Josephi Matani De juramento calumniæ tractatus

발행: 1765년

분량: 130페이지

출처: archive.org

분류:

31쪽

citius: Curiosus nsmque dieitur, qui ea sci. re vult, & exquirit, quae cognoscere , icquaerere nihil, aut pa um 'atrinet '. Vnde& de aliorum insertuniis gaudet curiosus, qui alios laudibus csserre renuit , ut facili negotio eorum vitia minime lateant . Detrectatio , seu obtrectat iis studium est maledicendi ; obtrectare etenim proprie est maledicere , vel alicuius dicta . aut facta verbis depraVare , Vel de aliena laude aliquid decerpere . Quae igitur curiosus perscrutatus est, ea omnia libentissime obtrectator qua- qua Versus patefacit. Huiusmodi fuit Athenis Hyperbilus Peryrhaedes, qui ea omnia, quae in alio um infamiam dicebantur , colligens , comicis referebat , qui audaciisime aliorum uitam, moresque increpabant s). Illi omnes, qui Calumnia perditum quem quam eXOptant, hujus primum res occultis smas per curiosum aliquem hominem struis tantur, ut hona omnia reticentes , eas in aperram lucem proferant, quas deinde per detractores sermonibus divulgant , . atque

32쪽

insonti non modo infamiae notam inurunt, verum etiam in summum eum vitae discrimcn adducunt. Duplici autem modo Calumnia exerceri potest , in judicio nempere accusationem , & extra judicium per quamcunque de nunciationem , & in s mulationem per se , vel per alios factam . Prima caltamniandi ratione usi sunt Ariani cum Meletianis conjurati, ut S. Athanasium penitus opprimere possent . Illi quidem validiorem calumniandi ansam a rii. Pientes, praeter alia crimina, perduelli nis,&laesae Majestatis scelus ei impegerunt, deinde vero in Concilio apud Tyrum v iustissimam Phoeniciae urbem, quae nunc in ruinis jacet coacto, ipsum Athanasium salsis criminibus exagitarunt iidem Haeretici , quod nimirum interfecissct clericum quemdam Arsenium Domine, cuius etiam dissectum brachium ad fidem . Calumniae conciliandam , quasi necis certum arguis mentum in Synodali congressu palam e

posuere Alias etiam Calumnias in illum intentarunt , quod insuper rem habuisset

33쪽

Macarium presbyterum suum naysticum calicem confregisset in Ecclesia Ischyrae presbyteri Mareotidis , diversusque Episcopos Pelusiensi Antistiti foedere conjunctos, militari custodiae traditos verberibus assicere ausus esset. Accusatus est itaque in Synodo Tyriens Athanasius crudelitatis , homicidii, maleficii , & adulterii . Verum quis

suum in animum inducere porerit veram fuisse umquam vel minimam scelerum isto rum suspicionem y Ea quidem omnia qu eadversus Athanasium Haeretici protulerunt, improba, nefaria , apertissimaque menda. cia, falsae accusationes, Calumniaque pie. na prima fronte esse deprehenduntur; nam ipsi accusarores, hostesque infensssimi ma-pifestam Calumniae atrocitatem , reluctan- re etiam natura , fateri coacti sunt , Abiis Calumni 's, quas eximium Ecclesiae columen , acerrimus Arianorum hostis . ac beatissimus Alexandrinorum Antistes

hanasius passus est, haud multum disere.

34쪽

Pt illa, quam iidem Haeretici in Eusta.

tium Episcopumi Antiochenum doctrina, eloquentia, probitate, & fidei consissione conspimum moliti sunt sa) . Ad secun . dum Calumniae genus . pertinent illae, quia bus Ethnici tribus primis Ecclesiae lac lis Christianorum famam violarunt ; nam illos velut infanticidii , incestus , & promiscui concubitus, Sacrilegii, de laesae bl jestatis Reos , asinini capitis adoratores, publicos hostes, & eversbres Reipublicae

proscindebant, dc accusabant . Huc etiam referuntur Calumniae, quas Haereticus Mo, nothelita Sergius Patriarcha Constantino. politanus suis in epistolis contra Sophronrum Episcopiam Hierosolymiranum confixerat. Jam vero quibus, & quantis Calumniis Haestretici nostra hac tempestate Catholicos per siquantur eorum scriptis tradita monumensia plane ostendunt, quae quidem omnia refertissima sunt . conviciis , Calumniis , &mendaciis, quibus optimos quosque , uim Catholicos impudentissime Folati diunt T V

35쪽

σrum 'plurima crebris ussurpant serismonibus eo tantum fine , ut innocentium famam apud graves Viros . Confictis mendaciis traducant, illorum praesertim , quos erroribus, impletati , eorumque crudelitati. adversari opinantur . At isti omnes Haereticorum conflictus in decus immortale

Eccl ae cedunt , qui si aliud non possunt.

