장음표시 사용
491쪽
em suspendere, deliberare, &c. Quemadmodum quid sint figurae, quid motus perspicuum nobis est ; sic quid sint sensationes, quid desideria, quid sit velle,
imperare , amare , odisse , sperare , metuere , dolere, laetari, cognitum comprehensumque animis habemus. Ex qui -bus , ut coetera praetermittam , tam clarinimo fortass4 clarius mentem, quam e tensionem, quam corpus, maxime Varias corporum species cognosci certum esse videtur quamvis multo plures figurarum, quae compositae sunt, quam cogitationum,
quae sunt simplices, perspectas habeamus
Mallebranchii sententiam de natura voluntatis jam refutavimus, ubi de ac- . tione Dei in creaturas disputatum est.. Nunc quaeritur utrum haec facultas revera sit activa, quod certum esse arbitrantur omnes Philosophi. Voluntas autem seu mentis potentia cujus est velle desiderare, amare &c. ut varias exerit functiones , diversis quoquEsignati r nominibus. Nam ubi in finem propensione nititur , voluntatis nomen retinet. Cum ad eum finem quodam velut itinere contendit, intentio, cum media , quae ad finem ducunt, respicit,
492쪽
electio appellatur ; sic voluntas exequens quae jam decreta sunt,& electa, propositum
Vocatur : cum ad agendum quodam velavpondere aut scientiae dictamine & praesicripto impellitur , conscientia dicitur. Cum denique sui juris est ,. actuumque suorum domina, libertatis nomen sibi vindicat. Ita dia Hamel quibus praenotatis sit. . i
Voluntas revera e sit ac a , seu mens propensiones suas , O amores incito Prob. I'. Cum mens vulr, desiderar, amat ; ipsam agere conscii sumus. Ergoepropensionum suarum, amorum &e. causaessiciens est
o a'. Suppontis rerum ideis, experimur id esse penes mentis arbitrium ut deliberet , amorem vel odium suspendat, cohibeat, vel etiam statim amet, unum altero relicto eligat &c. quod cert5 non experiremur , nisi mens vim haberet, qua propensiones suas, amores &C. pro nutri efficeret; ut praesertim patet ex sensatio nibus quas habere vel non habere pro arbitrio non possiimus. Ergo &co Tandem pronai ssa, conventioΠeS, omnia societatis vincula, leges omnes, poenae, mercede .laudes, vituperia manifeste sue
493쪽
NUMANA. 473 ponunt mentem nostram ea vi praeditam esse , qua propensiones suas , amores , odia, volitiones emcere queat. Quis enim lapidi praecipere potest, ut talem figuram induat vel deponat, quis corpus mere passivum poena vel mercede, laudae . vel vituperatione dignum cogitare potest Ergo &c. Dissicultates contra voluntatis essicientiam tum ex creationis impotentia , tum ex directa conservatione petitas jam sol
Obj. Iv. cum BVlo. Ex sensu intimo non probatur voluntatis emcacitas. Nam etiamsi voluntas esIet passiva , sempεr eumdem volitionis aut amoris se, si m experiretur. Ergo dic.
N. ans.. Cum enim mens Vult, amat ,
desiderat, vel aliquid decernit , eas a me tiones suas ex propria virtute , ex se ipsa proficisci sibi conscia est. Atqui talem sensum non experiretur si, praedictas a sectiones lassive reciperet, quod ex sensationum comparatione perspicuum est.
