Josephi Matani De juramento calumniæ tractatus

발행: 1765년

분량: 130페이지

출처: archive.org

분류:

61쪽

nuni J , eiusque compositioni plures annos impendisse fertur, & quem tamen caelo tamquam sibi delapsum ubique venditavit, suo in Alcorano scelestus ille impostor passim jurat , & jurantem Deum introducit per stellam cadentem b J, per ventos, nubes, caelum s c J, per signa Zodiaci ), per sidus lucens e , demum per Solem. Alii vero alio modo Juramentum praest rerunt ). pharisaei nullo se teneri Juramento existimarunt, in quo nomen Dei non diserte intervenerit. Qua de re no nullas data opera excogitarunt jurandi se γmulas obliquas, quibus omisso Dei nomine per omnia alia jurabant , nempe per

caelum , terram fg , Hierosolymam b), templum, & caput suum. Quod alii quoque

62쪽

- 43 adeo compertum habebant, m mili Judaeo, etiamsi crebro jurasset , fidem haberent, nisi interposito in Juramento Dei nomine. Hinc Martialis ait sa):

Ecce negas, jurarique mihi per re M Tonantis. Non credo ; juro , Anchialum

hoc , interprete Scaligero, per eum, qui vivit in secusim . nempe per Deum . Hinc patet quam sa pienter, ac sancte Chrsestus Dominus in sua Lege praeceperit ne levi de causa , & per res creatas sibi obtem perantes Fideses jurarent; ideoque omnino nefas est per caelum . terram, urbem sanctam , & caput jurare c J r Eo tamen modo Jusjurandum praestandum. erre, quo delatum est sat). Qitare si deferatur Juramentum , ut per Doum juretur, & aliquis per caput alterius iuret , vel filiorum , non erit ratum habendum hujusmo-

63쪽

Juramentum sa) . Deserri autem Jusjurandum nonnisi licitum potest ; licitum vero esse censetur, quod publicae religi nis est: Si quis enim propria superstition

duraverit per Ventum , per crambem , per

Isidem , & Osiridem .s XIX. , hujusmodi

Juramento non esse adhaerendum statutum

jamdiu est b . Proinde cum apud Chri

stianos homines unius Dei cultus publica religio sit, aeqnsequens est ut explosa -- teri illa consuetudine , qua per salutem

propriam, aut Principis XIX. ) jurare quis poterat , per solum Deum jurari possit, cujus maiestate nihil apud nos pretiosius haberi debet I e J. Per Deum itaque tantummodo, quando necessitas urgeat, iuraret fas est nam Iusjurandum est invocatio tacita , vel espressa Divini Numimis , tamquam veritatis infallibilis in t siem, alicujus rei. Hoc Juramento nullum vinculum ad ostendendam fidem Maiores nostri iam Gesse voluerunt, quemadmo- . dum

64쪽

dare nullum certius argumentum ad stabiliendam , confirmandamque Veritatem firJ. Est autem Jusjurandi tanta religio, ut illud sanctissimum apud omnes Gentes exi stimatum sit , quod quidem Violare , ac negligere , etsi necessias urgeat , Icelui est maximum. Quamvis nullo non tempOre sanctissimum habitum fuerit Juramen tum, attamen non defuere quidam ex Veteribus , recentioribusque Haereticis, qui vento superbiae tumidi, & virulentas quotidie doctrinas venditantes Iuramenta omnia

damnarunt. Veteres Haeretici b J, qui Juramentum quodcumque illicitum esse Chrisstianos docuerunt , sunt Albanenses , Ba-- gnolenses, vel Bajolenses, Catharistae, &Pelagiani scJ . Recentiores sunt Valdenses. Pseudo- Apostoli, Vici essistae ,& Sociniani. Horum vestigiis inhaerere videntur S. Ba

silius d) , s. Joannes Chrysostomus f e J ,

65쪽

libus a Christo Domino interdici scripse-riint ; Judaeis vero ut imperfectis permisesum fuisse, aeque ac libellum repudii opinati sunt. Verum hi Patres benigne exponendi videntur, ut tantum dicere velint nobis ipfs a Christo Domino severius prohiberi Juramentum , quam Judaeis; illi enim ob consuetudinem jurandi non tam acriter puniti fuerunt a Deo, ut Christifideles a Domino plectuntur. Catholica tamen Ecclesia tutissimo sanae doctrinae munita praesidio Romanorum pontificum s d Conciliorum definitiohibus illorum Haereticorum , qui in ejus perniciem certatim conspirabant, audaciam repressit , ac gloriosum triumphum de iis egit. Hoc ipsum ostendit Constantiense Concilium , a quo inter haereses Wiclessi damnatus est articulus. tollens omnia Iuramenta , quae fiunt ad roborandos humanos contractus ,

66쪽

-& commercia civilia , decretumque est a Patribus, ut ad confirmationem foederis, quod pro eversione schismatis inierant Romanorum, & Aragonum Reges, Juramentum ab omnibus , qui in Concilio adera ni , flagitaretur, quod illico ' factum est.

