Syntagma Romani Juris AC Patrii

발행: 1770년

분량: 347페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

21쪽

I o Dntagm. RomJuris, ac Patr.Lib.urit. I. in Principes' tamen translata Republica, Imper, tores ipsi maris dominium sibi vindicarunt , ut late ostendit Iacobus Gothosredus ad L αDiomst . ad L Rhod. Superiori etiam saeculo de maris imperio acriter inter se disputarunt Grotius, ac Seldenus, illo maris libertatem, libc ejusdem doeminium Principibus asserente; ac licet sui cuique defensores adsuerint , doctorum tamen consensus Seldeno litem addixit. Neque enim quidquam impedimento est , quin mare etiam jure occupationis acquiri possit , idque non magis absonum

videri debet, quam quod pisces , flumina , fodi.

nae , & άδε τοτα cetera, inter Principum regalia reseruntur. Si quid maris igitur ad Principes hodie pertinet , ejus ne innoxius quidem usus o. mnibus permitti debet. Iure enim dominii Primcipum erit decemere, quatenus , & quomodo ci ves, & peregrini in mari versari debeant , quaeve merces, & quibus transvectari queant, cujusmodi eontroversiae cum civibus ex Regni legibus, cum peregrinis ex laederibus finiuntur. Vide Heine

cium in exercit. de navib. Ob mercan veri merc.

eo . qui affatim satisfecisse videtur Bynkerihomkio in dig. de imperi mari Sed nos latius isthaec, quam pro instituto: quod superest igitur, de rohus universitatum, & nullius raptim agemus. IX. Quod ad res universitatis , eae rectius imtelligentur, si in antecessum universitas ipsa demniatur . De ejus autem notione verissimum illud

est , negando facilius, quam ajendo intelligi posse.

Per nos igitur ea esto cisitis hominum societas, quae

nec familia, nec libera Fit Respublica. Ejusmodi sunt collegia, vici, pase, ipsae Civitates etiam is

quae

22쪽

De rep. divi f. oe ear. acqu. don . quae tamen alteri pareant , nec summo utantur imperio. Porro res universitatis quandoque dicuntur & publica: : id tamen sit καταχοηστικ-

abusive 3 quemadmodum analogia quadam Civitates , quae alteri parent , Respublicae quandinque dicuntur. Res igitur universitatis sunt, quae ad praedicta corpora pertinent et ejusmodi sunt λ.ra , theatra, stadia . Ea vero in usu sunt quidem civium, in ipsius universitatis proprietate tamen: qua sane ratione res universitatis ab ipsius patrimonio differunt ; hujus enim ne usus quidem est civium. Hinc si de patrimonio Civitatis aga. tur, cives a dicendo testimonio abstinere non deis hent : contra iidem testes esse prohibentur, si de , rebus universitatis agatur, cum singulorum pecu

niarie intersit arm i. o. C. de te'. Sed in his hodie mores benignius agunt , & ipsi cives testi. monium dicere in universitatis lite non prohibemtur, si religioni judicis expedire videatur. Nunc, quod superest, de rebus nullius edisserendum, X. Principio licet res nullius dicantur alias non solum sera bestiae, hereditas jacens , thesaurus etiam , ceteraque pro derelictis habita , sed i& quae in publico sunt civium usu I. I. princ. r. I. r. res tamen sacrae, sanctae , religiosae pintiori quodam jure nullius sunt appellatae . Siquidem priores illae ita sunt comparatae, ut in bonis esse aliquando queant; hae vero cum in Deorum

superum , medioxumorum, aut manium, mancipium semel cesserint, in commercium redire nequeunt , neque hominum dominio subjici , nisistriasse, sacris evoratiς, religione liberata fuerint: alias ne diruto quidem aedificio locus sacer esse

desinit ι. o. g. g. f. h. L Et olim quidem ut

23쪽

I2 Dntagm.RomJuris, ac Pare. Lib.LLTit.Lres seu publica, seu privata, sacra censeretur, Diis superis consecranda recepto ritu per Pontifices erat. Id institutum Romae vetustissimum eo pedit inebat, ne qua peregrina religio in Urbem illa. ta aut animos ab avita religione deflecteret, aut quid detrimenti Respublica caperet, si externa superstitione cives inficerentur. Neque enim in Cl. vitate concordia sperari posse videbatur , s diveraso Deorum cultu, neque eisdem caeremoniis ipsorum mentes dividerentur. Ceterum ubi Rempublicam invasere Principes haud ignorantes , insciam multitudinem semel religione perculsam sacerdotes audire prae Caesare, dominationi subsidium Pontificis quoque maximi titulum asstimemtes sacrorum arbitrium sibi vindicarunt Tacit. anu. 3. 38. Nihil igitur exinde sacrum , nisi quod ab ipso Principe, tamquam summo Pontimcum , aliisve, quibus ipse Princeps id demandasset,

