Philosophia ad usum scholæ accomodata. Auctore m°. Guillelmo Dagoumer, philosophiae professore in universitate studii Parisiensis. Opus ab ipso reformatum, variisque tractatibus auctum. Tomus primus sextus Physica particularis

발행: 1757년

분량: 621페이지

출처: archive.org

분류: 천문학

61쪽

gionibus, seu potius climatibus, sit tredecim , quatuordecim, quindecim horarum ; Pa istis sexdecim : in aliis regioni bus magis & magis borealibus ad polarem usque circulum terrae, septemdecim, octodecim, novemdecim, viginti, ΣΙ, 22 , 23 : ultra circulum potarem plurium quam 2 horarum, adeoque plurium dierum nostrorum, plurium hebcsomadarum,& plurium mentium. Denique sub polo sex mensium : ratio est, quia quo ma- 'gis acceditur ad alterutrum polum, eo magis inaequales simi parallelorum arcus quos horison dividit ; atque ultra potarem terrae circulum hortion non amplius

secat aliquos ἡ parallelis quos sol diurno motu describit: sub polo nullos secat,

ut potὸ quia concidit cum aequatore.

In qualibet porr5 sphaera dimidiam anni partem dies habet, dimidiam nox. Ratio est, quia lu)rison ridiacum in duas

partes aequales secat.

Unde inferes, quod quδ longiores simiper aestatem dies, eo runt per hyemem breviores, sicut facilὸ intelliges, si attendas ad diurnos & nocturnos arcus pro vario sphaerae positu.

62쪽

Ph ica particularis. ΑΙ De Crepusculis. Crepusculi nomine eam intelligimus quasi dubiam lucem qucae aut solis ortum antecedit, aut ejus occasum subsequitur. Causia huiusce dubiae lucis est atm sphaera illud nempe aereum spatium ad quod attolluntur vapores & exhalationes circa terraqueum globum in qua radii solis o blique incidentes refranguntur , ac forte etiam partim reflectuntur , sicque ad

nos pertingunt.

Initium crepusculi matutini ac finis vespertini contingunt ubi sel est in decimo-octavo gradu infri horisontem , numerando nempe gradus in majore circulo per Zenith Nadir ducto ; quamobrem obliquitas sphaerae plurimum confert ut crepusculum sit diuturnius: quo enim magis obliqua est sphaera , eo major est arcus

quem set aestate describit dum decimo-

octavo gradu ad horisontem accedit, aut ab hori sente ad decimum-octavum gradum descendit, numerando nempe gradus , ut mox dictum est, in majore ci

culo per Zen illi & Nadir ducto. Atque hinc intelliges quare Parisiis a die Junii ad 1 f., circumcirca, media

etiam nocte observetur crepusculum aere existente sereno: nempe quia eo tempore

63쪽

46 Phsica particularis. sol non descendit octodecim gradus inse horisontem: quippE cum elevatio poli Parisiis sit quam proxime quadraginta

ΠΟVem graduum, atque aliunde sel supradicto tempore ab aequatore Versus polum

nostrum deflectat viginti-tribus gradibus cum dimidio, sol sub hori ntem pari sinum descendit duntaxat septemdecim gradibus cum dimidio. Porrb licet Crepusculum Parisiis idem sit judicium de quocumque alio loco boreali, in quo obliqua est sphaera longissimum sit, ubi

sol maxime accedit ad tropicum cancri, non ideo brevissimum est ubi sel maxime accedit ad tropicum capricorni; sed Parisiis brevissimum est circa octavam Martii diem ac primam Octobris, cum longius sit mense Decembri ; cujus rei ratio reddetur ex sphaera. Caetera quae ad sphaeram pertinent in-.telligentur ex sequenti tractatu. De variis Mundi Systematibus.

Systema est suppositio dispositionis partium mundi, juxta quam omnia phoe- nomena explicari commode possent. Inquirendae autem illius dispositionis

occasionem fecit motuum varietas quae

in sederibus deprehenditur, ex qua phoe- nomena de quibus pri4s Gerendum est.