Ins. Unum id sentit auimus scilicet se Velle , amare , decernere , cum Vult , amat, vel aliquid decernit. Atqui idem sentirer etiamsi passiva supponeretur. Ergo si passiva esset, eumdem sensum i
494쪽
N. maj. Non unum id sentit animus. sed praeterea, se ex propria efficienti&, ex propria determinatione velle , amare , decernere; imo sepe experitur se pro nutu posse haec omnia praestare,. vel eas affectiones suspendere , cohibereo Atqui ea ratione non afficeretur , si volitioney, amores, desideria, consilia passive recuperer ; non enim diei potest corpus , quod passivum est, vi sua, propriaqtae determinatione hanc vel illam sibi figuram dare. Ergo dcc. Ins. Qua ratione brachium corporiunostri a mente moveri sentimus, eadem
obiectum aliquod amari nobis conscii
sumus. Atqui ramen animus est dumtaxat causa occasionalis, non eficiens motus brachii. Ergo &c. N. maj. Sentimus quidem a nobis effici desiderium quo brachium moveri volamus , experimur etiam sensationem quae: ex motu brachii in mente nascitur. M tum autem hac mentis volitione essici non sentimus. Eten1m clim brachium paratisi laborat eamdem sentimus volitionem; quam certe causarris motus brachii efficientem esse nobis conscii non sumus.; cum ex ea nullus brachii motus sequae tur. Ergo &c. Dices. Fatentibus Philosophis omniabus, Deus concursa suo nostrae volunta-
495쪽
lis' affectionem nobiscum quidim, sed
tamen totam utpote simplicem efficit. Ex quo sic argumentum proponi potest. . Si Deus decreto suo nostrae voluntatis affectionom solus efficeret, ejus quidem operationis effectum experIremur , issam vero divinam operationem non sentiremus magis, quam nunc sentimus. Et ratio est, quia haec Dei operatio non esset mentis nostrae modificatio ; solius autem modificationis nostrae conscii esse possumus. Atqui tamen quem nunc ha-Demus volitionis vel amoris sensum intimum ; eumdem in facta suppositione
experiremur, quamvis mens volitionem vel amorem passive reciperet. Ergo sensa intimo non probatur mentem nostram esse affectionum suarum causam efficientem.
Io. Philosophi multi nullum aliud Dei
auxilium agnoscunt quo nos ad agendum adjuvet, nisi quasdam inrellectus, ut aiunt. illustrationes, voluntarisque mΟ-tiones; quae non sint voluntatis actus indeliberati, sed sensus quidam intimi, quibus voluntas ad agendum movetur & 1ollicitatur. Νon ergo Philosophis omnibus solvendum est praesens argumentum,2 . N. mi. In facta namque suppositione eamdem dumtaxit volitionis veli amoris, ac sensationum conscientiam ex-rriremur. Atqui aliter sensationum , ali-
496쪽
DE .MENTE 'ter volitionum conscientiam habemum Sic enim volitionum vel amorum contacti sumus, ut experiamur eas affectiones ex propria Virtute, ex propria determin . tione in nobis nasci, vel interire, eatademque sepe pro nutu haberi vel non haberi r contra vero sensationes in nobis incogitantibus atque invitis, non ex propria determinatione excitari sentimus, ut eas habere vel non habere a nobis non pendeat. Ergo in facta suppositione non eumdem quem nunc habemus volitionum vel amorum sensum intimum habere
Obj. 2'. Mens non potest amorem efficere, nisi ad eum efficiendum operetur, nisi proinde sit actio quaedam viter voluntatem & amorem intermedia. Atqui haec actio inter voluntatem & amorem intermedia repugnat. Nam repugnat pro gressus in infinitum : atqui supposita quadam actione inter voluntatem & amorem. intermedia , hecessario admittendus esset affectionum progressus in infinitum. Cum enim haec actio esset realis modificatio, mens ad eam efficiendam altera actionae indigeret, quae similiter esset realis modificatio, sicque in infinitum. Ergo &c. I'. Eodem argumento probaretur, nullam esse posse facultatem activam. Cum
igitur nimis probetur, nihil evincitur.
497쪽
HUMANA . 47'E . Ν. maj. De terminatio, influxus, actio voluntatis inter ipsam & amorem intermedia mentis fictiones sunt. Amorquem mens essicit, ipse est actio voluntatis ; alioquin admittendus essed progressus in infinitum, nullaque posset existere facultas vere activa. Erino &c.
Ad coeteras quae proponi possunt objectiones responsionem attuli, tum ubi de distinctione , tum ubi de existentiae Dei sermonem habui. De mentis habitibus. Habitus, alii sunt supernaturales seu supra vires naturae nostrae positi, qui dicuntur infusi, eo quod non labore nostro,
non exercitatione, actuumque repetitorum successione comparentur, sed unico temporis momento is Deo concedantur,
di velut infundantur, ut fides, spes, dccharitas, de quibus disserere Theologorum est, non Philosophorum, quemadmodum di de macula peccati originalis. Habitus naturales sunt quaedam agendi facilitates
exercitatione, actuumque repetitione com
paratae , ideoque dicuntur habitus acquisti, quo distinguntur a quibusdam coagitandi vel agendi facilitatibus , quibus homines quidam prae coeteris instruuntur
velut naturae dono , atque ex innata cons
iitiatione, sine labore vel exercitatione.
