장음표시 사용
12쪽
Iulii Roscij, Hortini. AE placido fruitur fecunda Bononia caelo,
Et puras gemino flumine libat aquas , Nobilitate potens , dijsq. an emma bessi, Et nitet exculti dotibus ingeni ;At, quod doctiloqui celebratur uoce Morandi Celsius augustum tollit ad astra caput;
Tunc tamen equitans caelo caput inferet ipsi, Aurea Manucci cum monumenta leget. Inde tuis Sapinae resonabit laudibus unda,
Rhenus is Ausonius grandior ibit aquis.
13쪽
Bononiensis . lIVIN A M post uenerationem sinter praecipuas mortalium curas primum sibi locum caritas uindicat patria. Exqua decorum illud, de quo in Officijs agit Cicero, comflatur . Quoniam ea, ut persesa sit,
uirtutum actiones omnium.complectitur.quas in patria earitate repe
ries.Propterea bene idem inquit in eo, quem de R epublica libro inscripsit: locum ess in caelo stabilitum patriam Quentibus eruantibus,augentibus:ubi sempiterno beati fruantur aevo . Ea ratione mediocres etiam uiros, modestam agentes uitam, seq. a scelere se Λ Gates
14쪽
I BENE D ICTI MORANDI ORATIO uantes quod ad remp. honestandam tales esse ciues conducit, quando non aliter eis in ciuilem societatem officium conserre datur . ad eum decet beatitudinis locum peruenire. Contra uero labefactantes rem publicam suis criminibus, cunctaq. ad priuata' utilitatem referentes, apud inferos daturos poenam, certum est. Quoniam, ut poeta inquit , or memores Hur ranaei , atrue ne odi. Proinde ego,
qui 1 fp ilicibus, & ingenij paruitate semper adstiti patriae,n Ac ullum pro ea laborem fouenda reculam, ne in hoc loco quidem,de quo uerba factu iussum,quoad potero deficiam, ut statuto illo b vorum adsciri loco naerear. qua inie,licet
i et . Illes senis orieri daeae sint ut reii hoc tiuile este m
erit, ut maxima meorum ingenia ciuium incitentur, dedignata,me dicente, pro re ade6 pia, sanctissimoq. patrio iure,*gae si otium. Caussa haec est Pius secundus, Pontifex Rc natius piosuae patriae dignitate agenda, senae uideat cet,quae in Turia est in S ssione publica, c&ra ius,iasque, Senenses orato es Lononie sibus praeserti uoluit. Cui si pro sua honestada Ciuitate,naturali ineacimor prouocato, Bononiae coinquinata e gestate, sicuit ab ahq io usque adeo cupide secedere: quantolustius a me pro patrio honore, uel suppresso,uel ademptoirestitutiopem decet reposcere8Sipat ita nilios iii Iusae rei eqcusatiό A quandam attulisse Pio Pontifici uidetur, eadem prosecti caritas, & iustior multo xausa, mihi, Ni i ita fetigeriti, animum praestare, tu deqq. pyopendior ad' i ii, stam Vestitutionem esse , debe-hit.Quod eo eupidi 'aggressiij sum, quo Senenses pertinacius contendunt, se praeferri nostris, sicut uidimus in magniscenti Minis nuptiti tisinfisilitiῖ Principis, Herculis Feris rarientium Ducis . ubi, quamuis Senenses praelatum iri se Bononi8nsibus postularent,stipientissimus Princeps, etsi id
15쪽
bus iniurius. Excollentia curusque urbis, antiqvi π,diubiijs,situ, caelo,sertilitate agri, sussicientia rerum , moenium amplitudine, populi frequentia, dignitate ciuium, rerumq. gestarum gloria,praecipue deprehenditur.Quarum in parte rerum si pulchrum est praestare sane gloriosius iudicabitur, in cunctis superiorem esse. Haec de asserenda nobilitate angustius in Politicis ab Aristotele conti aliuntur: ubi nobilitem tribus his praecipue constare rebus ostendit, Antiquitate, Diuitijs, Virtute. In Rhetoricis aute latius declarat, inquiens : Nobilitas genti,& ciuitati,est,sui iuris antiquos esse, habuisseq. priscos excellentes uiros, a quibus aut pares,aut illustriores in rebus memoratu dignis sedulo prodiere. Et in Politicis tradit,uitio,& uirtute, seruum a libero,ab
