Canonici juris institutionum libri tres. Opera & studio Francisci de Roye, antecessoris Andegavensis

발행: 1681년

분량: 492페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

431쪽

est eos anathematiare non posse, idest nec majori excommunicatione ferire, nec servato judiciorum ordine excommunicare posse, quia exteriorem & contentiosam jurisdictionem non habent. Sed eos a perceptione Sacramentorum removere posse s quae minor est Excommunicatio ) veluti per modum divinae censurae , cujus olim meminimus ex Τertulliano. Nec obstat cap. 3. ext. deos. ud. ord. Ubi Parochus sententiam excommunicationis ferre dicitur, atqne ita ut Dioecesinus Episcopus ab ea non

possit absolvere , inscio illo Parocho. Nam omnes sere volam ibi fle eo Paro

cho agi , qui jurisdictionem praesti 'pserit.

Excommunicatio ferenda non est nisi causas cognita, Can. Q. Tribur. Concilii apud Reginonem lib. 2. de di' 'Eccles Cap. xo . ubi cum Deus dixiv Genessos Cap. 13. descendam , & v, dcto utrum clamorem qui ascendit

ad me, compleverint vel non : addunt Patres ejus Concilii, eo exemplo monemur ne ad ferendam excommunica tionem praecipites simus,aut temere, au tindiligenter judicemus. Sed & fere da non est ex partiis & levibus caussCan. I.. tst' 42. II. q. s. alioquin facia

432쪽

io Iuris' Canonisi

adducitur in contemptum. Et hinc Leo M. in Ep. 89. Cap. 6. graviter conquCritur de quadam excommunicatione oblevem causam & levia verba, sicut MPetrus Damianus tib I. D. I 2. ad Alexandrum II. & quod levius & frequentius decernantur excommunicationes.

Decernenda: non sunt nisi ex certa & manifesta peccati causa, quam probet Canonica authoritas Can. 2. IV. Aurelian. Concilii & Can. 3. ormatiensis. Et ex iis culpis ex quibus Sancti Patres jubent malefactores arceri ab Ecclesia d. Can. 2. Sed dc quamvis nullum Cccurrat grave delictum, propter solam contum

ciam ferri potest, puta si quis legitime

citatus a suo Episcopo venire nolit, Cap. 23. ex de V. S. si praecish contra illius decretum veniat, si ejus mandatis obedire nolit, Can. sin aistem , ibid. p. 2. ex. de ma. ct obed Cum eo tamen temperamento, ne iracundus Episcopus contra suum Clericum cito &aspere commoveatur, Clan. 4. ibid. &.ut delictum contra se admissum dimittere possit, non etiam quod contra Deum; Sed illud Canonicis poenis vindicare reneatur, ut ex S. Hieronymo probat

Regino Abbas lib. 2. de di sciplims E

433쪽

Institutionum Liber III. 42IQuamvis autem justa sit excommunicationis causa; non prius tame ferenda est quam prς cesserint tres monitiones, tria veluti edicta, quibus admonetur reus, ut a peccato recedat. Illud est D ni praeceptum Can. omnes. 16. q. 7. Videlicet Mat.18. ubi si frater tuus in te peccaverit, jubetur ut primo , cum moneas inter te& ipsum solum. Secundo, adhibitis testibus. Tertio, Ut dicas Ecclesiae; idest congregationi Fidelium, ac tandem si ad sanam mentem non redeat, fit tibi tanquam ethnicus dc publicanus , quod nihil aliud est quam ut excommunicetur. Triplicis illius monitionis memine runt Apostolorum Canones, Apostolicae Constitutiones,& passim sacri Canones; Ex quibus dici potest ex comunicationem absque triplici monitione factam, ipso jure nullam & irritam esse,quasi contra praeceptum Domini & sacros Canones facta sit : aut utique eam ipso

quidem jure valere , sed facith rescindi posse quasi injustam , ut existimat

Covaruvias ex Cap. 3. de sententia exiscom. in 6. Quidam tamen casus occurere po

sunt , in quibus una monitio sufficit Cap. 9. ibid. Puta si Episcopus illud expedire viderit pro ratione temporis,

434쪽

422. Canon cidelicti, & personae , quod sorte vel contumacia dc inobedientia vel delictum Clerici, grave scandalum pariat.

