Metaphysica ad usum scholae accommodata; authore Antonio Seguy ... Tomus primus secundus

발행: 1758년

분량: 516페이지

출처: archive.org

분류: 철학

461쪽

s s 3 a N A. 443 essentia divina, in qua solidum nihil est:& materiale.

3.. Etiamsi Deum & corpora in Deo videre p.semus, nunc tamen non videmuS. Etenim non opera Dei per ipsam Dei essentiam cognoscimus, sed potius,

ut loquitur Apostolus, invisibilia Dei per

ea qua facta sunt intesticia conspicitinium Ergo &c. Obj. Mallebranchii sententia videtur Arnaldi sententiae praeponenda , ctam Iri ipsa si veterum omnium Philosophorum opinio, cujus errores dumtaxat corrigit. Nam Philosophi omnes semper arbitrati sunt objectum videri non posse , nisi quaedam ejus imago menti praesens sita teretur , in quam mens inspiceret. Demonstravit autem Mallebranchius imaginem illam esse non posse corpoream ab

objectis emissam ; solumque Deum per suam priesentiam mentibus exhibere posse

formas rerum omnium quas continet, repraesentatrices. Quare Io. sententia Mallebranchii in eo quod summam rei continet, ipsa est Veterum omnium sententia, cui Arnaldi opinio adversatur. Σο. Mallebranchius suo systemate conciliat diversas Philosophorum de id eis innatis dc acquisitis sententias. Nam idea duo complectitur , primum , quamdam obj ecti repraesentationem menti praest

462쪽

D E MENTE

rem: secundum, ipsam mentis vis onera& perceptionem. In Mallebranchii systemate, ideae sunt innarae ; quia forma objectorum repraesentatrix est semper menti praesens : sunt autem acquisitae , quia formam objecti repraesentatricem mens non

videt nisi pro data occasione , & secum dum leges a Deo institutas. itaque Philosophorum opiniones de ideis innatis de acquisitis conciliat Mallebranchius, quod

non praestat Arnaldus. 3o' Mallebranchius aliqua ratione explicat cur & quomodo res etiam corpo Teas mens immaterialis simplex videre possit ; cum opus sit dumtaxat, ut at-rendat , atque in formam earum repraesentatricem ipsi praesentem atque unitam inspiciat ; quam sententiam ita verisimi- Iem judicamus, ut in eam naturali proclivitate feramur. Arnaldus vero nihil explicat. Si enim ex ipso quaeratur, cur Zc

Sua ratione corpora etiam non existentia

cognoscamus dc percipiamus , reponit quaestionem illam esse ridiculam , clim dementis natura sit objecta percipere : quae responsio falsa est Sc inepta. Corporum enim perceptionem nobis essentialem non esse, perspicuum est. Ex quibus omnibus concludere licet Mallebra ichii sentcntiam Arnaldi systemati praeponendam esse.

463쪽

NUMANA Respondeo ad primum. Omnino di fert sententia Mallebranchii a veterum Philosophorum opinione. Cum enim menti nihil praesens sit magis , quam ejusdem affectiones ; hoc ipso sentiebant veteres Philosophi mentem posse se ipsam suas

que modificationes cognoscere, percipere. Mens autem , ut Mallebranchio placet,

se quidem suasque assectiones sentit, eas Vero non coῖnoscit, non percipit. Aliam igitur objecti praesentiam veteres Philosophi, aliam Mallebranchius neCessariam judicat. Ad secundum. Ideas innatas menti Sperceptiones esse & modificationes ast Tunt , tum qui eas propugnant, tum qui easdem impugnant. Coeterum in Malle- branchii sententia , ideae omnes innatae simul essent dc acquisitae. Quod Philosophorum omnium placitis adversatur. Ergo Philosophorum sententias ide ideis innatis Q acquisitis non conciliat MallebranchiuS. Ad tertium. Mallebranchius non e plicat, quomodo res diversas, corpora, Deum, veritates generales cognoscamuS, ut ex dictis perspicuum videtur. Fatemur etiam Arnaldum non explicare quomodo Corpora sive existentia sive non existentia cognoscamus & percipiamus, 'ec qua ratione mentis nostrae modifica-

464쪽

rio possit elle variorum objectorum reis praesentatio. Verum in omnibus fermδ rebus quaedam clara sunt, quaedam obia cura quae a nemine intelliguntur; nec propter haec obscura alia neganda sunt, quae clare cognoscuntur. Itaque sentio Deum antὶ rerum omnium creationem corpora qualia sunt in

se , solida, ex partibus substantialibus extra se positis comeosita coFnovisse, non quidem in sua essentia in qua corpora formaliter sumpta contineri non possunt, sed propter infinitam & essentialem intelligendi vim, qua vera quaeque per cipit.