64쪽

De Phaenomenis. Quae occasionem fecerunt inquirendae dispositionis sederum. Phoenomena de quibus hic agitur desumuntur ab annuo planetarum mota juxta Zodiaci signa; quamobrem in posterum attendendum erit ad solum Z diacum planetasque per ipsum aberrantes. Circa lunam observatum filii eam apparere majorem dc velociorem in conjunistione & oppositione hoc est in novilunio & plenilunioὶ minorem vero &tardiorem in quadraruris. Circa Mercurium & Venerem observatum fuit, I o. illos planetas esse quasi lis asseclas , Mercuriumque unico tantum circiter Zodiaci signo le digredi: Venerem, unico circiter signo cum dimidio : secundo ipsos aliquando solem antecedere, aliquandb vero ipsum subsequi; aliquando sole superiores esse, aliquandis inferiores & tertio eos casdem pati phases quas patitur luna. Quarto eos esse aliquando dire stos, aliquando stationarios, aliquando retrogrados; hoc est , aliquando moveri motu scilicti annuo dicto in juxta seriem signorum , V. g. ab ariete in taurum : aliquando nec Pr gredi nec regredi: aliquando moveri com

65쪽

8 Phsica particularis. tra seriem signorum, v. g. 1 tauro in

arietem.

Circa superiores planetas, Martem nempe, Iovem & Saturnum , observatum fuit primo eos non este sicut Mercurium &Venerem) soli alligatos, sed ab eo ita digredi, ut totis aliquando sex signis ab ipse distent: secundo eos interdum dire

ctos esse, interdum retrogrados , interdum stationarios, sicut Mercurium & Venerem. Tertio eos non esse retrogrados nisi in oppositione ad solem. Quarto eos in eadem oppositione esse aspectu , maximos ac terrae viciniores. Quinto arcum retrΟ- gradationis esse eo breviorem quo planeta superior est: septem nempe graduum in Saturno : in Jove decem ; in Marte , omnium infimo, longe plurium. Haec porro phoenomena desiimuntur ex solis planetis, non autem ex stellis fixis; hae namque apparent eumdem semper ii ter se situm servare, neque alium habere motum quam diurnum ; moventur tamen aut saltem videntur moveri sicut & plane- ) secundum seriem signorum nunc enim arietis stellae eum tenent locum , quem ante bis mille annos tenebant stellae tauri,

hiae locum stellarum sequentis signi & sic consequenter sed ita lente ut non nisi intra viginti-quinque annorum millia circulum absolvere debeant.

66쪽

m sica particularis. 4'His i situr phoenomenis explicandis in-Ventae Dant variae hypotheses. Missa autem quaestione, an spmerae coelestes sint si Dlidae an non, triplicem hypothesim exponam, primam Ptolemaei, secundam C pernici, tertiam Tychonis. Hae porro hypotheses explicantur opecirculorum, quorum alii fiant concentrici, alii excentrici, alii epicycli. Concentrici dicuntur quorum idem est centrum, quales exhibenrur fig. 8. tab. s. Excentrici quorum distincta stat centra, quales e hibentur fig. a. Epicyclus est circulus cujus centrum volvitur juxta periphetiam alterius circuli, qualis exhibetur Iag. P. N. R. F. DE Sr sr g M AT E PTO LE M AE LSupponit Ptolemaeus terram manere imis motam in mundi medio , omnia proinde

sedera circa ipsam volvi mora diurno, ac planetas motu insuper annuo juxtii signa Zodiaci.

Terram igitur collocat in centro munis di , tum lunam gyros agentem suos Pr xim8 circa terram ; tum Mercurium: tum Venerem , t im Solem, Martem, Iovem& Saturnum, tum firmamento m : dentisque primum mobile; eo scilicet ordine Tom. UT C

67쪽

so Ph ica particularis. ruem indicat generale mundi schema tra-itum fig. 8. tab. I.

a Supponit autem rursus omnes planetas , quantum est de se , moveri motu semper aequabili ac regulari, omnesque proinde irregularitates quae a nobis circal eorum motus deprehenduntur esse tantum apparentes nempe ob excentricorum Ac epicyclorum Varietatem. . In eo autem erravit Ptolemaeus quod lem non statuerit tanquIm Centrum annuorum motuum Mercurii & Veneris. ,

. Antiquiores, ut explicarent motum duplicem planetarum , diurnum ab ortu in occasum secundum planum aequatoris, Communem omnibus, & proprium ab occasu in ortam , quo feruntur inaequalibus temporum intervallis secundum planum Zodiaci, statuerunt planetas motum hunc proprium habere a motu coeli pro-Prii , quo rapiuntur; dc ideo tot coeliquot planetae; quod quidem alii retinuerunt : at contendebant motum diurnum

oriri a firmamento, quod appellabant primum mobile. Verum clim observasset Hipparchus ipsas fixas pariter progredi motu lentiore ab occasu in ortum , cum illud certo constitissὰ Ptolomaeo & definiisset hunc motum peragi spatio 36ooo annorum , positit supra firmamentum primum mobile,

68쪽

Pbfica particularis. FI

quod spatio a . horarum coeqos Omnes inferiores abriperet.