Vt autem illi Haeretici hunc suum errorem confirment , plura tum ex Sacris Litteris, tum ex ratione ducta momenta Promunt , ac obtrudunt . Porro adversus illos Haereticos demonstrari potest Juramentum actum esse honestum, ac licitum, immo veritatis actum , religionis nempe ,

sive latriae , dummodo necessariis stipatum sit conditionibus sa) ut opportune adhibeatur. Proinde non tantum ex V teri, sed ex Novo quoque Testamento licitum est jurare; nam idem Juramentum

adhibuerunt pii patriarchae b) ; Moses

Nero controversias omnes Jurejurando diri

mi in Lege praecepit. Deus ipse sat), Angeli se J, Apostoli ffJ saepe in Sacris

67쪽

68 Litteris jurantes inducuntur . Discant hie Anabaptistae cum aliis Haereticis Jura mentum in se esse, bonum , & actum esse virtutis , quae nuncupatur religio , qua Deum colimus: Hoc enim ipso non solum testamur, & profitemur Deum esse primam , summam , & infallibilem veritatem,

Verum etiam magnum illi cultum, & honorem exhibemus . Cum autem homines mendaces ut plurimum esse soleant, & sibi inVieem non cred se, datamque fidem saepe frangere, inventa est religio . Jusjurandi, quod est supplementum innatae cujusdam probitatis: Nihil enim necesse esset, ut ajebat Solon , aras tangere , dc superum fidem implorare si homines suapte natura Vel compositi duntaxat , integrique animi ingenuitate fulti , illecti promissa persolverent, & verba saetis exaequarent . Verum hoc etiam socialis vitae Praesidio nos exuerunt corrupti hominum

mores et Namque illi se conserunt gradu intrepido, vultu impudenti, perfrictaque,& omni pudore detersa fronre ad rerum Sacrarum contactum , palamque in soro, iatu

68쪽

in triviis, in Sacris Aedibus Deum restem mendacissimi compeΗunt . Perversis hisce hominibus sedulo animadvertendum foret Deum optimum Maximum , qui est natu ira veritas , & justitiit, in Juramento simul esse testem , Judicem , ac proinde nulla hominum impia attestatione posse ad perhibendum mendacio testimonium cohiberi ,& saevissimis sua adveniente die homines perjurii reos addicturum poenis, quas quicumqtie non resormidat jam non est inter homires , sed inter daemones coli Candus . Omnia autem illa , quae sub Divini testimonii invocatione enuntiantur, pro veris habenda sunt; aliqua enim sunt salia, vel occulta, vel contingentia , quae humano testimonio probari nequeunt , ideoque ut Divino testimonio necessitate cor ente confirmentur Jure statutum est, decrerumque, ut factis Divino testimonio firmatis fides adhibeatur. XX. Juramento in litem ut locus sit

duo necessario requiruntur, dolus nimirum e X parte ejus, contra quem defertur, &

69쪽

dolo prosecta sa). Calumniae iuramentum

ab alterutra parre exactum necessario praeissandum est, adeo ut tunc censeatur esse

de substantia judicit, ejusque omissio vitiet processum , ae irritam reddat sententianis b): Praecipuus enim hujus juramenti .finis est ut lites Calumniosae evitentur XV.)., partesque onere probandi, & molestia litigandi liberentur , & manifeste --ritas appareat . . Hio hujus juramenti etiam petiti non vitiat processiam, quandoaevidens, ac tanta adest probatis , ut omnis Calumniae sespicio cesset: Nam tunc senistentia iusta est , siquidem deficit ratio&sinis hujus Juramenti c). Quapropter a Judice ad instantiam partis praecipiente hoc Juramentum appellari non potest , cum Judex hoc modo nullum damnum inse-rRt .. Calumniae juramentum in omnibus , & singulis causis tam Spiritualibus,

di profanis XII. ) , quam beneficiali-

70쪽

bus a) , & criminalibus , in quibus , e.

quod de vita hominis agatur , Calumnia maxime praecavenda est , ,& tam in prima, quam secunda instantia coram Ju- dice , sive ordinario , sive delegato', s ve arbitro praestandum est ς ); etenim in omnibus adest hujusmodi periculum. Elapsis retro temporibus omnibus iis, qui Jusjurandum alteri detulerant , de Calumnia jurandum erat su). parentes , A patroni liberis , & libertis Jusjurandum deferentes ab hac lege tantum' eximebantur seὶ . Illis vero, qui novum opus asteri nunci bant, jurandum in primis erat non Calumniae causa novum opus nunciare V J. Praeterea qui damni illati reus erat, item que qur ad aliquid exhibendum vocabatur

de Calumnia primum jurare debebat );

1. 2. C h. t. e. r. eod. O C. l. a. eod. in d vid. Paua. Reeept. sent. II. 1. a. c. 34. L. 37.

SEARCH

MENU NAVIGATION