti tibi d0scriptam cum aliis apud me nutui tuo reservo, quibus inSuper duas alias adjiciam. Etiam possideo chronicon regum, decem regalibus aureiS hic a me emtum, exiguo sane pretio. Et hoc cum lepidis quibusdam historiunculis, quas describam, tibi mittere animus est; sed mi frater,

plagula regali aureo constat. Quod si vero pecuniam huc mandare Volueris, manda regales aureOS, nam Francorum apud nos valde ambiguus est Valor, et quidem Centum, ob maguum, quo Separamur, Spatium, nec quic

quam metue

Suprascripta epistola est eXemplum alius, quam per Liburnum ad te miSi, Curante fratre Μuhammedis . . . qui in insula Μelite habitat; et jam credo eam pervenisse, quia duo fere praeterlapsi sunt menses. Nunc has litteras per Μassiliam ferendas adjicio. Hodie tamon scias, nOVam epistolam datam die XII Μaji, per Tergestum accessisse e qua Cognovi, Semina omnia ad te esse allata, eXcepta Bamia 73 , cujus tibi, quando alia mittam portionem aliquam adjiciam. Innuis quoque, juvenem ex amicis et discipulis tuis aliquem huc venire velle, litteris docendis quod vitae necessitatibus sufficiat acquisiturum. Sed mi frater, hoc si voluerit frustrabitur; non acquiret aquae quam bibet, pretium; nam disciplinae illae nihili apud nos existimantur, et Omnes reS nostrae omnino aliter se habent. His accedit tempus angustum, et magna annonae Caritas in mercium vilitate. Tu vero mi frater, ne litteris tuis nos diutius carere sinas. Tota domus mea te salvere jubet pariterque ego salute sempiterna impertio. Amicus tuus N. Scriptum Tunete eXeunte Decembre anni MDCCCXVII.

35쪽

Viro dignissimo, fratri carissimo, DOm. Ν.

Post multum rerum tuarum cognoscendarum desiderium, certiorem te fa- Cio, carissime frater, mct ante hunc mensem aestimatissimam tuam epiStOIam accepiSSe, syngrapham alteram de CLX florenis continentem. Qua de re quantopere gaVisus Sim, anto omnia, mi carissime tibi exponendum est: id quod Deus solummodo scit; quandoquidem annus et SeX menSeS Sunt, quibus nullam a te epistolam accepi, et quam accepi novissimam, ea ante hos duos annos data erat. Quocirca maximo de te eram sollicitus, EORUUmagis, quod per Tergestum et Liburnum quotiest scripseram, etiam Per Massiliam, sed cor meum in nuntiis de salute tua exspectandi S PerStitit. Tamen hodie sunt circiter duos menses ad virum mihi amicum Liburni commorentem, scripsi, ut si ipsi Vratistaviae esset, quocum commercium litterarium coleret, hic de te exploraret, num adhuc in vivis sis. Respondit

neminem sibi Vratistaviae esse, quocum tale commercium coleret, Sed amic m quemdam. Liburni epistolarum commercium in terra Vestra Colem

tem, qui de te eXploraret. Hac igitur opistola mihi a te obtingente laetitia et gaudium ad summum me incessit et gratias egi Deo, quod salute optima frueris. Atque hoc mihi maXimum est, uti Deus cor meum nOVit. Dei

de autem, quum de allatis libris, quos tibi, per manum beati 7 Chavaga Raphael Κuhin, miseram, nihil rescripsisses, hic vero ante annum Ptquod excurrit mortuus sit, nec eos libros abs te petitos esse nuntiaVerit, et ego nescirem quem de te consulerem, tua caussa valde sollicitus fui, donee dicta tua epistola adveniret. E rebus patriam meam spectantibus, hoc, mi carissime, memoratu dignUm, quod ante hos seX menses pestis apud nos plane cessavit postquam per duos annos et dimidium duraverat. Tempore aestivo proXime praeterito fervor praeter solitum ingens incidit vento fam-mum vehemente cum aestu diu apud nos flante, et pluvia deficiente, unde

36쪽

non solum Omnia grana, quae Sata erant, exuSta Sunt, omnisque interiit messis, et eximie increvit Pretium annonae, quaΘ una Cum hordeo o sex mensibus mari, pretiis ingentibus ad nos advehitur ; quin oleum defecit ca- Ioris magnitudine olivas in arboribus comburente. Atque iste fervor in causa fuit, quod pestis desiit. Verum tamen hoc anno, gratiae habendae sunt Deo, larga nos pluvia Dominus noster donavit, et multum bonum homines seminarunt. Utinam Deus Sua erga nos beneficia augeati AmentPraeterea notum te facio, quod Septimo octavo et nono praeteriti Februarii die vehemens et rapida accidit procella, grandine et pluvia decidente marique tumultuante et furente. In portu nostro circiter triginta naves erant, o quibus non nisi quatuor aut quinque servatae Sunt, reliquarum pars in libtoro fracta, pars 39 mari SubmerSa est. Unde magnum mercatoribus accidit damnum. Ego quoque duos Iintei fasces habebam, quos Liburno acceperam, ut eos a POSSessoribus in Clientelam meam Commendatos vende