ignobili quoque liberum,disterminari. Sed latius,pro ind/gandaueritate,uagabimur. Senam Etruriae esse urbem inclytam, multis Italiae uel parem, uel superiorem paucis uero cedentem, haud infitias eo. Cuius plurimas esse laudes, ingentemq. gloriam, sane liquet. At, si cum Bononia eam conferre uoluerimus, nequaquam ad eius dignitatem adspirabit. Et,quoniam in primis,& uulgo a Senehinus iactatur, Sena uetus 3 ut eius haec prima laus appareatad prius discutiendum censui. quod si palam seceroun quo se potissimum
gloriatur, inseriorem esse Bononias in ceteris, quibus non tantum nititur, sciat, se cedere. Si uetustatem suae urbis Senenses contendunt asserere,ignobilem, &obscuram seisipprofecto innuunt: quod eam nullis ueterum monumentis celebratam comperimus.adeo namque ampla,& innumera,
fuere populi R. gesta, ut nullum opidum,nullus amnis, nullus mons, nec convallis, Italiae fuerit, quae non aliquo celebretur egregio facinore,uel in se cudo bello Carthaginien' quod Hannibal sexdecim fere annos in Italia contra Romnos gessit,uel in bellis ciuilibus, seu cu Etruria paullatim s cta est ditionis Romanae. quod ne uerum sit,rimemur in Lauio,Sallustio, Aelio Spartiano, Cornelio Tacito, iustin', Suetonio, Appiano, Silio Italico in catalogo populoruis A a & ciui-
16쪽
di ciuitatum, quae aut Romanis, aut Carthaginiensibus nisuerunt. reliquosq. euoluamus scriptores, & poetas, quos illustria populorum gesta narrare quoquomodo contigit, &eos,qui,Orbis situm, urbes, Opida, montes, flumina emensi, contingentia in illis descripserunt, ut Plinium,Pomponium Melam, Strabonem, Solinum,in quibus omnibus,sive Graecis,siue Latinis,de Sena nulla secta est mentio ; uelut de ea, quae non erat, & nouissime condita emicet in Vmbria aliast circa Metaurum Sena, quam Senogalliam etiam appellant, a Senonum dictam nomine, ut Silius in hoc uersu:
Et Clanis, dr Rubico, Senonum de nomine Senae.
Atqui, iudicio meo,minus indignu est, Senam,de qua agimus,noua esse urbe, quam ueterem contendere illaudata. Quae cum tanta sit, quata certe est,profecto, si uetus esset,ut gloriantur Senenses,aut exstaret aliquod eius monumentu,
tanta urbe dignum, aut ignobilissimum eam suisse uicum decet fateri, non solum immeritum, de quo sermo fieret, sed etiam infelicissimum , quod nulla recordatione, uel suorum gestorum, uel aliorum ibidem, memorari potuerit. uerum potius esse arbitror, nouam admittere, quod rationi conuenit,& fama restri,quam sine ullo antiquitatis honore ueterem pertinacius cotendere. Praesertim cum uir diligentissimus Latinae historiae Blondus eam nouam scribat u bem .licet uariam opinionem de ipsa, a quo sit condita,in medium asserat. Alij enim Carolum,cui Malleo cognometum fuit, conditorem tradunt ; Alii Ioannem undevicesimum Pontificem Romanum, quem a finitimis urbibus, Perusia, Clusio, Faesulis, Florentia, Volaterris, sex plebanatus ademisse aiunt, eorumq. ex senario numero, Senam appellasse. Vtcumque sit,nouam esse constat. Scio tamen,quosdam, non ignobiles Senenses, afferre, a Plinio Saniensem positam,quam Senam esse contendunt. Sed,posito,& non concesso, Dialecticorum more,id esse veru:n,quod nulla tamen ratione probare possunt,quaeso, dicant, quis alius scriptorum eius loci mentionem fecit ut alicuius olim condicionis v - . biisse
17쪽
og aovo NI Ag ZAV DIBVS . 3 fuisse possit argumentari. Saniensis, cuius meminit Plinius,