Diis superis rite sacratum esset . Id autem, tamquam a superis occupatum, & extra commercium humani generis, nec aestimationem recipere, nec

obligari posse credebatur i. q. β. s. f. h. t. Ubi rerum potiti sunt Christiani Principes, sacrorum curam Episcopis reliquerunt, salvo tamen Majest tis jure , quae, quatenus patitur Christiana Relisio, sacra quoque complectitur. Hinc veterum instituta firmantes & ipsi res sacras quoquo titulo abalienari vetuerunt, nisi aut captivi redimendi, aut in publica fame pauperes alendi forent, aut denique si , ursentibus creditoribus, aes alienum Ecclesiarum aliunde exolvi non posset g 8. hi.

I.2I. auth. praeterea. C. de sacros EccL Aevero res , quae dicuntur Ecclesiasticae , & unde clericis, aut pauperibus alimenta praestantur, si,

24쪽

utilitas Ecclesiae ita suaserit, distrahi non prohibentur; verum, sicut in contractu minoris, causa cognita, & consensu Principis accedente. Vide doctores ad noυeu. Izo. c. 7. XI. Loca religiosa veteribus erant una sepulcra; verum jure Pontificio nosocomia etiam, O

Phanotrophia , geront omia , & id genus alia, religiose dicuntur. Porro locum purum, & religione vacuum, per cinerum, cadaveris, & unius etiam capitis illationem Diis manibus mancipari credebat prisca superstitio. Non mirum igitur,s & sepulcra, tamquam in manium translata dinminium , abalienari non possent; licet ipsum jus inserendi quocumque titulo in alium transferri posse crederetur l. I . C. de te . Neque vero sola cadaveris illatione religione locus mcusabatur , nisi & praedii dominus in id consensisset. Id eo pertinebat , ne cujuς conditi in sine facto suo per alterum deterior fieri videretur : eademque causa suit, cur in lando fructuario reliquiae Condi non possent, nisi proprietarius simul, & se divarius consensum interposuisset I. a. ε. I . a T. Is de relig. Ceterum in Urbe cad vera sepeliri Vetuere Decemviri, seu ne sacra Civitatis polluerentur , seu ne serales ejulationes apud tumulum assueta bello pectora, & diuturnis praeliis roborata dissolverentur. Fletus enim longiores augent mortis opinionem, ad cujus contemptum assuefaciendus erat populus Marte prognatus, & omnibus Gentibus imperaturus. Hinc extrat Urbem in praediis suum cuique sepulcrum , s*cus viam Plerumque positum , quo praesenti exemplo ibi sitorum hominum praetereuntes admonerentur, M lso quoque mortales esse. Cum vero Prispa religio

25쪽

14 S tam. RomJuris, ae Pare.Lib.LLTita. inhumatos homines miserrimos apud inferos enecrederet , sepulturae officium ipsi humanitati tri- huendum existimabat Civitas non minus armis, quam insignibus pietatis exemplis assueta. Igitur

in agris quoque publicis sepulcreta decerni placuit, in quibus miserae plebi stabat eommune sepulcrum

Pantolabo scurrae, Nomentanoque nepotι.

Ad Christianos Principes translato rerum arbitris, secundum instituta majorum in Urbe sepulcra vetita , & ipse Theodosius Magnus valescentem morem sepeliendorum in Urbe cadaverum lege coercuit ι. 4. C. Neod. de sepulcri viol. At legem tandem vicere mores. Postquam enim cupido Christianos incessit optandi sepulcra prope martyria, ubi haec in urbes translata , primum illustribus pietate , vel nobilitate viris sepulcrum in Ecclesiarum vestibulo, deinde in ipsis Ecclesiis concedi coepit. Vid. Murat. anecd. utim diffs . His igitur initiis primum Leo Sapiens Vet. rem de sepeliendis extra Urbem cadaveribus legem in Oriente abrogavit noυell. 33. Deinde in Occidente nono vertente saeculo, mutata jam rerum facie, de Majestatis juribus Principibus incuriosis, Episcopis, & parochis datum arbitrium religione sua statuendi , quos in Ecclesiis sepeliri

oporteret concit. Meld. c. 72. Ita factum, ut non solum sepulcra intra urbes maximo mortalium da mno increbuerint , sed & contra Ecclesiae rationes intra augustissima templa promiscua sepultura inoleverit, licet ipsa novissima disciplina tantum in coemeteriis sepulcra permittat , ut constat eVipso rituali Romano.