rem ; sed gratiae sint Deo, ante tempestatem illam 75) ad terram allati sunt. Scias, mi frater, pestis tempore, quae quotidie mille homines perierunt, omnes Franci Christiani Consules et permulti alii, domibus suis inclusi erant, ego quoque ipse nisi in manibus meis fuissent mercimonia, amicorum meorum, quae Venderem, in horto me inclusurus, aut primam quamque regionem Petiturus fuissem. Lintei, involvendis cadaveribus ido nei, pretium maxime increvit; nec libros mihi comparere potui, timens, ne peste inquinati essent, eumque, qui eos tangeret, laederent, nisi ubi per quadraginta dies aeri expositi atque ita purgati essent. Vidi te mihi misisse CLX florenos pro libris, pretiumque chronici Κer alii statuisse quadraginta et Octo regales aureos, Hamsae Vero Ispatianensis librum docom regales. Quod fecisti, mi domine, est salutare, et tibi proficiat 76 gaudioque sit pro Voluptate, quam te Salvum eSSe percipio. Hisce mensibus, pretio vilissimo venditi sunt libri hominum se te defunctorum, quare iterum te hortor, ut pecuniam mittas, nec quidquam verearis, etiam si sint

37쪽

ducenti trecentique regales aurei, pro qua pecunia, multos tibi eosque pubcros libros vili pretii mittere pergam. Scriptum in urbe Tunete, diebus mensis Martii ΜDCCCXXI. En lepidum, quod in libro aliquo inveni, aenigma:

Duas Ain, Ain inquam duae, nec tamen Ain Videntes, et in quaque harum duarum Ain sunt duae Nun; Duae Νun, Nun aio duae, nec tamen a calamo pictae

et in quaque harum duarum Nun, duae Ain. 77 Aliud:

Pulsavi eius portam, donec remittebant ictus, et mecum collocuta, memet vulneravit. 78 X.

Viro dignissimo, amico carissimo Ν. honoratissimo,

quem Deus O. M. salvum reddati 70)

Postquam plurimum nostrum, faciem tuam beatam, Omni felicitate summaque salute ornatam adspiciendi desiderium declaravimus, Scias, ante hunc diem, tempore felicissimo et hora nobilissima, aestimabilem tuam epistolam, die VIII Decembris a. p. scriptam, ad nos perVeniSSe, Cui involuta fuit alia, per manum tuam Tunete nobis transmissa. Quam quod statim ad nos perferendam curasti, gratiam tibi agimus, et Dominus tuum nobis amorem ConServet. Intelleximus Omnia, quae eXposuisti, et ob Salutis tuae integritatem Deum O. Μ. laudavimus. Scripsisti te nostram S

38쪽

pradictam epistolam errore resignasse, at duobis lectis verbis, cum intellexisses, eam non ad te Pertinere, totam perlegere 79 non continuasso 8o , atque hoc mihi asseverasti. Scias vero 37 , id nullius esse momenti ; nam quicunque vivit, certis temporibus in multis homo errat. Qua in re quod errore fit, nunquam nobis molestum est 3 id quod te sciro vo-Ιui. Rogasti 8o ut tibi responsum demus, etiamsi duae tantum essent lineae, quas pro amul elo haberes; et mi amice, quum 8I inceperis 8o

commercium literarium nobiScum colere, Omnino nostrum est, tibi respondere. Nam proverbium usitatum dicit: Qui ad te tendit, huic dobitum suum praestat Praeclare fecisti, quod nostrum memor nobis scripsisti, ac doinde humanitatem tuam eo declarasti, quod nobis obtulisti, quodcunque nobis e regione tua necessarium Sit: quam tuam idcireo benignitatem Iam damus. Deus tuum nobis Conservet amorem l AC si quid nobis necessarium visum fuerit, id tibi suo tempore indicabimus. Nos nunc Liburni commoramur ; quod si igitur aliquid hac ex regione tibi necessarium fuerit, hoc nobis indica ; nunquam ulla intermiSsio culpa noStra aCCidit. Creaturarum Dominum precamur, ut haeCCe epistola salvum te et incolumem attingat. Salve et felix sis in sempiternum tDie IV. Februarii, Liburni anno MDCCCXVII. Athag Μuliam med.