numquam probabitur Senam esse: rationibus tamen ante dictis,ignobilem fuisse uicum deprehenditur, quod nulla dignata est ab auctoribus memoria. Quos autem ciues habuerint recordatione dignos, compertum non habeo, praeter paucos: uidelicet duos Pontifices Romanos, Alexandrum Tertium,& nuper Pium Secundum,dignum certe,cui Chrisi uices crederentur, pro summa eruditione. & sapientia, uae in eo fuit. Eius superest nepos, Reuerend issimus Caris inalis Senensis, auunculi profecto uera imago. de quo sa lius est tacere, quam deminute nimis laudes eius attingere. Habuit Ugonem, clarissimum certe nostra aetate philosophum,& medicum. hunc, me puero,memini adeo inflammatum fuisse disputando cum celeberrimo philosopho, Nicolao Faba, ciue nostro, ut continuo cruentam emiserit urinam . quamobrem, soluta disputatione, statim uiolaceam aqua endi uiae mistam potionem hausit. pulchrum sane fuit, duo mundi lumina uidisse in philosephia de naturae dissicillimis rebus disputantia in tam celebri litterarum Gymnasio , assistentibus utrimque uiris scholasticis, suis tantum fauentibus nutu praeceptoribus', alioquin suspensis euentus exspectatione. Sed de hoc alias. Claruit etiam Federicus, ciuilis sapientiae doctissimus, alterum Senae lumen : sacrarum quoque litterarum, Gerardus Senensis, ordinis Here. mitarum, peritissimus habetur. Nec omiserim Beatum Bernardinum, cuius aetate nostra uita sic probata fuit, ut iure, meritoque in sanctorum numerum dignus fuerit adsciri. Quosdam etiam sanctos uiros ea in Ciuitate fuisse compertum habeo,quorum nomina sunt ignota mihi. Rei uero militaris habuit quosdam e e Malauoltata nilia uiros strenuos equamuis ratus sim , ex Bononia eam familiam originem trahere: cum genus illud olim apud nostros clarissimum merit. quod eorum sepulcra , in templis Diuorum Francisci,&Dominici, satis indicant. Et uicus, cui Malauolta nomen
est,paene in suburbijs inter Bononiam,& radices Apenni-
18쪽
nistus,quo nullum amoeniorem, magis q. apricum, Bononiensis ager habet, facile argumetum praestat, aut eos inde originem traxisse, aut ab eis inditum uico nomen, cum nos ri ciues essent: quamquam ea familia Bononiae pcnitus iam exstincta sit. Sed de his tantum mihi sermo habendus est qui praecipui fuerunt, quorumq. non facile aboleri memoria queat, nisi maiore posteriorum uirtute obscurentur. quemadmodum in omnibus artibus &doctrinis, contigisse liquet. De rerum v ero gestarum gloria, nihil accepi memoratu dignum, nisi quod uno tantum proelio,cum saepe alias aduersus Florentinos infeliciter pugnauerit, secundam cst experta fortunam,externo, hoc est Regis Mansredi, milite, exsulibusq. adiuta Florentinis . . Gymnasio etiam celebit omnium bonarum artium illustratur. Diximus de Urbis uetustate,dignitate ciuium , rebusq. gestis, quantum cogno scere datum est. De reliquis quoque reseremus. ut, cum de Bononia dixerimus, collatis utriusque Ciuitatis laudibus, quae praestantior st,appareat.Sita est in dorso motis Sena oblonga, seq. in laeuum retorquens pro dorsi sinuoso fi xu,in lateribus uero angustior,& proeliuis, ac longe a mari posita,nullo nauigabili in id descendente flumine, duobus ornata fontibus, aliquot quoque turribus, Foro primario inaequali, & concavo. Domos habet satis editas, Vias tamen angustas, Caelum q. noxiis infestum uentis. Ager meis dius est inter serilem, & seracem. Moenibus tamen est breuior , populoq. infrequentior Bononia i neque par diui. iijs,quod dissicillime ad eam res ex ternae quibus caret, importantur , nec proprijs usque adeo abundat, ut finitimis suppetat,nisi armento, &pascuis. habet quoque plura balnea,ut Petriola,Philippica, Auiniona, cerebri,neruorum'. medicamento conducibilia. de quibus apud auctores legimus . quod argumentum est, Senam ciuitatem esse nouam: quia, si uetus esset, non suisset a scriptoribus praetermissa. qui de Balneis scripserunt.quamquam nec balnea,nec maritima, qua Senenses pascuis, armentoque, abundant, proprie
19쪽
