Metaphysica ad usum scholae accommodata; authore Antonio Seguy ... Tomus primus secundus

발행: 1758년

분량: 516페이지

출처: archive.org

분류: 철학

51쪽

ει Tullo LOGIA pertum habemus hominum protoparentem Adamum doloris cujussibet vel morbi expertem 1 Deo in statu felicitatis onditum fuisse. Cum aut prohibitum fuisset, ne de arboris stuctu manducaret a praecepto facillimo non obtemperavit , atque in peccati poenam ipse cum suis posteris factus est miseriis , doloribus , morbis, ingratis sensationibus, morti ol

Respondeo ε'. dist. maj. Deus summδbonus non potest creaturis suis malum inferre, malum, inquam quod in bonuit converti non possit, nec esse bonorum causa, nec aliis bonis plurimis compensetur : conc. maj. Malum i quod ex naturae

sua malum non sit , sed possit & in bonum converti , dc , esse bonorum causa ι aliisque plurimis bonis compensetur maj. Deus pro isa bonitate non tenebatuneorpus nostrum corruptioni euilibet , exinternorumque corporum motibus impervium efformare vel immortalitate donare. Cum autem in multae rerum conservationanostrae necessariarum ignoratione versemur , nobis non secis esset provisum, si cura corporis rationi vel ideis permissa fuisset Quam igitur bene institutum est, inquit Mallebranchius: . ut itinios & remissiores stimularent vividi quidam sensus, eosquei ad remedium aegroto corpori, vel pari.

52쪽

NATURALI s. Iaesae asserend- eogerent. Sensus autem

illi pipidi , νes jurundi suissent, sed Volum

ratis diminutio ; vel molesti. Si jucundi, primum non setis, intelligitur qui fiera ossit , ut anissius imminens corpori ma-um & de ructionis periculum cognoscas sine tristitist. Nec quo pacto diminuito Voluptatis molestiam non afferat ingratis sensationibus non imparem : dolore nam que assici , quam voIuptatibus privari, fatius plerumque dicitur. Deinde si grati millent ejusmodi sensus, in iis, ut sumus

a natura comparati , diutius immoraremus 3 cum experientia compertum sit, homines multos ingratis sensationibus vix induci posse , ut a mortiferis abstineant: interea corporis cura neFligeretur , sicque in mortem velut in 1omnum incide remus. Quapropter molestae sensationes, jucundis quibusdam utiliores nobis esse

noscuntur.

2'. Morbis, doloribus, mortisque ne eessitate admonemur, ne prosperis rebus efferamur nimis dc superbiamus, propria tenuitatis , juxta Poetae dictum de egesta, tis memores. A terrenis affectibus praviς que cupiditatibuς abducimur, ut vitaim meliorem, coelestemque patriam appeta

3 v. Cum in multis delinquamus omnes, quae Deo in poena 'i delictorum OL

53쪽

THEOLOGIA feramus, morbi, doloresque nobis sup-' peditant. v. Iisdem malis uti possismus, ut patientiam , obsequium supremo Numini debitum ; multasque alias virtutes colamuS, quarum praemium aeterna felicires est. Ergo 1ensationes ingratae ex natura sua malae non sunt, ponuntque, & in bonum converti , & bonorum fontes existere.

Tandem mala quibus asticimur, bonis pluribus compensantur , sed quae parvi enduntur, quia quotidiana sunt & ass1-

uitate. vilescunt. Mala vero quibus co flictamur , idcirco exageramus vehementius, quod assileta non sunt, totamque , quoties ingruunt, attentionem nostram ad se rapiunt. Vix enim intEr homines unum aut alterum reperias, adeo miseriis oppressiim, ut vitam non relinquat invitus , ejusque cursum inchoari denu non malit, quam morte abrumpi. Nota

omnibus est Asopi apolosus de lignatore,

qui mortem, ut malis suis finem faceret, advocaverat. Quae quidem cum votis annuens adstitisset , eam ut onus humeris imponeret, non ut vitae finem afferret, efflagitatam e sse praetendit. Ergo non est cur molestarum sensationum causa adve sus Dei providentiam insurgamus quaeriamoniis & inclamemus.

