장음표시 사용
41쪽
nibus, homines ret Iaponi j, & Sinenses) calida
semper potione , dc nunquam frigida utuntur,& nihilominus sitim expellunt, ut ex Scacco videri licet, idque confirmant Maseus, Barto lus, Hugo Liscolanus, ic bene aduertitur ab Hurtado. Hunc vero morem in delicijs antiquitiis suisse affirmant no pauci,& Aristotelem calida semper usumfrefert Galenus , aitque
Athenaeus t Postea aquam bibere quidem, et ere calidam, aestatequefrigidam, ne Roniaciam foliisti
Idem etiam descripsere Scaccus, & Castillio nus . ac nuper Butius profitens, & probans, a Graecis post Homeri tempora derivasse, sed disertissime scripsit Freinshemius: ac tandem Henricus Stubbeus aptissime, erudite post Campanellam , Antonium Persicum, & Gacsendium Phy sicum id quoque confirmat.
Non nego cum Avicenna, ab aqua calida, non illico extingui sitim a non hinc tame exoritur, quod numfluam extinguat, cum ha
bitu, licet non actu, ut frigida, re semper humida. Hoc postremo expertus probat Colme-nerus referens, se in regionibus Mexicanis pluries ex infirmorum visitatione siti pene enectum unico huius liquoris calentis poculo recreatum illam sedasse. Huic opinioni subscribit Ram ireZ apud Hurtadum docens, quod sitim extinguat. rit
Infirmum tandem euadit Calderς argumen tum,quod non mutetur ingredientium substantia. Soluat namque ipse prius instantiam de Cervisia. Debebit enim necessarid confiteri, quod fiumenti substantia in ipsa permaneat,
42쪽
nihilominus , ut vidimus, non aduersatur iei nio ; unde idem cogetur dicere de Chocolate, cuius partes integraes aperte sunt frumento infirmiores. Sed reuera dici numquam poterit, quod remaneant substantiae dictarum partium in pristino robore, ut recte firmat Hurtadus,
expertusque sum incat semen sacchar' tantum conditum, & comestum , difficillimae , re durioris esse digestionis,ut prius aduerterant Colmenerus,ac Piso,& pari modo a se ij, siue
frumentum Turaicum non cognosci, aut Vix
cognosci ab expertis in massa Chocolatis aqua diluti, & id euenit non ex alia causa, quam ex aquae notabilis quantitatis admixtione: ni velimus asserere, id euenire ex paruitate materiae, quam unicum Chocolatis poculum admittit; Vtrumque enim nostrae deseruit sententiae. Constans igitur, firmisque innixa radicibus remanet opinio negativa, quod Chocolates, licet per accidens nutriat, per se primo non siti alimentum, aut cibus. In ieiuni; autem materia Ecclesia, ut magistraliter aduertit D. Thomas,tantummodo prohibet illius rei sumptionem, quae per se alimentum est, non quae per accidens nutrit. Vide Sancheet, Lessium,&LVmanum, & alij post eos ita firmant. Non negauerim tamen reprehensione di
gnum id, quod abusu, N. effraeni humanae sulae intemperantia introductum fuit, quod scilicet Chocolates a nonnullis sumatur adeo spissus
Concretus , Ut certe potius sit Comedere,
qua bibere, & magis cibus,quam potus Videatur. Tunc enim amittit illam symmetricam Cc 2 pro-
43쪽
ΣΟΑproportione Chocolatis ad aquam ,ex qua habet esse potabilem, ut patet ad oculum,& parum, aut nihil differt a comestione massae, dc ut Hispani dicunt Eu migas , ' pastiuos, Ut optime D.Thomas, Paludanus, Escobar, Dia- -- na, & aduertunt Lopes, ac Hurradus Neque pariter probarem , ut quis tertio, M
pluries per diem se se ingurgitet Chocolaita
m Huν. ineris . ad Nem. Il in eam D. Hieronymi reprehensionem, x, hi, Vesbi, D. N ....1-ι Sorbitiunculas delicatas non catice sorbere , sed cou-
ua: etenim, licet id ieiunii legi non aduersare-
T 'tau tur, intemperantiae tamen culpam Certe conticet Ga p. de vid ii pin traheret. Et non lectis explicandus est U Pilo
rim ex Prospero Aquitanio, quem refert. Haec pari beneuolentia, ac breuitate Plinij secutus consilium,'t sicilicet commendati Q ,h nem ex ipsa mediocritate libri peterem , a scripsi ad Amicum, M in primis, ut meam