XII. Sanctae res denique sunt muri , & po

26쪽

De reri divis. oe eari acqu. dom. Istae etiam Civitatis f. . Io. b. t. Nec urbis primcipis tantum, sed & municipiorum muros sanctos habendos esse , recte respondisse Sabinum resert

Cassius in ι. 8. 3. 6 de reri divis. Murorum vero sanctitas inde manabat , quod non Qtum sanctione muniebantur adversus injurias , sed &quia

Certis caeremoniis extruebantur, ac Diis medioxumis mancipabantur Plutarch. in Romia. Hinc &dedicari consuesse muros, ostendit titulus apud Grinterum pag. I 66. inscript. 2. Id autem factum oportuit in Martia Civitate , & ad bellicos e citanda labores , ut non minus pro moenibus, quam pro religione, cives se dimicare crederent. Verum ibidem Plutarchus muris quidem sanctita. tem asserit, neutiquam vero portis : inde Aleamder in not. ad Cainum occasionem arripit eum tra

ducendi , quasi parum discrimen nosset inter sacrum & sanctum. Nil erat tameta , Cur eo ninmine viro rerum Romanarum peritissimo dicascriberetur. Sanctum enim bifariam dicebatur olim: nam interdum idem, quod sacrum indigi tabat Macrob. 3. Suum.. g. interdum nec sacrum, nec religiosum erat, sed quod adversus Grijurias sanctione munitum foret M v. g. 3. st. δεκer. dAU. Priori notione quidem portae sandia nota erant ; neque enim Diis sacrari posse videbantur, cum per eas inauspicatae res etiam, Sc ipsa cad vera transvect/nda serent : posteriori vero portae etiam sanctae credebantur , quoniam & ipsae iam ctione adversus injurias defendebantur, eisque,

qui eas violasset, imminebat capitale supplicium arg. l.2. oe g. O. ne quid in μα face. Sed apud nos mitius, di arbitrio jndicis puniuntur, qui mus

27쪽

I6 Θntvm.RomJuris, ae PatriLib.umcI. ris, aut portis urbium injuriam inserunt, modo tamen absit hostilis animus. XIII. Ex dictis facili negotio definiri poterit , quae res singulorum in Civitate sint. Et apud nos quidem, si a seudis discedas, res privatorum omnes publici juris intuitu ejusdem sunt

generis , & eodem jure censentur: verum apud Romanos, quibus ignota seuda, nec unius generis res privatorum erant, nec eodem iure possidebantur. Quaedam enim res mancipi, quaedam ver nec mancipi censebantur: illae in dominio Quiritario erant, si modis civilibus quaesitae serent a cuuibus ; hae tantum in dominio bonitario esse potierant. Licet autem Iustinianus rerum mancipi, & nec mancipi discrimen omnino sustulerit L un. C. de nud. iur. Quir. toll. cum tamen ejus disserentiae vestigia quaedam in jure supersint, ad memoriam vetustatis juvabit hic definire res mamcipi . XIV. Res igitur mancipi dicebantur , quae& per mancipationem abalienari poterant, & in dominio Quiritario esse. Et de dominio Quiritario quidem infra pluscula. Quod ad mancipationem , ea actus legitimus, & propria species ali nationis erat, inter solos cives , eosve , quibuS commercium datum esset, certis verbis, libripende , antestato, & quinque testibus praesentibus, expedienda Ulpian. fragm. tit. I9. f. 3. oe festu. Ea dicebatur & nexus, quia, ut mox liquebit,

mancipantem arcte nectebat, obligabatque . Nexus tamen vocabulum generis erat ; nam nexa

videbantur & ea, in quae per aes & libram mam cieata nudum jus obligationis , veluti pignoris, quis haberet. Hinc & obaerati creditori traditi noxi

28쪽

uipatae statim dominium Quiritarium mancipi , seu accipienti pararent , & rei mancipatae periculum penes venditorem esset. Proinde si res eo ritu tradita evicta seret, auctoritatis nomine veruditor duplo tenus obligabatur i Paul. 2. sent. I7. g. licet in emptionibus periculum alias emptoris

esset, nisi sibi de evictione in duplum cavisset, quismplum ... Dupla promitti solebat in pretiosis rethus , in ceteris vero simpla L 37. F. de eui Quia tamen in bonae fidei judicia veniunt , quae

moris & consuetudinis sunt, placuit usu sori, ut in duplum, aut simplum evictionis nomine generatim teneretur venditor , licet ejusmodi cautiq-nem non praestitisset L ao. F. de AEdil. edict. Vbde Aleandrum ad Caii inst. I. I.