O . 6'. Multa sunt in mundo mala

54쪽

NATUR ALIS. as

naturae seu imper*ctiones. Quaedam enim

cernuntur creata entia' sic numeris om

nibus absoluta, ut pulchritudine sua spectatorum oculos alliciant atque oblectent. Alia vero adeo neglecta, imo & visu homrida , ut fastidium pariant, oculosque OLfendant. Sic multos videre est homines caecos , auribus captos, gibberos , multis partibus varie distortos, vultuque desor

mes ; atqui sub unico principio summe bono haec locum habere non possunt. Ergo &c. N. min. Vel enim agitur de entibus Tationis expertibus, ut sunt lapides ; vel de entibus rationis participibus , scilicet hominibus. Si primum, certe potest Deustes alias aliis imperfectiores essicere. Fas enim e nihilo educit , prout possibiles sunt. Imb cum lapis suam habeat essentiam , suasque proprietates perinde ac aurum, tam in 1e perfectus est quam aurum , quod nonnisi ad usus quosdam nos. tros melius dicitur. Si secundum , homo quilibet utpoth ex natura sua finitus & limitatus , quan tumuis pulcher supponatur & exornatus, multis necessarib defectibus scatet atque imperfectionibus. Quare si Deus pro sua

bonitate non teneatur unum arcere de

fectum; ratio nulla est, cur duos vel tres PQrmittere non queat, uno namque de-

55쪽

ηε TMEOLOGIA Lectu supposito , caeterorum ratio omnis desumitur ex libero creatoris arbitrio ;cum nihil creaturae suae debeat praeter na- turam dc proprietates. Ergo &c. Homines cum illis defectibus in se possibiles sunt. Ergo cum multis aliunde Deneficiis cumulentur, 3c ad finem optimum summamque felicitatem des en-tur , ipsis multo melius est existere, quam non existere. Potest igitur Deus bonus cum his defectibus, qui per se mala non sunt, homines emcere. 3 v. Defectus illi sunt legum gener lium quibus mundus, hominumque genus regitur, quaedam consectaria. Atqui Deus bonus non tenetur ut quorumdam hominum defectus impediat , leges generales abrumpere, ex quibus innumera bona in homines redundant. Nam, inquit Mallebranchius, si quis ex. gr. tegularum incautus dispositor pede lapsus a summo domus alicujus fastigio praeceps in terram decidat; nunquid, ne 1ibi cervices frangat ., vim omnem gravitatis cum detrimento rerum caeterarum maximo

Deus cohibebit Minime gentium. Provisor enim generalis curam universitatis majorem habere debet , quam singulorum I ac nedum ejus sapientia impediat, imo postulat, ut proptὸr maejus comm

nitatis bonum detectus quidam permit- φ

56쪽

uagis sit Deus '

Quamquam demonstratum jam fuerit Deum esse summe perfectum I tamen perfectiones quaedami sunti, de quibus spe, Ciat1m disputandum est , me maxime quis videntur secum invicem dissicile conci

57쪽

Ex jam dictis constat Deum omnipotentem esse sit meque intelligentem

quae cum naturae rerum corporearum re

pugnare perspicuum sit ; hinc manifeste essicitur Deum corporeum non esse, sed spiritum, eaque ratione simplicem. 1 irae patet quam absurda sit Saducaeorum opinio , qui cum Epicureis Deum esse corpus arbitrabantur. Tamen cum in Seripturis sacris Deo saepe membra tribuantur, ut oculi, ut brachia, ut pedes. Ex his revelationis textibus male intellectis exo tus est error Antropomorphitarum , sic dictorum, quod Deum ad instar hominis ex animo necessario quidem, summequς perfecto & corpore simul unitis compositum esse finxerint. Contra absurdam hanc opinionem sit.

. PROPOSITIO.

