Artis medicae principes, Hippocrates, Aretaeus, Alexander, Aurelianus, Celsus, Rhazeus

발행: 1769년

분량: 521페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

401쪽

LIBER DE ARTICULIS 383heat, quo se firmet, retro sane corruerit. Magna enim fuerit momenti inclinatio, & coxis multum in posteriorem partem supereminentibus

super pedis gressum , & spina insuper ad coxas

vergente. Vix autem pectore pedis terram a

tingit , & ne silc qnidem, nili ipse seipsum circa

inguina inflectat, & altero crure circa poplitem insuper se inflectat. Ob haec autem cogitur, Ut manum , quae est secundum laesum crus , ad supernam femoris partem in siingulis greisibus firmet. Cogit igitur aliquantum hoc ipsum, ut

circa inguina inflectatur. . Nam in permutatione crurum in ambulando corpus supra laesum crus vehi non potest , ii non insuper firmetur crus permanum ad terram, nimirum quum non sub corpore articulus subsistat , sed ad posteriorem partem juxta coxam exstet. Absque tamen baculo tales iter facere poliunt , si alias adsueverint , eo quod gressus pedis in uteri rectitudine manet, & non ad extremam partem inclinatus est. Quapropter nihil opus habent baculi fulcimento.

Quicumque tamen pro femoriS per manum Epprehensione , supposito sub alam , quae ad sinistrum crus est, scipione inniti volunt, hi siquil dem longiorem scipionem supposuerint , erectiores quidem iter facient , pede autem ad terram non innituntur. Si vero pede inniti volent, brei vior ipsis baculus faciendus est , & ad inguina ut se inflectant necesse fuerit' . . Coeterum carnium imminutiones etiam his 'ecundum rationem fiunt, velut antea dictum est. Q ienim elevatum habent crus, & nihil laborant , his etiam maxime minuuntur. Si Vero plurimo utuntur in reisu, his minime minuuntur. Sanum tamen crus nihil inde utilitatis consequitur,sed etiam deformius fit, si laeso crure ad terram innitentes utantur.

402쪽

84 HIPPOCRATIS

Illi enim simul inserviens, & extra prominente coxa esse cogitur , ct circa poplitem se inflectetate. Si vero quiS heso crure non ad terram Utatur , sed elevatum habeat , & scipioni innitatur,

sic sanum crus robusstum fiet. Nam & in naturali statu degit, & exercitationes ipsum corroborant. Ρossit aliquis dicere, extra medicinam ta-l1a esse. Quid enim opus est, de his , quae incurabilia jam facta sunt, amplius tractare Z At hoc

facere multum refert. Ejusdem enim profe11ionis est & haec cognoscere. Non enim fieri po-t est , ut inter se dirimantur. Oportet enim cura bilia ita tractare , ut ne incurabilia fiant, ea ii telligentia , Ut quammaxime prohibeamuS , ne ad hoc deveniant, ut incurabilia reddantur. OpO tet autem , & incurabilia cognoscere, Ut ne maxime laedant. Praedictiones autem splendidae sunt, ac gloriosae ex cognitione, quo, & qualiter, &quando singula desinent, siVe eo Vertantur , Ut incurabilia fiant, sive curationis spem exhibeant. Qinbuscumque Vero eX nativitate , aut dum adhuc alias augescunt, ita elapsus fuerit articulus,& non repositus, sive ex Violentia elapsus sit, sive prete morbo : multae enim hujusmodi luxationes fiunt in morbis ; qui vero sint hi morbi , in quibus articuli elabuntur , postea scribetur : Si itaque elapsus non fuerit repositus, femoris quidem os breve fit, affligitur autem totum crus , & augmento destituitur , & multo magis excarne fit, eo quod ipso non utantur. Nam x articulus circa poplitem his amigitur. Nervienim ob ea , quae antea dicta sunt, intenduntur Quare articulum circa poplitem extendere non pol sunt hi, quibus hoc modo coxa excidit. Ut enim in summa dicam , Omnia, quae in corpore