Ita dc triplex quidem monIsici In ea excommunicatione desideratur, quae est ab homine, non etiam in ea quae est a Cano ne i Nam ille satis perque I eum admonet ut resipiscat Cap. 26. ex. Gapρestat. I deoque nulla etiam praecedente excommunicatur ipso jure si Ca- noni non pareat, quem ignorare non debet. Fere tamen omnes volunt tutius esse, si lata sententia declaretur excommunicatus, qui inciderit in excomm

nicationem Canonis, ut saltem illud p blice cognitum sit. Prudentissiimum Petri Damiani videtur Consi iram in ead. Epist. 12. ut Praelati non ita facile nec ita frequenter addant excommunicationis poetiam, quia contumaces siepius & facilius in eam incidunt, de qua vix cogi

tant.

Denique in scriptis ferenda est excommunicationis sententia cap. I. h. t. in sex/o. Ecclesiasticae leges illud velle ait Hincmarus apud Reginonem in prima Appendice cap. in. de hoc commune habet cum aliis sententus, quae non m remur habere noment senuentiae nisi scriptae sint .aac Gregorius, Magra us- 1ι. Reg.

435쪽

De Sufensone or Depositione-

SU enfio est Ecclesiastica censura, quae Clericum iaspendit seu ad tempus removet a quodam ministerio, aequadam functione. Iulianus Imp. in Dos 1. indicat eam ipsis Sacerdotibus Ethnicis non fuisse incognitam. Et apoliticis desumpta videtur, in quibus decutio ad tempus ordine , sho mo- metur , i. a. in prina. d. de decuria Antiis qui Canones nomen illud suspensionis, non habent. Graeci saepius eam vocant αφε σε M. Latini abstentionem , cum tamen apud eos omnes varia sit utriuiaque illius verbi acceptio. Post quintum aut serium saeculum ea censura cepit appellati si aspensio, ut in. tertio re into. Aaret. C-cuia ct in D. E. Felisis II. Summi Ponti is. Quamvis r ulariter Ecclesiasticae censurae nore snt ad tempus, ne rei cas Gontemnant, dum nempe illius lapsum expectant, ut ab iis ipso iure liberentur & vix alium possint habere terminum , quam donec reus a culpa recedat & satisfaciari ait

436쪽

men suspensionis ea natura est, ut sit ad tempus. Hoc ipsa vox indicat, & in eo differt a depositione ut mox videbimus. Saepius autem judex suspensioni addit certum tempus r, aliquando etiam quamdiu respiscat reus, quandiu mereatur indulgentiam, ut in Cap. 33. ex. de testib. plurimum tamen refert quid addiderit : Nam si certum tempus, eo elapso,non opus est absolutione, ut existimat Glossa ad CV 48. ex. de sent. exciquia judicis una mens ea est, ut tandi utantum huic censurae subjaceat. Si aliud absolutione opus habet, ait Glossa ad p. 24, exf. de solui. Nec prius eam accipiat, quam secundum Canones dignam satisfactionem secerit. Aut etiam

illud arbitrio Episcopi relinquitur ,

Can. Presbyter. a. q. 3 In suspensione perinde ac in aliis censuris praemittenda est etiam triplex monitio Cap. II. ext. de cieri non resae

Ut dignoscatur quinam sit suspensionis effectus , videndum est an sit specialis an generalis. Primo casu puta siquis a certo quodam ordine vel ossicio suspensussit, abstinere debet ab iis quae sunt illius ordinis aut ossicii, alioquin fit irregularis, alia exequi potest ; Nam

a suspe nsio non excedit suos terminos.

437쪽

Institutio m Liber III. 423. Secundo puta si quis generaliter ac indistincte suspensus sit, ab eorum omnium exercitio abstinere debet, quae quoquomodo Clericis competunt. Depositio est Censura Ecclesiastica. per quam Clericus aliquis in totum dein perpetuum quodam Gradu vel officio privatur & abdicatur. Cum deponitur ab Ordine, caracterem retinet cum sit indelebilis a sed in totum dc in perpetuum spoliatur ejus nomine, o Dficio, & honore, ait Optatus Milevit. lib. 1. de Schisenat. Donatistarum, redigitur ad laicam communionem, nec

amplius habet Ecclesiasticam, idest,

cum la1cis tantum communicat, non

etiam cum Clericis : Statim quidem ad Eucharistiam accedere potest, quia non est excomm tinicatus, sed cum la1cis. Adeo vero depositus gradu de officio suo abdicatur & illud in totum amittit, ut si ab ea depositione absolvatur, non possit esse quod fuerat, quam si amissum Gradum vel officium de manu Episcopi recipiat coram altari, ut est in n. 26. Consilii Tolet. I V. quod reparationem vocat. Sed cum suspensus absolvitur, ea non eget, cum nec in totum, nec in perpetuum gradu vel officio privetur ; sed tantum ejus exercitio ;

