Artis medicae principes, Hippocrates, Aretaeus, Alexander, Aurelianus, Celsus, Rhazeus

발행: 1769년

분량: 521페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

391쪽

LIBER DE ARTICULIS. 373 antea habebat. Ubi vero tale quippiam relinquitur , & curatione non probe exprimitur , deterius quidem est , si juxta ipsum os mucositas relicta suerit. Neque enim caro amplius similiteros contingit, L Os ipsum morbosius redditur , & corruptiones Osias diuturnae multis jam ex hu

jusmodi occasionibus fucri sunt. Sed & si juxta

Os non fuerit, verum ipsa caro mucosa sit, a tamen etiam 1 c recidivae , ac dolores alius at que alias fiunt , ii quis forte Corpore 22grota erit. Quaproptxr deligatione uti oportet bona , simulque multum conveniente, quoad ea humoris ellusio, quae in contulione facta est , res1Ccetur, ac resorbeatur , locus autem carne su-na augeatur, R ossis quoque caro augescat. At quibus ex . negle mi Vetustatem contraxerit, ita

ut locus siti dolorosus , & caro sub mucosa, his ultio medela optima et f. Et si quidem ipsa caro mucosa fuerit; usque ad os utere Oportet, non tamen Ut os percalescat. Si vero inter cos

tas mucositas fuerit, ne sic quidem in superficio Urere oportet, cavere tamen ne in ulterio

rem partem peruras. Si Vero ad os ipsum contusio esse videatur ; & sit adhuc recens , & nondum os corruptionem sentiat ; si quidem parva admodum fuerit, sic urere oportet, veluti dictum eis. Si vero oblonga fuerit juxta os contU-sionis elevatio , plures crustas inurere oportet. Caeterum de corruptione costi, Und Cum cortim, qui linamentis opus habent, curatione dicetur. Si vero femoris articulus ex coXa exciderit :excidit autem juxta quatuor modos, introrsum quidem sepe , foras autem pi de aliis sepe. Verum in posteriorem , ac anteriorem partem

excidit quidem , sed raro. Quibus igitur intro excesserit , his longius apparet crus , si ad alte- A a 3

392쪽

HIPPOCRATI Sterum comparetur , atque hoc merito propter duas caussa S. Num os, quod a coXa procedit,

y sursum ad pectinem sertur, fundamentum fit capitis femoris, & articuli cervix in acet9bulo

vellitur, Sc nates forinsecus caVae apparent, Utpote quum intro ced erit femoris caput. Et rursuria summa femoris pars jUXta genu eXtra repere cogitur. Tibia item, & pes , eodem modo. Quum igitur foras repat pes , medici ob imperitiam sinum pedem ad hunc adhibent, & non hunc ad sanum ; & propterea multo longius lἔesum crus apparet, quam sanum. Multis autem etiam ali 1s locis talia sinistram intelligentiam habent. Nec vero flectere juxta inguen similiter, ut sanum potiunt. Sed & si femoris caput in interse

mineo contingatur, palam extuberare comperitur.

Signa igitur haec sunt in his, quibus f

mur intro excidit. Quibus igitur articulus e lapsus non fuerit repositus , sed aut frustra te 11-tatus est , aut neglectus , his & ambulatio per Crutis circum Volutionem , velut in bobus fit, &plurima vexatio ipsis in sano crure contingit ;& coguntur , juXta lateris mollitudinem , aut jUXta elapsum articulum , mutili, ac obliqui es

se. JUXta sanum vero crus, nates nil eXterladmpartem rotundae esse coguntur. Si quis enim sani cruris pede eXtra ambularet, protruderet Utique reliquum corpus, ut ad laesum crus Veheretur. Laesum autem vehere hoc non poterit; quomodo enim pos et 8 Cogitur igitur sic sani cruris pede intro ambulare , & non extra. Ita enim maxime vehit sanum crus & suam ipsius,& aesi cruris partem corporis , Utrisque incumbentem. Quum autem juxta lateris mollitudinem, ac juxta articulum caventur, parvi apparent, &haculo innita coguntur a latere juxta fanum crus.

393쪽

LIBER DE FRACTURIS.

Haec enim parte fulcimento opus habent. AdlLanc enim L nates repunt, & in hac corporis pondus vehitur. Coguntur item se inclinare Manum enim , quae est a parte cruris laesi, ad obliquum femur firmare coguntur. Non enim potest laesum crus Vehere corpus , in crurum permutatione , si non ditineatur , dum ad terram premitur. In his igitur figuris eise coguntur hi, quibus intro elapsus, non fuerit repositus articulUS, homine non praemeditante , Ut quam facillime sit figuratus. Sed ipsa haec calamitas ex praesentibus ea, quae facillima sunt, eligere docet. Nam & qui ulcus habent in pede , aut tibia , non omnes crure valde ingredi possinit; &infantes sic iter faciunt, extra enim ingrediUΠ-tur laeso crure. Et duplex lucrum consequuntur. Duplici enim corpus habent. Nam & corpus non similiter vehitur in eo crure , quod eX-tra ingreditur , sicut in eo , quod intro. Non

enim secun una rectitudinem ipsi lincumbit pondus , scd multo magis et , quod sub ingreditur. Ipsi enim e directo incumbit pondus tum in ipsa ambulatione , tum in crurum permutatione.