quem D. O. M. in incolumitate conservet l

Ρost declaratum desiderium maximum lumina faciei tuae beatae omni infelicitate et incolumitate videndi, hoc tibi, honoratissime nuntiamus, quod faustissimo atque laetissimo tempore cara tua et aestimata epistola, scripta

39쪽

die II mensis praeteriti, advenit, quam perlegimus Iaeti de bona tua valetudine et omnia quae eXPOSutSti, itemque ultimae nostrae epistoloe ad in num tuam adventum percepimuS. Ingenium tuum nobilissimum complexum est omne, quod antea GPIiCaveramus, et Cognito, nos a te duos petiisso lintei fasces, mandasti, ut duo ad te mitteremus 83) segmenta, quibus in mittendo uti possis speciminibus. Jam vero tibi indicamus, nunc

non esse 79 quod nobis istos mittas, quippe qui petitos ab hujus loci

amico quodam acquisivimus. Alio tempore 8 ) si rei cujusdam e vestra terra redierit necessitas, tibi indicabimus ; nam nullo modo tua humanitata te possumus carere 85 . Quod rogasti, ut, si habeamus libros arabicos, quos vendere velimus, hoc tibi cum Pretio indicaremus, Scias, carissime, nos nullos habere libros arabicos, quos, si nobis essent, tibi haud dolenturiforemus. Quod vero benevolentia tua nobis Cara est, nosque necessitatibus tuis inservire cupimus 5): cuidam amicorum nostrorum, in Aegypto habitantem de quatuor libris scripsimus, qui Contineant Chronica, carmina, narrationes et alia, quos allatos ad te mittemus. Si quid praeter libros 86γdesideraveris, nos fac sciamus, ut iterum Aegyptum SCribamus, nam votis tuis satisfacere in summis nostriS desideriis est. Quaesivisti praeterea num semina, quae si Volueris, eX Aegypto tibi comParare POSSimus, et scias, carissimo, tibi nonnisi nobis indicandum esse quodCurique cupiveris, nosque nunquam esse defuturos. Quaecunque igitur semina cupieris, eorum genera nobis indica, notum enim tibi ipsi est, species eorum esse varias; ideoque seminum, quibus tibi opus eSt, nomina et genera nobis enarra, sintne medica, an fructuum 87 an florum, ut Aegyptum Scribam, ut mittant petita. Tranquillus sis. Dominus ΠOSter te tueatur, tuamque vitam prolonget in Omnibus bonis, egoque pro te preCor.

Scriptum Liburni XVI Junii anni ΜDCCCXVIII.

Ab Multam med . . .

Huic epistoIa inclusum est responsum Chavagae Johannis N.

40쪽

Viro dignissimo, amico dilectissimo, praeclarissimo

Domino N. honoratissimo, quem Deus ConSerVet,

cujusque gloriam et Vitam prolonget.

Postquam 88) personae tuae aestimatissimae quod ei debetur honoris et

venerationis obtuli, desideriumque uberrimum et votum summum lumina faciei tuae hilarissimae, quam Deus O. M omni bono Ornatam tegat et Cu-Stodiat coram videndi et contemplandi declaravi: eorum, quae manibuStuis a me proponenda sunt i. e. quae tibi scribere volui) primum hoc est, ut de salutis tuae integritate et rerum tuarum statu bono te interrogem, Deo volente sanitate et incolumitato plenissima vestitus eris. Deinde tibi nuntio, quod ex illo tempore quo primas litteras, quae a te ad amicum nOS-trum carissimum, Domi uum Athagg Μuhammed PerVenerunt, scriptas elegantibus tuis ductibus et dictionis tuae nitidae claritatae Ornatas Vidimus: Cor nostrum preciosissimam tuam amicitiam eXOptavit, et Statim Summum apud nos exortum est desiderium et ingens Cupido, nos nobilitandis 88 caram tuam personam cognoscendo, et die ac nocte meditati Sumus de aliqua via, qua epistolam tibi manu nostra scriberemus. Sed non vidimus nec ullum quidem 89 rationem sufficientem et sine provocatione tibi molestum esse, et caput tuum literis inanibus scindere 9o non ausi Sumus, ne id aegre ferres. Praeterea nobilissimum animum tuum reScri'

bendi officio gravatum esse noluimus. Nunc vero cum 8 I) in literis tuis aestimatissimis honoris icis ad Alliagg Μuhammed Ν. dulci tuo sermone benignam mei mentionem inieceris, quae cor meum laetitia et gaudio imple-Vit, ansam aliquam nactus, has tibi eXaro litteras, primo ut quod mihi est officium eXsequar, multum bonum tibi imprecans, gratiasque agens pro magna tua erga me benevolentia et suavitate, quibus superbia nos eaetulisti. Deus tui similes multiplicet, te sospitet et ab omni malo custodiat, longissimum-

SEARCH

MENU NAVIGATION