438쪽

is Juris'Canonici& quidem ad tempus. Denique una est realis depositio, quae lata sententia irrogatur, ac si quae sequatur degradatio, est tantum ultima ejus executio. Nec obstat Canon. ly Arelat. r. Concilii ubi cum dicitur Traditores sacrarum Scripturarum non nudis verbis ae Clcri ordine removcri s male inducitur verbalis quaedam depositio: Nam mens ejus Canonis ea est, ut illi tantum habeamur quasi traditores sacrorum Codicum, qui ex adiis publicis detegantur, ut est in eo Can. non ex nudis do simpl cibus verbis.

TITULUS XIII.

De Interdicto. II lud est Ecclcsiastica censura. qΠa

quibusdam locis aut personas ossicium divinum de Ecclasiastica sacramenta prohibentur. Duplex constitui solet, personale de locale. Illud subdividitur in particulare dc 'nerale. Primum est cum certus quidam Clericus interdicitur, de quo in tit. Decreta l. de Clara excomm. depos. interd. minist. Sc in p. q. 1. ext. de priviI. Nec illud

439쪽

Institutionum Liber III. 427 fieri potest nisi tribus praemissis moniationibus Cap. II. ext. de Spons ct Adar. Eius interdicti effectus ille est, ut Cle

ricus ille ab iis abstineat a quibus inter dictus est, nec ossicio divino adesse, nec Sacramenta percipere possit; interdictu personale & generale vocant interpretes, cum interdictus est populus, aut cujusdam Ecclesiae Clerus , ut in Cap. I6. de sent. exc. in s. personale dicitur, quod interdictae sint certae quaedam personae t generale , quod plures ad illud pertineant vel eo contineantur. Interdictum locale dicitur. cum inter dictus est quidam locus : vel etiam est

Particulare , cum certa quaedam Ecclesia interdicto supposita est; vel generale , cum tota Dioecesis, Regio, Provincia. Ejus ille est effectus ut omnes ejus loci Ecclesiae claudantur. in iis non

pulsentur Campanae , non celebretur divinum ossicium, Ecclesiastica lacramenta nec conficiantur nec conferantur, Fideles in iis aut earum Coemeteriis non sepellantur. Ea ratione introducta est ea

Censura, vel ut puniatur populus qui laeserit Ecclesians ; Cum enim universitas vix unquam excommunicari possit,

ut probari potest ex S. Augustino 3n Eρ. 7s. invaluit ei omnes Ecclesias claudi,

440쪽

donec ad sanam mentem redierit, apud Ivonem Carnot. in D. 9 . velletiam ut puniatur Princeps, quem tandem populus durioris ejus interdicti taedio affectus ad resipiscentiam & satisfactionem clamoribus suis compellat, inquit Gaufridus Vindoc. lib. 2. D. I s. Non satis constat quando nam & a quo introductum fuerit illud interdictam. Ejus exemplum antiquius extat

apud Basilium M. in Epist. 14 . ubitorum quemdam vicum ab Orationibus aut earum communione separat,

qui raptam puellam receperat de raptori faverat. Aliud etiam videre est apud Gregorium Turon. lib. 8. historiae. Cap. 3 i. ubi clausae dicuntur omnes Ecclesiae Rotho magenses a ita ut populus divinis non adusset. donec roperiretur

qui Episcopum occiderat : Et hoc lubGregorio Magno contigit. Postmodum ea censura difficillimi temporibus in assiduum usum versa est: sed cum saepius iniquissima videretur: quippe quae inno

centes pariter ac malefactores complecteretur Jc assiceret, in multis sensim remissa est illius severitas. Pata ut in Ecclesiis interdictis conferretur baptismus Parvulorum, ut ex iis viaticum deferretur ad morientes. ut in iis sepelirentur

SEARCH

MENU NAVIGATION