Praeterea fuit ab Alphonsinis observata

quaedam irregularitas in motu fixatum , quam ut explicarent, finxerunt primum crystallinum , cui tribuerunt motum librationis reciprocae ab oriente in occidentem,& ab occidente in orientem circa polos eclipticae; ita ut arcus librationis sit 2 graduum dc min. ferme Σ'. Enimvero dum libratio est ab occidente in orientem , quia tunc 'amica est cum motu firmamenxi, motus ille adjuvatur: at dum libratio fit versus occidentem , tunc quia inimica est motui firmamenti, motus ille retardatur: hinc regularitas est in 'nota

fixarum

Iidem observarunt variationem in obliquitate eclipticae respectu aequatoris, quod ut explicarent, secundum crystallinum supposuerunt, quud haberet motum librationis a meridie versus septentrionem dc a septentrione versus meridiem circa

puncta aequinoctialia: quae quidem librati ue perficitur per 2998 fermὸ annos:

hinc ergo coeli undecim, qui omnes Empyreo clauduntur. Praeter coelos illos undecim , quos plerumque excentricos faciunt, admittunt Ptolemaici Epicyclos, ut satisfaciant apparentiis omnibus: V. 8. ut explicent apO

69쪽

gaeum & perigaeum planetarum : Apogaeum vero est locus astri remotior a terra: Perigaeum vero est locus astri teriae propior.

Epicyclus est globus diaplaanus, cui

assixus est planeta, cujus motu planeta fit aliquando directus, stationarius & retrogradus : tunc planeta directus est , ut diximus, quando videtur ferri ab occidente in orientem : tunc planeta stationarius est , quando per aliquot dies videtur respondere eidem parti coeli: de nique tunc est retrogradus quando ferri videtur ab oriente in occidentem. His positis, apparentias omnes explicant Ptolemaici. Is . Sol Ptolemaei temporibus videbatur apogaeus sub quinto geminorum gradu videtur jam circa septimum ferἡ gradum cancri id est, apogaeus est in parte septentrionali, herigaeus vero in parte meriaionali, nimirum olim circa quintum Sagittarii, nunc circa gradum ferme septimum Capricorni; ita ut in parte septentrionali plures sint diurnae revolutiones, quam in parte meridionali. Rem sic explicant fig. a. tab. s. Α sit

terra occupans centrum firmamenti, quod

signis Zoc iaci aesignatur: C D E F sit

coelum solis, cujus centrum si B; arcus

C D E exit major arcu F C ; ergo diutius sol morabitur in signis septentrionalibus, quam in meridionalibus: ergo

70쪽

Versus punctum D erit apogaeus in gemimS , Versus punctum F erit perigatus in Sagittario ; vel si centrum sit G , erit Ogaeus in cancro versus H & perigaeus In capricorno verspis Ι: igitur diameter 'lis spectantibus e terra minor apparet in parte septentrionali, & praesel tim Ver-Sus aestatem , quam in parte meridionali, praesertam versus hyemem. 2'. Facile exponunt dierum & noctium, tempestatumque affectiones respectu quarumlibet terrae partium: nam describat

sit eclipticam per lineias spirales ; iti ut

unoquoque die secundum unum sere gradum promoveatur, erunt aequinoctia circa AI. diem Martii vernum, & autumnale

circa a 3. Septembris: erit solstitium aesti vum circa 11. Iunii diem ; hyemale vero circa λ3. Decembris. Hinc I'. Qui lineam aequinoctialem incolunt perpetuo gaudent aequinoctio ;horisen enim secat aequatorem in angulos redhOS.

Hinc χ'. Qui digrediuntur a linea polum habent unum erectum svra horisontem ; & ideo inaequalitas dierum &noctium oritur: dies quippe eo longior habitantibus temperatam septentuonalem, quo magis sol accedit ad tropicum cancri, & e contra omnium brevissimus , dum respondet tropico Capricorni; sicque vice versa. C iij

SEARCH

MENU NAVIGATION