ad usum facta sunt, si quis moderate ipsis utatur,

403쪽

LIBER DE ARTICULIS. 38s

k in his laboribus exerceat, ad quos singula sunt adsueta , sic quidem sana sunt, & augescunt,& probe consenescunt. Si Vero quis non utatur, sed quiescat, morbo liora fiunt, & non augescunt, ' cito consenescunt. Inter haec autem non minime perpetiuntur hoc & articuli, & nervi, liquis non ipsis utatur. Propter has igitur caussas magis in hoc luxationis modo , quam in liis affliguntur. Totum enim crus & in ossium,& in carnium natura, augmento destituitur. Tales igitur ubi jam in viros evaserunt, eleVatum, ac inclinatum crus hoc habent, altero Vero Vehuntur baculo innitentes , aliqui uno , aliqui duobus. Quibus porro in anteriorem partem sumoris caput elapsum fuerit , paucis autem hoc contingit : hi extendere quidem crUS perfecte poliunt , inflectere autem se minime hi possunt circa inguen. Affliguntur autem etiam , si circa poplitem se inflectere coguntur. Longitudo Uero cruris consimilis apparet, & circa calcaneum quidem Valde. Verum summus pes aliquanto minus in anteriorem partem prominere solet. JO-t in autem crus rectitudinem habet secundum naturam, & neque hac, neque illac Vergit. Caeterum hi statim dolore corripiuntur maxime, &urina imprimis supprimitur aliquunto magiS . quam in aliis tu tionibus. Cupiit enim femoris proxime his incumbit ad praecipuo S nerVOS,& circa inguen quidem extuberantes videntur , &

gosior , & maxime excarni S. Atque haec quidem,'upe relata sunt, ligna sunt eorum, quibus ita

femur excidit. Quibuscumque igitur viris jam sectis , hic articulus elapsiis non fuerit repositus. hi, ubi dolor ipsis sedulus fuerit , & articulus in eo loco in quem excidit , Versari adsueverit ,

404쪽

statim fere recti ambulare possunt absque baculo , & valde quidem recti, utpote quum ad Eesum crus , neque Circa inguen, neque circa poplitem facile se flectere politant. Ρropter inguinis itaque inflexibilitatem rectiore toto crure inambulando utuntur , quam quum sani essent. Sed aliquando ad terram pedem trahunt, utpotUquum supernos articulos non facile inflectant, Rtoto pede ingrediantur. Nihilo enim minus hi calcaneo ingrediuntur , quam anteriore pedi S puI- te. Si vero magnis gressibus progredi potient, etiam valde calcaneo institentes progrederentur. Νam & sani, quanto minoribus gressibus iter faciunt, tanto magis calcaneo ingrediuntur, ulterum pedem deponentes , contrarium eleVlinteS.

Quibuscumque itaque hoc modo excidit , adhuc etiam magis calcaneo terram contingunt, qUumanteriore pedi S parte. Anterior enim pedis pars, ubi reliquum crus extentum fuerit , non similiter in anteriorem partem inflecti potest , sicut ubi crus fuerit inflexum. N eque rursus sinuari pes potest crure inflexo , sicut ubi crus fuerit exten- tkm. Sana igitur natura hoc modo est, veluti dictum est. Quum vero elapsus articulus repositus non fuerit, sic iter iaciunt, velut dictum est, ob praedictas has caussas: Magis tamen excarne crus fit, quam alterum, & juxta nates ,& circa suram, & juxta posteriorem rectitudinem. At Vero, quibus dum adhuc infantes sunt, articulus sic elapsus non fuerit repositus, aut etiam a nativitate ita habuDrint, & his femoris Os aliquanto magis minuitur, quam tibi e aut pedis otia. Et minimum quidem in hoc luxationis modo femur minuitur. CarneS tamen undique minuuntur, maxime circa posteriorem rectitudinem , quemadmodum etiam prius dictum