rite sunt Senensis agri sed Cirtonae, Volaterrarum, Opido. rum l. filiorundam,quae suae ditionis fecere. Nec praeteris eunda est Hospitalis domus,cuiuis earum, quae habet Italia, copar, aut superior, iudicio meo. Eius profecto nulla satis condigna laus afferri potest. Haec omnia,quod in promptusent,oculis q. subiecta,ut nee uerbis extenuari,nec exaggerari queat,rebius sentientium iudicio relinquam. Quae de Sena dicere, haec habui. de qua si plura Senenses attulerint, modo uera sint,conceda libens .scio enim,mina me pare esse Bononiae. quae si esset,no propterea minuitur sua dignitate Bononia: sicut neque Sena,si sit inferior,nisi inuicem conferantur. Deinceps de Bononia subis ciendu est. de qua multi, & praeclara, cum dici possint, eorum tamen partem in gentem praetermittam . quod ineptum est , ubi pauca latis lint, esse longiorem. Et nihil afferam,quod scitu non sit dignissimum,probatissimisq. non constet auctoribus. cum nemo egregius scriptor fuerit, a quo non sit laude celebrata Bononia: qua gloria penitus Sena uacat. Et coniectura, si quid afferemus,necessariam propter circumstantias, probationem faciet. ut nec aliter,si quis uelit, opinari queat. Eius quippe originem tradere, dissicillimum puto. quod tantae uetustatis est,ut scriptorum memoriam superet. Afferam laismen,quae infitiari possit nemo. At, prius quam de ea dicere ordiar,de Cispadanae regionis dignitate, cuius pars potior est,ubi sita est Bononia,libet Strabonis uerba referre, uelut ad sequentia praeludium: quo palam sit, eam maxime pra stare , quae princeps excellentioris prouinciae sit . in
quit enim : Horum uirtutem locorum tum is hominum pro bitas testatur , tum opidorum magnitudo, tum uero diuitiarum amplitudo . quibus omnibus huius regionis habitatores ceteris antecellunt Italis . Hactenus Strabo . Iam , primum omnium constat , Tuseorum ante' Romanum Imperium terra mari q. opes late patuisse , nec ullam prius gentem intra superum, inferumq. mare , memoriae proditum est
regnasse, His omnis regio , quae intra Apenninum, Abpe quea
20쪽
pesque,clauditur,excepto Venetorum angulo,paruit. Inde
tamen a Gallis,Prisco Tarquinio regnante,Tuscos pelli coeptum est,auctore Liuio. Tam lati imperij principatu Bononiae suisse, constat priscis illis temporibus,cum Felsina uocaretur,ut Plinius.tradit. Ante haec tempora nihil scriptores ponunt. Quis ergo adeo uetustae ciuitatis originem queat reserre, quae scriptorum omnium memoriam excedit quam fuisse inclytam , abhinc amplius mille duo de
quingentos annos, legimus. quod clarissimi poetae, Virgilius, Siliusq. Italicus, suo carmine testantur: sicut infra clarius enodabitur. Sed , prius quam eminentissimorum testimonia scriptorum in medium asseram,libet manifesta ratione uetustatem eius asserere.Certum est sane,primos nondum a quoquam habitatae regionis aduenas,quibus, nullo uetante liberior fuit deligendi facultas,potiorem urbi fundandae locum tenuisse.quo in delectu primum de aeris salubritate, fertilitate soli, situs amoenitate, commercioq. cum externis, ratio diligens habenda fuit, quae merito nouum quemque allicere colonum deberet. Quod si in sundis priuatorum fieri videmus,cum pro cultoribus domum aedificare opus sit,ubi locus agro colendo conducibilis deligitur: quis dubitet,in uacua regione,pro noua condenda urbe,id consultius,maturiusque,actu . Quoniamq. plurimorum eius est cura, insani esset profecto, secus existimare. Praestabilius haec omnia, quae ciuitatis beneficio conducant, cumulatius quoque insunt, ubi sita est Bononia, quam usquam in Cispadana ora. quod infitiatur nemo. Quis enim rem adeo manifestam non admittat Itaque,nisi primores accolas eius regionis amentes iudicare uelimus, non aliam prius sedem urbi condendae fateri delegisse oportet,quam eam,ubi sita est Bononia,uelut prae ceteris locum frugistrum,salubrem, commercioq. cum externis aptissimum. quod palam magis fiet,cum cie situ Bononiae latius reseretur. Talem delel cium non habuit Roma,sed necessitate condita est,ut Strabo inquit,subdens,quod,qui deinde illam auxerunt,ut Serisuius