In hac enim figura sanum crus celerrime supponere poterit, si eo quod laesum est , exterius ; sano interius ingrediatur. Verum de quo nunc sermo est, bonum est, ut corpus ipsum sibi ipsi facillimas fi uras inveniat. Quibus igitur nondum perfectis ad augmentum, elapsus articulus non fuerit repositus, his femur decurtatur, & tibia, & pes. Neque enim ossa similiter in longitudinem augescunt, sed breviora fiunt. Maxime autem femoris. Excarne item & e musculatum, ac effeminatum, & tenujus totum fit crus , simul quidem propter privationem loci articuli , simul autem , quod eo uti non pollunt,

394쪽

HIPPOCRATIS eo quod secundum naturam situs non est. Usus enim aliquis liberat ab effeminatione , liberat etiam aliquantum ab intercepto in longitudinem augmento. Maxime igitur laeduntur hi, quibus, dum in ventre sunt, hic articulus fuerit luxatus Secundo loco hi, quibus valde infantibus idem contigit. Minime vero hi, qui perfecti sunt. Qualis

igitur ambulatio perfectis contingat, . dictum est. Quibus vero , dum infantes sunt , calamitas haec incidit, plerique ad corporis directionem tardi sunt, immo male ad sanum crus de-VOlVUntur , manu , quae est ad sanum crUS ,

ad terram se fulcientes. Sed & ex perfectae aetatis hominibus quidam, quibus libec calamitaS

contigit, ad ambulationem rectam cunctantur. Quicumque vero infantes hac calamitate pressi, recte educati fuerint, sano quidem crure in rectum Utuntur , verum stib alam secundum sanum crus scipionem ferunt, aliqui etiam sub utramque alam. Crus autem l2esum elevatum habent & tanto melius habent, quanto brevius ipsius laesum crus fuerit. Sanum autem crus nihilominus ipsis robustum est, quam si ambo sana es

sciat. Esseminantur tamen omnibus talibus carneS cruris , & plerumque hoc magis perpetiuntur hae, qupe sunt ab externa parte, quam quae ab interna. Caeterum quidem fabulantur Ama-Σonides masculam suam sobolem statim , dum infantes, sunt luxare , alias circa genua , alias Circa coXas , quo nimirum claudi fiant , & masculiam genus femineo insidias non struat. Utvntur itaque his pro opificibus , ad coriaria , aut fabrilia, aut alia sedentaria opera. An equidem vera haec sint, ego non novi; quod autem taleS

sunt , scio, si quis ipsos statim , dum infantes sunt, luxet. Juxta coxas igitur magna differet

395쪽

LIBER DE ARTICULIS.

tia est , an extra , aut intro fiat luxatio. Iuxta genua vero disterentia quidem aliqua est , sed minor. Modus autem utriusque claudicationis proprius est. Decurtantur enim magis hi , quibus extra luxatio facta est. Recti autem minus stant , quibus intro luxatio contigit. Eodem modo

etiam si iuxta malleolum luxatio fiat , si quidem ad externam partem id contingat , mUtili quidem fiunt, verum stare potiunt. Si Vero ad internam Valgi quidem fiunt, minus aUtem stare poliunt. At vero coauctio ollium talis fit. Quibus quidem circa malleolum tibide os eX- celsit, his pedis quidem ossa minime coaugescunt; haec enim proxime ad Vulnus sunt. Verum tibi ae offa augentur quidem non multo desectuosus , carneS tamen minuuntur. Quibus vero

juxta malleolum manserit articulus secundum naturam, juXta genu autem excellerit, his tibiaeos similiter coaugescere non solet , sed br ius fit. Hoc enim proxime ad vulnus est. Ρedis ZUtem otia minuuntur quidum , sed non similiter, velut paullo ante di etiam cst, quia articulus circa pedem salvus est. Si vero i pio etiam uti polient, Velut mutilo, minus adhuc pedis olla his minuerentur. At quibus circa coxam luxatio contingit, his femoris os non similiter coaugescere solet: hoc enim proxime ad vulnus est: scd brevius sano fit. Tibiae tamen offa non similiter his augmento destituuntur , neque ossa pedi S , atque hoc ea de caussi , quod femoris articulus,

qui ad tibiam est , & tibibe articulus , qui ad pedem est, in sua natura manet. Carnes tamen minuuntur his totius cruris. Si vero uti crure possent, adhuc magiS Ossa augerentur , velut etiam

prius dictuni est , excepto femore, & minu&eXcarnes essent. Multo tamen minu S carnosi,