potius dirigerem conscientiam, quam altercandi libidine, certulque lum, quod is aeque
44쪽
Ntiquior huius potionis 'm moria in Europa in illa, quam attulit quida miles anno 13 Lo. in debellatione Mexicanς Pr uinciae, licet eo tempore apud
- Indos minori simplicium asmixtione sorberetur; praecipue cum eo seculo mud ipsos sacchari usim nullus esset:quare cum sola ni υ farina, aliqua o melle admixto cicao contenti cum Iouis felicitate ce tabant . Hodie tamen diuersas aromatum spe- Cies admittit pro regionum,& geniorum diuert state . Communiter tamen componitur, Vt diximus, ex Carao, Vaginulis, Cinnamomo,
Camo, qui est praecipua huius potionis su . stantia, est humidus , ac frigidus secundum:
Fernandea direntem: Sitim lenis miruiliter es lib. e.., dum hepar temperat, ac tostum hinenteria prρds,
Et licet aliqui Scriptores existiment, essestigi dum, ac siccum, facile tamen conciliantur nae
45쪽
contrariae opiniones iuxta doctissimi Ioannis Cardenas ponderationem. Tres enim sui, stantias continet Cacao. Prima est acrea , ac butyrosa, & consequentcr calida, oc humida, quae ceteris praeualet,ideoque pinguem sanguinem creat, cordis substantiam vivificat, spiritusque nobiles progenerat. Secunda est terrea, sicca , dc fiigica haec in imo poculi remanet. Tertia ignea, calida, & sicca, quae gustui amarescit, estque aliorum simplicium vehiculum, subleuando vapores ad caput, sudoremquci rouocando ; ideo obstructiones reserat, dc Q. ergit, dc tandem butyrosa qualitate ventris lenitionem sollicitat.
--Minoaviatum. Vaginulae CXimie commendantur a Docto- d. i. r. a. pioru Cardenas existimante, eas esse calidas,
- - siccas in primo gradu, dc idcirco cordi amicas, cuius spiritus vitales roborat, prouocatque urinam. Ferdinandus tmen, uti calidastac uccas in tertio gradu, eas coelocat.' Cinnanomum est siccum, & calidum in secundo gradu: ideoque aromatica sita virtute, lnutritionis instrumenta roborat, nobilissimos spiritus, purioremque sanguinem producit,d tersa cruditate, iuxta Dioscoridem.
Qualitare, Meehari. Saccharum denique , quod est calidum, de
humidum, ad gratiorem gustum misceri solet. . i. , Aliqui addunt ad purgandos renes ;sed seritissimi Physici putant, eam esse melan-
cholicam . Omnia supradicta aromata, nec recentia, nec vetustate Cariata, praecipue vero mo, sunt eligenda. rao landi cho ou. Pr vani assignantur modi in coquenda Choco latis.
46쪽
latis massa. Frequentissimus, d Vsu apparatam' est, ut diximus, cuilibet Ch blatis viiciae sex circiter aquae assignare:haec igitur inempyribete,seu ollula cuprea,vel argillosit ponatur, deinde, cum feruet,statim immittatur Chocolatis massa scobinata cum saccharo pro dimidia proportione . Statim autem eliouatus humor rotabulo coiicutiatur: donec pars Puly rosa totam penetret massam, um eleuetur: Aduertendum tamen est, ne iterutri ad ignem ebulliat, via cestix, corrumpitur; quare perniciossiimus erit. Denique quam noxius sit Chocolaxes congelatus , ac frigidus, validissimis rationibus demonstrat peritissimus Caldera. Laudatur, ac electior existimatur Chocol, tis usus mane peracta concoistione, ieiuno ventriculo, aut post leuem cibi oblationem . Idem Caldera asserit, Chocolatem Hima.
li quae est calidissima regio in bis in die se
heri non sollim a Proceribus , sed etiam. mcdiae sertunae Ciuibus, & eo carere maximam esse infelicitatem. Commendat autem hanc potionem aestiuo tempore, quia tunc stomachus fructuum abundantia, ac niuis 'su fi libus turget, scatet cruditatibus,algent interiora, innatus calor ad externas Corporis partes euocatur. Vniuersam hanc docti inam ex Cal.
derae, Colmeneri, Pisonis, Zacchiae, Stubbei,' aliorumque Physicorum uberrimis fontibus exhausi,mad sedandam Amicorum sitim mothodum arctaui limite angustiore ., videmiuearentibus riuutis laxiores ripas refugi.