Id emcere saltem Conantur , quod Modius illa HIexandri Parasitus peragere consaeverat, ut nempe sanato Iulnere, quod in-nsentibus infligitur , nihilo tamen minus aliqua infamiae cicatrix appareat. Haeretici, & Schismaricidiuas Calumnias aliis Calumniis, & mandaciis excusarunt , quemas modum effecerunt Eusebiani, qui non solum Calumniam, quam Alexandro Epikom Catholico struxeranr ., verum etiam Arii obitum, & Divinam vindictam aliis mendaciis obducere adlaborarunt so ). Ipsam

denique Calumniam in Regem Romanorum Ferdinandum, & quosdam alios Pra sules, Germaniaeque Principes confictam

36쪽

alia Calumnia defendendam aggressus est ipse Lutherus , litteris nimirum Calumniosis ad quemdam Nurembergensem scriptis.. Quoniam vero tales litterae in manus inciderunt piissimi Principis Georgii Saxoniae Ducis, non veritus fuit Lutherus ipse Calumniam cum Calumnia conjungens principem ipsum litterarum furem appellare. Cum autem omne vitium esse detestandum, foedum unanimi consensu omnes fateantur , illud tamen Calumniae utpote maximum prae caeteris' esse fugiendum allataeomprobant exempla . Vehuntamen ipsa

Calumnia versata quondam est in Principum aulis; nam quidquid fraudium , oppressionum, & scelerum in illis fuit ab hoc

fonte manasse compertum est. Alexandrum illum magnum in tot neces erga amicos perpetrandas , quid nisi Calumnia impulit Z Socrati vitam Rutilio civitatem , quid nisi Calumnia eripuit Θ Tiberios, Caligulas, &tot tyrannorum portenta , quid nisi C lumnia peperit φ His quidem' declaratis ,

quae ad exponendas nonnullas veterum , recentiorumque Haereticorum, aliorumque

37쪽

Calumnias maximi momenti esse videbantur de Jurejurando Calumniae nunc est disserendum. VII. Calamniae Juramentum quinque praecipue capita complectitur, veriti his verbis ostendit cormaniter recepta Glossa a): In Juramento Criumniae quinque ca 'tula contineraur , Icificet quod credati Actor) se bonam causam habere, inter rogatus non negabit . quod verum esse credit , nec utetur scienter falsa probatione , O quod driationem non petat in fraudin, aere deit , nec dabit, Bec promist, nec promittet aliquid pro hac causa , nisi illis perforis , quibus Ieges dare permittura , abique haec omnia hisce clauduntur versi.

nlud Juretur , quod sis sybi justa videtur.

Eis quaeretur , verum non inficietur . NUpromittetur , nee falsa probatio detur. Ut lis tardetur , dilatio nutu petetur . Ex allatis Glossae verbis compertum est in

38쪽

IyJureiurafido Calumniae cuilibet Iuramentum esse praestandum. Primo quod existimet se justam habere causam I. ,& bonum fovere jus σ) II. quod in judicio isterrogatus non negabit id , quod verum esse crediderit b J. III. quod nihil spoponderi , dederit , vel daturus sit per se, aut per alios causa patrocis nil Judicibus , aliisve personis I.) iis modo exceptis, quibus a jure aliquid tribui permittitur se) quod stienter non utetur probatione ulla non necessaria , aut fal- laci d). V. operam dabit P ut nullam Calumniosam petat dilationem, nec supervacaneam exigat probationem ab adversario in fraudem, sive animo protrahendi, vel differendi calumniose judicium se . De Juramento suppletiris , malitiae , '

O veritatis dicenda . .

39쪽

cit partes litigantes, dividitur in Juramentum Calumniae, de quo superius egimus i. VII ), suppletorium, malitiae ,& Veis ritatis dicendae . Juramentum suppletorium . seu necessarium illud est , quod ab Jud ice alterutri parti ob defectum plenae probationis , vel in ejus supplementum desertur a). Vocatur etiam necessarium

partim quia Judex quandoque illud deferre coginar , & partim quia sine justa eausa renui non potest b J V Juramentum stricte necessarium est vel suapte natura simplex suppletorium , vel purgatorium. Suppletorium simplex Judex defert illi , qui semiplene, vel plus quam semiplene aliquid probavit. Purgatorium vero Judex cauta cognita Reo defert, si vel suspicionibus ab adversa parte allatis, semiplenam tamen probationem non constituentibus , gravatus est , vel si Actor alia de causa ad suppletorium admitti nequeat ad

40쪽

evertendas istas suspiciones. Hoc Juramenis tum, quod abJure Canonico sa) confirma. tuni est, Juri Civili sb) suam acceptam refert originem . Posita semiplena probatione, de qua adeundus Stryhius c ), ea omnia, quae in Juramento suppletorio requiruntur. famcile ad veritatem , judicium , & justitiam reserri possunt. Juramentum suppletorium super credulitate deserri non potest d ).

Omnes tamen casus, in quibus Juramentum

suppletorium super credulitate deferri potest refert Bohemerus e ). Ad Judicem perpendere spectat, utrum causae qualitas ita sit Comparata, ut supplementum hoc probationis admittat. Privilegiatam vero hanc probationem respuunt, & ordinariam desiderant causae criminales s f)', causae matrimonia les , & causae famosae , in quibus condemnatus evadit infamis .Juramentum suptple-c a Cop. de probar. b L. Furbari O

SEARCH

MENU NAVIGATION