396쪽

HIPPOCRΛΤΙ squam hi, qui sani sunt, essent. Argumento autem, quod talia ita se habent, hoc est. Quicumque enim brachio elapso, mustelli cubito praediti sunt, parvumque , ac macilentum brachium habent aut ex nativitate, aut etiam dum augescunt , priusquam perfecti eVadant, galeaΠ-c0nes appellati, hi os quidem brachii breve habent, cubitum autem, & summam manum paullo defectuosiorem quam sani , propter relatas cataffas , eo quod brachium vulnerato articulo proximum est, ut ideo brevius factum sit. Rursus autem cubitus propterea non similiter calamitatem percipit ; quia brachii articulus, qui est ad cubitum , in veteri natura manet. Et rursus manus adhuc longius abest a calamitate , quam cubitus. Ρropter has igitur caussas contin

terum ad carnositatem, & manui , & brachio multum profuerit, si quis manu laborando se fatiget. Quaecumque enim manuum opera sunt, plurima ex ipsis Galeancones hac manu operari Conantur, velut altera possunt, & nihilo defectu Ο-sUS , quam cum illaesa essiciunt. Non enim sila pra manus , Velut supra pedes, corpus Vehi necesse est. Verum levia sunt ipsis opera. Ρropter Usum autem non minUUntur Carnes galean-Conibus neque circa manum , neqUe circa cithiatum. Sed & brachium propterea aliquam opem sentit ad carnositatem. Qilum aUtem COXa elu-Xata fuerit ad internam partem a nati Vitate , aut adhuc infanti, carnes ideo magi S minUUntUr , quam in manu , quod crure Uti non pos

sint. Quod autem haec hoc modo se habeant, testimonium unum quoddam in paullo posterius referendis habebitur. At quibus in exteriorem

397쪽

LIBER DE ARTICU LII.

partem femoris caput excessierit, his crus brevius apparet. si ad Glterum extendi tur, atque id merito. Non enim iiiper os fundamentum fit capitis femoris , licui quum intro excidebat , s djuxta os, quod inclinatam naturam habet, ita carne humida, ac cedente firmatur , & propterea quidem brevius apparet. Intrinsecus . autem juxta plechada , intermediam crurum, ac inguinum partem , femur magis mutilum & excarne fit. Nates autem extrinsecuS incurViores, utpote qUUm extra semoris caput elapsum sit. Sed & superius Zpparent nates , utpote quum caro, quae isthic eis, femoris capiti cesserit. Summa vero femori S pars circa genu intro repere Videtur . tibia item, & pes. Sed neque inflectere velut sanum crus possunt. Et signa quidem femoris e Xtra elapsi nec sunt. - .

Quibus igitur perfectis jam elapsus articulUS non

fuerit repositus, his totum crus breVius apparet. inambulatione autem calcaneo terram pertingere non possunt. Verum pectore pedis in terra consiliunt, ac progrediuntUr , parUm autem ad internam partem summis digitis vergunt. At crus laesum in h1s multo magis corpuS Vehere pote it, quam quibus ad internam partem excidit , partem quod caput femoris, & cervix articuli, quum natUra obliqua

sit, sub multam coxae partem subsistit, partim

quod summus pes non ad externam partem Inclinatus esse cogitur, sed prope eth ad rectitudinem corpori, & tendit etiam interius. Quum igitur semitam, ac callem acceperit articuluS, Incarne ad quam elapsus est, & caro vilcos ita tona contraxerit , doloriS ex sol S progrellu temporis fit. Quum autem dolori S ex fors faetus fuerit, possunt quidem absque baculo iter facere, H al IASVoluerint, possunt autem & VeherQ corpus iupra

398쪽

HIPPOCRATIS crus laesum. Itaque propter usum carnes talibus minus effeminantur, quam illis, de quibus paullo ante dictum est. Ei veminatur autem aUt plUS , aut, minus. Magis quam adhuc effeminantur plerumque juxta internam partem , quam juXta eX- ternam. Plerique tamen ex his calceamentum sibi inducere non possunt propter cruris inflexi bilitate1n. Quidam vero etiam hoc possunt. At quibus, dum adhuc in ventre sunt , hic articulus fuerit luxatus , aut dum adhuc augescunt , Vi elapsus, non sierit repositus , aut etiam prae morbo hic articulus excesserit, ac luxatus fuerit: multa enim hujusmodi fiunt: talium quibusdam s corruptionem senserit femur , suppurationes diuturnae , & lineamentis indigentes fiunt,& aliquibus ostium denudationes. similiter aUtem , & quibus corruptionem femoris Os sentit,& quibus non sentit, multo brevius fit, & Vehit sanum coaugescere non solet. Tibiae tamen offa breviora quidem fiunt, quam alterius tibiae , sed paullulum, ob caussas antea relatas. Ambulare vero tales possunt, Ze quidam ex ipsis eo modo quo perfecti, quibus elapsus articulUS repositus non est; aliqui vero etiam toto pede consistentes progrediuntur, declinant tamen inter ambulandum propter cruris brevitatem CO-aeli. Haec autem hoc modo fiunt , si deligenter educati fuerint in figuris , & recte in quibus oportet, prilis quam ad iter faciendum corrobo rati fuerint ; diligenter item & recte , postquam corroborati fuerint. Plurima autem diligentia opus habent hi , quibus dum maXime infantes