498쪽
Η abitus autem naturales alii dicuntur intellectuales,. quod ad mentem solam pertinere videantur, ut scientiae , virtutes &c ; alii corporei, quod solo corporo
exerceri putentur , ut artes mechanicae. Quaenam autem sit ejus facilitatis natura , magna contentione certatum est
maxime apud veteres Philosophos, a quibus sic definiebatur, ut esset qualitas facultati adventitia, qua facilius opera
Verum , ut praeclare atque eloquenter pro more suo animadvertit Duhamel , cum qualitatis nomen latissime pateat, Mid omne quod rem denominat talem is aut afficit, aut determinat, hoc nomine
Vulgo donetur λ vaga quaedam & confusae notio huic voci subest, quae rem ipsam plerumque involvit magis, quam explicat : praeterquam si habitus sic concipia tur, Intellectu arduum est, quomodo is produci , extingui , augeri, vel minui possit ; nec satis liquet, cui haec qualitas usui esse possit ; aut vis subjecto insideat; ac multae subinde emergunt dissi cultates, quae dissolvi vix ulla ratione possunt. Quare si dixerimus habitum esse qua litatem quamdam; nihilo fortassh erimus doctiores: vox enim haec vasta & inde si nita lucis nihil affert propositae quaestioni.
499쪽
MA N A. 432 Quid igitur 3 Jam modalis erit entitas., firma & constans, quae certo quodammodo nos afficit sed quamdiu in his vocibus indefinitis sist mus, ideam rei distinctam nullam folmamus. Contendit tamen laudatus Philosophus habitum naturalem non in sola impedimentorum remotione consistere , sed quiddam ellephysicum & reale , quod facultatem ex- . Peditam , promptamque efficit. Quid autem illud sit, id satis commode per im- . Pressa cerebro vestigia , expeditos spiri
tuum animalium motus, Impedimentorum denique remotionem explicari posse .arbitratur Itaque controvertitur utrum habitus
maxime intellectuales sint fixa quaedam MPerseverans mentis affectio , quoddam genus facultatis, quae adeo mentem ad agendum expeditam magis, promptamque efficiat , sicque merito dicatur agendi facilitas ; an ex quadam corporis aispositione pendeat ; & quaenam illa sit. His praemissis sit.
Habitus intes cluales, ut scientia, non sunts a quadam mentis affectio per modum facultatis in animo perseveranS.aProb. 1 Si habitus scientiarum dice- Tonta u. X
500쪽
rentur fixa quaedam mentis affectio peris severans, vel essent ipsae scientiarum cognitiones sine sui conscientia in mente permanentes , vel ei Ient imprelliones quaedam & vestigia, quae cognitiones in mente reliqui sient , quoties in ea fuissent excitatae. Atqui neutrum dici potest r non primum , non enim existere possunt in me te cognitiones veluti sopitae, quae sui ipsus conscientia careant, ut docent hodierni omnes Philosophi , & perspicuum est. Nim cum sensus intimus cognitionis non sit modificatio ab eadem cognitione distinista, quod apud eos omnes constat , quibus progresJus in infinitum absurdus esse videtur ; cognitio non potest in mente existere, quin id omne habeat, per quod sui ipsius conscientiam generat. Ergo quoties in mente existit , necessarii sui iptius conscia est. Et vero quid posset ejus cognitionis sensum intimum exsuscitare, quod ipsam
cognitionem non renovaret ρ Ergo &C.
Non secundum. Quid enim absurdius fingi potest, qu m. cominisci vestigia velim prestiones quq s ideae, quae sunt affectiones simplices,in mente simplici relinquunt
An putamus animum ut ceram imprimi ,& quidem ope modificationis simplicis Praetexea quaero, quid sint ejus smoria