47쪽
ARDINALI RRANCATIO ibi Summam felicitatem. l
Vestrae Eminentiae , summa b neuolentia, s excelsa magnitudinis . refertas, cum Diatrabe eruditione, solidaque doctrina exornata, accepi die: . Decemb. Anni Domini I 662. eonscripta sexto Idus mensis Aly. Et certe, Amantissime
Princeps, testari possum, quὸd inque m g
neris claritatem veneratus, purpuram religιο-
s cultu adoraui ; sed nunc omnifaria silentia oraculum , βmmi ingenij fastigium admiror quas Bibliothecam dixerim ambulantem vitia, legi, probaui Vestrae Eminentiae altis mum iudicium in Diatribe multiplici erudiatione solidaque doctrina illustrata de framone ieiuni, Chocolatis. Et quando Sapientis non
esset mutare consilium, veritas volentes trahit,
se nolentes compellit. Nec dubito si generale locaretur Concilium quin meis collatis cum
48쪽
nocolauS. 2O9 Vesrae Eminentiae rationibus, a vestra Emianentia prasinitum probaret, quod Ecclesiasti. cum ieiunium Chocolate nonstangat, solo cla risimo Vestrae Ermnentiae iudicis,qua Physice, qua Theologise,qua moraliter, s tandem qua incomparabili prudentia labentis humana natura statum perpendis, s consideras; nam in hoc assumptu non alios tantum , sed Vestrae Eminentiar Eminentia se ipsamsuperauit. Viaue felix, ὀ Ecclesiae Princeps, ut Romana E cusia per longiora secula tanti Viri antidoto tueatur. Hlalidis I. Decembris I 663,
Obsequentiss. &qui super omnes Vestrae Eminentiae Eminentiam adorat, & veneratur, GAIὸν G A SPAR Cauera de Heredia.
49쪽
εἰ, ehim paniare in A. exandrinu . di alii ex Orientalibus apud D aenum lib. i. de si ned. Vet. Ehr.eap. Xt. referunt.Adamum. ex horio Eden expulsum. Indiam inienissent i uiae .
AD EMINENTISS. AC REVERE IVDISD
CARDINALEM BRANCAUUM SCRIBENTEM
MODII FERMONII S9CIETATIS IESU. Nata terris Arbor in ultimis, Et Mexicani gloria littoris,
Foecunda succo, quo superbit AEthereum Chocolata nectar. Tibi omne lignum cedat, & omnium Propago florum; Laurus adoreas Nectens triumphis, Quercus, Alnus , Et Libani pretiosa Cedrus. Ferunt Adamum gentis originem Pulsum beatis sedibus arborem Vexisse ad Indos, quae hospitale Nacta selum, generosa trunco Vitalis aeui semina protulit, Opimiani munera Liberi Notata multis vina lustris, Queis titulum, patriamque cana Deleuit aetas ; Cretica, Massica Baccho resigno, dum mihi vividus Irroret imber pectus, almi Fons animi, ingenijque Vena . .
50쪽
o missus astris sudor, & inclytus Polus Deorum i Castalij procul
Valete rores , haec Poetis Perpetuo fluat unda rivo.
O sulgurantis gloria purpurae, Et Vaticanae Sidus adoreae, FRANCISCE , quantum succus ausis Iste tuis , calamoque debeti Rumor ferebat laedere morsibus Ieiuniorum iura: tyrannidis Tu fraena laxas, veritatis Fax rutilans, Superumque Vindex. Lenis prosundo gurgite laberis Sententiarum, gemmeus insonat Hinc inde fluctus, vel Latina Arva premas, Vel aperta Graium, Angustioris marginis impotens Lustras Mineruae regna licentius Undantis auro more Idaspis Pandis opes, animique gazas.