sunt, hetaec calamitas contigerit. Si enim re-glccti fuerint dum infantes sunt, inutile penitus , δί omni augmento privatum totum crUS evadit, & carnes totiuS cruris magiS minuuntur,

399쪽

LIBER DE ARTICULIS 38 Iquam sani. Multo tamen minus his minuuntur, quam illis quibus intro eXCidit, propter Usum ,& laborem ; ita ut statim crure uti pollini, Velut etiam paullo ante in galeanconibus dictum est. Sunt autem aliqui , quibus partim statima nativitate, partim prie morbo , umborum crUrum articuli exciderunt ad eXternam partem. His

igitur olla quidem easdem affectiones habent, ac

perpetiuntur. Carnes tamen minime AEt seminaniatur. Sed & satis carnosa crura fiunt, praeterquam si quid sane circa internam partem paullulum deficiat. Propterea vero satis carnosa sunt, quia utrisque cruribus similiter utuntur. Similiter enim fluctuant hac atque illac inter ambulandum , & Vehementer eminentibus natibus hi videntur propter articulorum eXcessum. Si vero ossa ipsis corruptionem non senserint , neque gibbosi supra coxas fiant: nonnullos enim etiam talia corripiunt: Si igitur tale quid non contigerit , satis sani de caetero durant. Totum tamen corpus hi minus augescenS habent, capite eXCepto At vero quibus in posteriorem partem semoris caput exciderit : paucis autem excidit: hi crus eXtendere non possunt neque juxta articulum elapsum , neque ita Valde circa poplitem,& multo minus , quam hi, quibus jamdudum id contigit. Hi etiam magis & circa inguen,& circa poplitem articulum eaetendunt. Illud tamen insuper intelligere oportet : est enim Commodum , & magni faciendum, & plerisque ignotum : quod neque fani articulum circa poplitem extendere possunt , si non simul extendant etiam articulum circa inguen , praeterquam si pedem valde sursum attollant. Sic enim poterint. Hi itaque neque inflectere urticulum . circa poplitem

similiter possunt, sed multo dissicilius, si non

400쪽

HIPPOCRATIS etiam articulum circa inguen inflexerint. Multa Vero etiam alia circa corpus , hujus nodi fraternitates , ac cognationes habent, & circa nervorum distentiones, & circa musculorum figuras, plurima, & pluris facienda, ut cognoscantur, quam quispiam putaverit. Item circa in testini naturam , & totius Ventris , & circa Ute Torum errores, ac dii entiones. Uerum de his alibi nobis sermo erit cognatuS hi S , qtiae ΠUNC dicuntur. Sed de quo nunc sermo est, neque extendere positant , velut jam dicturn est, & brevius crus apparet ; atque hoc ob duas caussas ,& quod non extenditur, & quod ad natium carnem elapsum est. Natura enim Otiis coxae en pnrte est, qua & caput , & cervix femoris existit. Ubi vero luxatum fuerit, pronum ad eXternnm partem natium desertur. Inflectere tamen possunt, 11 dolor non prohibeat, & tibia , λ pes moderate recta apparent, & neque hac, neque illac multum inclinata. Juxta inguen vero curo insu per aliquanto mollior esse videtur , praesertim ad Contactum , Utpote articulo ad alterum partem elapso. Ad ipsas autem Dates si adtrectetur femoris caput, aliquanto etiam magis extuberare

videtur ; atque haec quidem signa sunt, si cui in

posteriorem partem 'femur excidit.

Cui igitur jam perfecto elapsum, non fuerit repositum, hic ambulare quidem potest, ubi tempus intercesserit , R dolor sedatus fuerit, & articulus

in carnem versari adsueverit. Cogitur tamen Velie

menter se inflectere circa inguina , dum iter si cit , atque hoc Ob duas caussas ; tum quod multo brevius crus fit ob ea , quae antea dicta sunt; tum quod multum valde abest ab eo , ut ealcaneo terram contingat. Si enim conaretur vel

paullulum pede illo vehi, ita ut nihil aliud ha-

SEARCH

MENU NAVIGATION