Deus non componitur ex animo O compore simul uni is. - Demonstratur. Vel corpus illud finitum esset . vel f infinitumr atqui neutrum dici potest. Non primum ; si enim finitum es. 1et , figuram quamdam & magnitudinem determinatam haberet , & qui tym n cessario : atqui illud absurdum est. Nulli enim materiae portioni figura talis, α

58쪽

3MA TUR A rs determinata magnitudo necessaria est. Ergo &c. Non secundum : alioquὶn orbis unive sus quaedam esset divinitatis portio : quod ineptum est. Et vero natura Dei summe perfecta imperfectionem omnem a se excludit. Atqui compositio corporea imperfectio est maxima; cum enim sit multitudo partium substantialium extra seliositarum , dissolubilis est & corruptibiis. Ergo iac.

1': Uel unio spiritus divini cum corpore necessaria esset, vel contingens. Si necessaria , ergo corpus illud existeret ne cessarid. Atqui corpus omne contingens est, ut ex dictis patet. Ergo unio non est necessaria. Si contingens, ergo Deus esset morti obnoxius &c. Quod absurdum est. Ergo S c. Dices. In Scripturis membra Deo tribuuntur , ut oculi, ut brachia, &c. Ergo Deus ex animo & corpore simili unitia

componitur. D1st. ans. Haec Deo tribuuntur sensu metaphorico; conc. ans. Uero sensu, n.

ans. Sc conseq. Pleraque hominum pars tota in rebus sensibilibus vix excogitare potest , quae sub sensus non cadunt, vel sub imagine quadam corporea exhiberi non queunt. Ideo Scripturae sacrae ad juvandam mentis humanae imbecillitatem Tom. II. C

59쪽

anterdum de Deo perindὸ loquuntur, iesi hominis similis esset. Uerum ut haee Scriptum dicta cum aliis in quibus dici-

'tur purus spiritus, & cum rationi lumine concilientur; sensu metaphoritio ab omnibus accipiuntur. Quapropter oculi 'Dei sapientiam atque intelligeritiam metapho-Ἀice adumbratit, 'brachia potentiam &c. Ergo &c. Hinc sequitur hominem ratione animi

dumtaxat ad imaginem Dei, & quidEm imperfectam factum fuisse.

De immensitate Dei. Immensi nomine significatur quod mensula nulla terminari potest. Hoc sensu Deus ratione cognitionis & potentiae im- mensus est. Accuratius diceretur cognitione & potentia infinitus. Nam immen statis appellatio relationem quamdam ad res extra positas includere videtur, qua 'Deus tebus omnibus praesens intelligitur. Certum est rebus omnibus Deum cognitione praesentem esse, atque operatione. Quod cum ex dictis , tum magis ex dicendis patebit. Haec autem cognitionis divi- 'nae atque operationis immensitas ad religonem maxime necessaria est; nisi enim

eus omnia cognosceret, atque in omnibus operaretur ; ne ue hominum vi

' Iures, neque peccata Vidoret, providentia

60쪽

,NAT UR Am X s. . I sua res omnes non dirigeret atque moderaretur , supplicantium preces non audiret, nec opem exposcentibus afferre posset. Quibus sublatis de religione comelamatum esset ; his vero postris stat religio

nis cultus intego. . .

- Quaeritur utrum Deus rebus omnibus

ita substantia sua praesens sit, ut a locis nullis abesse possit.

V t autem hac in te vitetur error , scienodum in primis est , quid dogma . catholia cum doceat ., de quo consulI potest do tissimus Pe tavius Theologicorum dogma

tum tom. L. L. s. c. T. Ut ne temere,

inquit, stat1m haeresis inscribatur iis, qui Deum ubique esse negent , videndum prius quo id sensu faciant ; potest enim subesse duplex. Nam si eo illud affirmant. Nuod reminullam spiritalem substantissiisua esse in loco putant,wed actione solatquod de Angelis ac Spiritibus creatis, Theologi veteres , ac post eos S. Thomas. ejusque discipuli sentiunt, ut alibi dico

mus si Lib. I. de Angelis C. Io.) reprehendendi non sunt. Certe fidei ad causamitrahenda res non ierit. Sin ideo dese dunt, quod vel rotam , quam late patet, uni venalitatem rerum, occupari ab illi substantia non credunt ό vel a quibusdam locis hfoeditatem ac turpitudinem exi--ul: Mqae , uti V bo dicam, si alicubi

SEARCH

MENU NAVIGATION