Σ'. Deum in nobis efficere corporum perceptionem eorumdem repraesentatri

3.. Mentem nostram attendendo de reflectendo in eas corporum perceptiones& sensationes, tum in alias affect pnes suas, ad sui ipsius, coeterarumque rerum cognitionem pervenire. De causa e tente perceptionum seu ide

rum nos rum.

Sensus doloris, soni, coloris, odoris, saporis, tactus &c. appellabimus sensationes, ut ab ideis & cognitionibus quas perceptiones nuncupavimus,distinguantur,

465쪽

HUMANA. 44

. Sensationes nostras in animo passivε recipi, jam apud omnes certissimum est, quod & nos ubi de Dei existentia probavimuS. Verum de causa cognitionum nostrarum seu idearum essiciente, Philosophi alii aliter sentiunt. - Peripatetici quorum opinionem initio superioris disputationis exposuimuS, arbitrantur ideas etiam rerum sensibilium ab intellectu agente essit i.Cum enim Imagines corporeae ab obiectis sensilibus adeerebrum transmista sunt; tum intellectus agens ex iisdem alias species objecto rum similes ex 'imit, quas, detractis materiae sordibus, puras absolutas , a d spiritales essicit , ut in intellectu passivo recipiantur ; sicque intellectus quidem passivus objecta cognoscit, atque intelligit; Intellectus vero agens nihil videt, nihil perspicit. Tamen Peripatetici volunt intellectum agentem rerum formis instructum esse prius, quam ideas essiciat. Verum Io. inquit Duhamel, nulla cogitatione assequi possum quae sit istarum formarum natura , quae causa, qui denique usus : an sint formales & exquisitae

objectorum similitudines λ sed quid causae est, cur mens rei similitudine imbuta nondum actu intelligat λ quid illi moras

objicit λ quid adhuc deest a quod si spe-

466쪽

cies illae objecta non formaliter, ut aiunt, sed taatum effective & virtualiter exhiabeant , non video qua ratione res ita sit, nec quis earum usus esse possit. Iam enim quaero undenam ejus generis formae perfectam objectorum umilitudinem ducant an intellectus ea vi pollet, qua speciem intellectilem cudat corporum similem. Sit ita sane. Quidni ergo eadem facilitate poterit intellectionem citra formam procreare' Σ'. Cui bono simulacra corporum ad cerebrum emissa ; quodnam est intelle tus agentis munus λ an phalasmata solum illustrat, ex quibus species a Deo excellerues fabricantur, ea vero non conspicit.

Mirum si intellectus agens spiritales objectorum imagines depingit, quin objecta

intelligat: mirum, si tam docte, tam con- Cinne eas exprimit, ut non tam imagunes, quam res ipsas exculpere videatur. Non en1m pictor hominis ignoti vultum depingere potest. Ac certe corporum simulacra non videt. Nam intellectus agens

nihil perspicit, sed solis instar phantas

matum dumtaxat tenebras discutit, novasque imagines longe absolutiores in apertum profert, quas passibilis excipit intellectus. Qui vero fieri potest, ut phantasmata irradiet , cum ipse sit coe-cus , ut sit intellectus, nihilque intelligat.

467쪽

NUMANA. 4 'An intellectus agens simulacra corporum intueri dicetur λ Si res ita se habeat,. jam ideas effingere prorsus inutile foret; jam intellectus agens ipse passivus esset,

cum objectorum perceptiones reciperet. Tandem si corporeas imagines ad cerebrum transmissas intueatur , cur cerebri partes , in quibus mens residet, non periapicit , non enim minus ipsi praesentes sistuntur quam imagines materiales. Atque de Peripateticorum opinione

jam sat1s superque dictum est.

Contendit Mallebranchus eodem modo de melltis nostrae cognitionibus ac de cor porum figuris ratiocinandum esse λ cumque corpora figuras suas non efficiant, sed eas excipiant ; sic mens cognitiones suas non procreat, sed eas omnes a Deo recipit.