405쪽

LIBER DE ARTICULIS. 387 esk Quicumque igitur recte educati fuerint, hi ubi augescunt, crure uti possunt, breviore aliquantum cxtillente, quam altero , ita tamen, Ut buculo innitantur ea parte , qua laesina crus est. Non enim absque calcaneo , pedis pectore admodum uti pollunt, ut in id innitantur, quemadmodiam in aliis claudicationibus aliqui possunt. Caussa Vero cur non pollint, ea est, quae paullo ante relata eli. Ob id igitur baculo insuper opus habent. Qui vero neglecti fuerint, & crure ad terram non utuntur , sed elevatum id habent, his minuuntur quidem Olla , ubi augescunt , magiSquam his , qui eo utuntur. Minuuntur autem& carnes magiS multo , quam his , qui utuntur.

V Eruin circa articulos in directum mutilatur his crus aliquanto magis, quam quibUS Z-lio modo luxatio facta est. Quo igitur in sum ma dicatur , articuli eXcidentes , ac qui luxantur, inaequaliter inter seipsos excidunt, ac luXantur d-liquando multo plUS , aliquando multo minus Et quibus quidem multo plus luxati , aut elapi 1 fuerint, his omnino dissicilius reponuntur. Et si repositi non fuerint, majores & manifestiores mutilationes, ac amictiones tales habent & os . sium, & carnium, & figurarum. Ubi vero mi nus exciderint, & luxati fuerint, tales facilius, quam alii reponi possunt. Si Vero frustra tentati, aut neglecti fuerint , minores , ac minus noxibe mutilationes his fiunt, quam illis , de quibus paullo ante dictum est. Reliqui lotur articuli etiam valde multum differunt ua hoc, ut aliquando minor , aliqpando major luxatio fiat

Verum femoris, & brachii capita quamlii uillime

406쪽

inter se utraque excidunt. Nam capita prout ro tunda sunt , limplicem , & calvam rotunditatem habent. Orbiculares autem sinus sunt, qui capita excipiunt, capitibus tamen ipsis congruente9, Quapropter fieri noli potest, ut dimid1um artiuculi ex ipsis elabatur. Nam Ob rotunditatis circumserentiam aut ad externam , aut ad internam

partem luxaxi poterit. Sed de quo nunc sermo est , perfecte excidunt, nam alioqui non eXcidunt. Attamen & hi aliquando plus , aliquando minUS a naturali statu prosiliuiit, & femur aliquanto inagis, quam brachium patitur. Nam aliquae etiam ex his luxationibus , qu e a nativitate fiunt , si parum elapia fuerint , ad naturalem statum reduci potiunt , & maxime articuli circa pedem. Quicumque a nativitate mutili fiunt , plerique ex his curabiles sunt, si non valde magna emotio facta fuerit, aut etiam praeauctis jam pueris contigerit. Optimum igitur est, ut talia quam-

celerrime curentur, priusquam Valde magnus of-

sum defectus fiat, & priusquam admodum magnus carnium desectus circa tibiam contingat Modus itaque mittilationis non unus est, sed plures. Plurima quidem eluxata non sunt penitus ,

sed per figurae consuetudinem in quadam pedis interceptione mutilata. Animadvertendum autem in horum curatione est , iat tibiae circa malleolum os, quod eXtrinsecus est, ad internam partena detrudatur , ac dirigatur, & calcanei Os , quod e directo illi subjacet, ad externam partem Tetrudatur , quo Ossa, quae eminent, sibi ipsis occurrant juxta medium, ac obliquum pedem. Digiti vero acervati una cum magno digito ad

internam partem inclinentur, atque ita circula circa cogantur. Probe autem deligare oportet