Nobiles quidam Philosophi recentio is

res cum aliis veteribus sentiunt mentem nostram in se suasque modificationes reflectendo posse ideas omnes vel ipsius e tensionis, rerumque sensibilium ess cere, Dei tamen auxilio quo determinetur indigere ; alioquin tempus insumeret longius , ut corporum & figurarum perceptiones effingeret. Carthesius, Lockius , caeterique cum

illis Philosophi , vim mentibus nostris inesse docent, qua perceptiones quasdam

468쪽

. so DE M r u T anon omnes essicit ; id tamen initi eos maxime differt, quod ideas, tum Dei,

tum primorum quorumdam principiorum innatas a Deo nobis impremas propugnae Carthesius, quas Lockius respuit. Quae sint aliae sententiarum differentiae silentio praetermittimus, ut citius exponamus, quid hac de re sentiendum esse

videatur.

Ideas rerum sensibilium qua per sesses

immediate acquiruntur, mens nitra pas

sive recipit. . Probatur. I . Fas en1m ideas mens paD sve recipit, quae in nobis nascuntur prius, quas de illas aut de earum objectis mens ullatenus cogitaverit ; quippe si vi quadam intrinseca mens ideas illas sibi daret ;profecto earum effectionem prius intenderet. Atqui ideae quas ope tensuum immediate acquirimus, in nobis nascuntur prius , quam de illis aut de earum objecistis mens ullatenus cogitaverit : quod ex- perentia constat. Si quis enim a nativitate coecus oculorum usu subito donetur, oculosque aperiat; idem statim innumerabilium rerum ideas acquirit , quas obstupens miratur ; adeo verum est, ipsum nec

de illis ideis, nec de earum objectis uli

469쪽

RUMANA.

tenus cogitavisse. Ergo &c. Profecto fatentibus omnibus sensati nes colorum & luminis mens nostra passive recipit ; atqui eodem momento eademque ratione qui oculos aperit, &colorum sensationes , & rerum sensibilium ideas acquirit. Experitur enim praedictas sensationes sicut & ideas oculis apertis, statimque clausis in se invito scincogitante nasci protinus & interire. Ergo &c. 2'. Ideae per sensus acquisitae res singulares determinatas repra sentant ut tale corpus, talem figuram, inao corpora mutita cum variis distantiae relationibus Atqui non potest animus ejus generis ideas prima vice sibi essingere magis, quam pictor hominis ignoti vultum orisque lineamenta ex amussim & accuratis depingere ; imo id pictori facilius esset , cum jam alios homines cognoscere supponatur in multis sinites; mens vero nihil cognoscit, quod propter quamdam simili rudinis relationem possit eam ad tales ideas sibi finge das deducere. Ergo &C. 3'. Si primas , quibus mens illustrat hideas sibi daret, vel solo voluntatis desiderio eas emceret, vel meditatione & reflexione in suas astectiones. Si primum rergo dummodo vellet, rerum quarumlibet ignotarum cognitiones protinus h

470쪽

beret : quod experientiae nimis. adversatur. Si secundum: ergo cum primae qua in mente prodeunt assectiones, sint sensationes, simulque cum sensationibus nas.

cantur rerum sensibilium idear ; mens illas ideas habet prius , quam reflectat λproindeque eas non esticit. Et vero ut vel minima figurarum proprietas detegatur , diutina reflexione , multis ratiociniis opus est, variorumque principiorum jam cognitorum compar tionibus. Qui ergo fieret, ut tam vel Ociter ideam extensionis, variorum corporum &fingeret.

Atque hinc est quod nobiles Philoso

plii quibus adversamur, quia contra Ueritatem nihil possumus , dicunt pro variis

occasionibus momum in organis nostris excitatorum ad ideas rerum eringendas mentem nostram ab ipso Deo determinari : alioquin contentione nimia & reflexione opus esset, ut momento temporis mens posset ad corporum praesentiam eorum ideas essicere. Verum quaero cur in o casu mens tam cito, in aliis vero ram

lente determinetur λ Quid etiam praestare Valet haec ex parte Dei determinatio, nisi mentem applicare, ut reflectat & meditetur λ Quapropter licet ideas illas mensessacere posse supponeretur, tamen ea uessicit. figurarum prima vice mens e D

SEARCH

MENU NAVIGATION