cerato resinato, & spleniis, & linteis mollibus

407쪽

LIBER DE ARTICULI s. 389 non paucis , neque nimis compressis , atque ita deligationis circumductiones facere , velut etiam manibus directio pedis fiebat, quo pes paullo magis ad Valgum Vergere Videatur. Soleam etiam quamdam facere oportet aut ex pelle non nimis dura, aut e plumbo , eamque insuper adligare

non ad corpus possitam, sed ubi jam postremis linteis deligare voles. Quum vero jam deligatus fuerit, unius alicujus lintei ex his, quibus deligatur, initium ad deligamenta , quae infra pedem sunt, adsuere oportet, o directo parvi digiti, & postea

sursum extendere , ita ut moderate habere Videatur , atque sic supra suram circumdare, quo licextentum, ac collocatum stabile maneat. In siimma, quali quis ceram fingat, ad naturam justani ad diacere oportet, ita ut & inclinata , R distenta praeter naturam & manibus sic dirigamus.& similiter deligatione : adducamus atltem non violenter, sed leniter. Adsuere vero ita oportet lintea , Ut conducat , ad reparationeS , ac appcnssiones faciendas. Aliae enim claudicationes alia reparatione, ac appensione opus habent. Calceum insuper plumbeum facere Oportet , eXtra deligationem adligatum, qualem modulum crepidae chiae habebunt. Verum nihil ipso opus est, si quis & manibus recte direxerit, & linteis recte deligaverit, & appensiones , ac reparationeSper adsuta lintea recte fecerit. Atque haec quidem est curatio , & neque sectione . neque UltiOne , neque alia Varietate quicquam opus habet. Citius enim talia medicinae obtemperant, quam quis putaverit. Devincere tamen tempore oportet , donec in justis figuris corpus auctum fuerit. Ubi vero calcei ratio habenda est, Arbylae luti-

gradae, calceamenti ita appellati species, accommodatissiniae existunt. Hoc enim calceamentum

408쪽

minime a pede superatur, sed potius ipsum superat.

Idoneus est etiam creticus calceamentoriim modus.

At vero , quibus tibiae ossibus luxatis . ac ulcere inducto , articuli circa pedem penitus eminent, sive intro vergant, siVe eXtra, tales reponere non oportet, sed permittere, Ut quicumque Velit medicus reponat. Illud enim clare scire oportet, quod homo morietur, si repositi permanserint. Sed & Vita paucorum dierum his continget. Ρauci enim ex ipsis septimum diem transgrediuntur. Convulsio enim est, qu3e ipsos occidat. Sed L cancerari contingit tibiam,

ac pedem. Haec ita futura esse Certo scire oportet. Et neque veratrum mihi Videtur profuturum esse, & eadem die datum , & rursus epotum; proxime autem si quicquam hujusmodi facit, non tamen mihi hoc videtur. Si vero rcpositi non fuerint, n ne tentati quidem ab initio, plerique 3psorum superstites evadunt. sic autem & tibiam ,

. pedem coaptari oportet, prout ipse Volet, modo non sint dependentia , aut commota. Cura

tio vero facienda est cerato picato , & spleniis vino imbutis , paucis , non valde frigidis. Frigiditas enim in talibus convulsionem accersit Idonea etiam sunt folia. betarum , aut tuitilaginis, hechii appellatae , aut alicujus alterius hujusmodi, in vino nigro austero semicocta, ac imposita. Et facienda est curatio super ulcus, &super partes adjacentes. Et cerato tepido ipsum ulcus illinendum. Si vero hyemis tempus fuerit, etiam lanae succidpe , Vino ac oleo tepidis imbutae superne ipsum madefaciant. Deligatio vero nulla, neque ullum cataplasma adhibendum est. Probe enim nosse coUVenit, quod compressio, ac omnis oneris gestatio talibus Omne malum affert.

Accemmodata autem sunt ad talia & ex emplastris

409쪽

LIBER DE ARTICULIS

aliqua, qu*e cruentis vulneribus destinata sunt, quibus videlicet ex ipsis confert, ut lanx supe impositpe vino madefant, & multo tempore ii-nantur. Qtiae vero ex illis cruentis emplastr is, paucillimis diebus incumbere debent, ει quae r sina comprehenduntur forinsecus adjecta, non l- militer ut illa idonea sunt, diuturna en Im fit norum Ulcerum purgatio , quum multo tempore naridore abundent. Quosdam tamen ex his deligare, bonum cst. Verum illud clare noct oportet , quod necesse est hominem turpiter claudum

fieri Nam pes in talibuS in supernam partem

retractus est, & ost, luxata, extra eminentia apparent. Neque enim ullum ex talibus othbipi'rumque denudatur, nisi leVIter alIquantum ;neque abscedit, sed tenuibus, ac debi lybus CIC tricibus circumducituri: atque hoc ii multo tempore quieverint: sim minus , periculum est ne ulcusculum immedicabile reliquatur. Verum de quo sermo est, qui sic curantur , serVantur. SIVero rePsitus fuerit articuluS, ac permanserit, mormiatur. Eadem ratio est , ii etiam cubitI ofa cIrcae manus articulum ulcere facto em Ineant silve affinternam manus partem , live ad externam

Clare enim nosse id oportet , quod 19 morietur intra paucos dies tali morte, Mal IS antea dicta est, cui repolita ossia permanserint. QV bus vero re possita non fuerint , neque repositro tentata est, hi multo plures superstries manent. Curatio autem ejusmodi talibus commoda e uualis jam dicta est. Figuram Vero ClaudIcationis turpem eise necesse est , & di gitos manus debiles , ac inutiles. Si enim ad internam partem ossa luxata fuerint, digitos instectere non potest. Si vero ad externam , extendere nequIt. UUltius vero tibiae os , faeto ulcere, circa genu eminuerit

410쪽

392 HIPPOCRATIS foras , sive ad externam partem sive ad internam , his si quis reponat, adhuc promptior morS adest, quam aliis , etiamsi etiam illis prompta aderat. Si vero omissa repositione medearis , spes quidem salutis hoc solo modo exsistit. Uerum periculosiora haec otia sunt, quanto superiora, agrobustiora sunt, & a fortioribus elapsa.

At si os femoris , quod ad genu est, ulcere ficto

elapsum fuerit, & repositum permanserit, morten adhuc violentiorem citius induxerit, quam prius relata. Si vero repositum non fuerit, longe magis periculosum est , quam priora. Sola tamen haec salutis spes est. Eadem vero ratio est & de articulis circa gibbum cubiti , & de cubito ac brachio. Quaecumque enim ex his luxata, ulcere facto, eminuerint, ea omnia si reposita fuerint, mortem inducunt; non reposita , spem salutis ;claudicationem vero superstitibus. Lethaliores nutem sunt superiores articuli, si reponantur. Sed& si non reponantur , periculosiores iidem sunt Si vero alicui superiores articuli luxati, facto ulcere , emineant, hi, etsi reponantur, celerrimam mortent inducunt; & si non reponantur, periculosiores sunt. Curatio vero jam relata est, quae mihi accommodatissima esse videtur. At Vero quibus articuli digitorum aut pedis, aut manUS luxati , faet j ulcere, eminuerint, osse non fracto, sed circa ipsam connexionem avulso , his si repositi permanserint, adest quidem periculum Coi .vulsionis, si non bene curati fuerint ; ὶ attamen operze pretium est, ut repositio fiat, cum pric- dictione , quod multa custodia, ac cura opUS habet. Reponere vero facillimum est, efficaci ilimum que ac artificio sissimum per Uecticulum , V lut etiam antea dictum est in fractis , ac eminentibus ostibus. Postea quiescere quam maTime coam

SEARCH

MENU NAVIGATION