XU. Porro res mancipi fere omnes numeravit

Ulpianus fragm. 39. I. Mancipi, inquit, res sunt praedia in Italico solo tam rustica, qualis est fundus , quam urbana, qualis est domus e item iura praediorum rusticorum I veluti via , iter, actus, aquaeductus. Dem feris , o quadrupedes, quae dorso, collove domantur; velut boUes, muri , equi , asini. . Ceterae res nec mancipi sunt.

Generis desinitionem praetermisit Ulpianus; nam pro Iurisconsultorum more statim ad exempla prostit : generatim tamen res mancipi recte fortasse definiemus , quae nobilissimam patrimonii partem complectebantur. Nolim tamen assentiri Cujacio

in paratiri. ad tit. C. de Uucap. transform. exbstimanti , omnia , quae veneunt auro contra , vel supra, res mancipi videri oportere. Res quidem mancipi pretiosa: .erant non licet tamen tu- m.u B to

29쪽

Ig oniam,mmyuris, ae patriLib.IImt.Lto convertere, pretiosa omnia fuisse rex mancipi . Solas margaritas Ulpianus omisit , quae a Plinio I. s. hist. uatur. 33. inter res mancipi reseruntur, R in mancipatum , ut praedium , venire scribit. Eas in numeratione sua fortasse preteriit Ulpia. nus, quia margaritarum Iurisconsulti veteret non meminissent: nam bello Iugurthino tandem unionum nomen Romae percrebuit, ut proditum ibidem a Plinio. Margaritis exceptis igitur, in aliis regulam Ulpiani sequemur : cetera res nec manoesi sunt.

De acquirendo rerum dominio.

CVm generatim definiat Ulpianus in L qq. si

da verb. An. in bonis nostris videri esse non solum , quae domini r nostri sunt, sed actiones etiam, recte statues, jus nobis competere gener, tim posse vel in rem , dominii scilicet , aliusve juris asserendi gratia, vel tu personam, quam nobis aliquid dare, facere oportere dicimus. Cum enim pro diversitate juris diversae sint actiones , quemas modum actiones omnes in rem, aut in personam tantum instituuntur , ita jura non alia poni debent, quam quae res ipsas, aut perlonas assiciant. Siquidem si jus nostrum in res ipsas asserimus ad disus alium, jus in rem ipsam exserimus, & ex ipsa re manans nobis obnoxia ; sin alium judicio lacessimus ad praestandum , vel faciendum aliquid, jus in personam urgemus , seu ex ipsa persona manans ad dandum, vel faciendum obstricta. Exemplo actionum igitur jus nobis competere generatim possie vel in rem, vel in persionam, dicen dum foret arg. I. in 1. de a I. Ea enim voca

30쪽

bula & a veteribus sunt usurpata , & rebus ipsiqprobe conveniunt. Verum enimvero ubi sequi, rem aetatem incessit novandi libido , a recepta Iurisconsultorum formula descisci placuit, a

praeter veterum morem jus omne vel in re, vel

ad rem esse dictitari. Quicquid enim de priori formula statuendum sit, jus certe ad rem pro jure in personam indigitando nusquam a Iuris msultis usurpatum invenies , ne a Paulo quidem, quod perperam quidam contendunt, in a. F. de obi. G am Neque enim ex eo, quod noHs alius ad praestandum , vel faciendum obstringitur opem mnalis actio ius ad rem recte dici posse 1 videba. uri. Ita enim actio isthaec ius ad factum diei' potuisset , quia 4 non tantum ad praestandum, sed 8c ad iaciendum per illam quis obligatur. Nerum ego de recepta jam sermula cum ipso saxulo judigare nolim , Et per nos igitur eum vulgo do, Mortim jus omne vel in re, uel ad rem esse de finietur. Cum enim dominii percipiendi causa tota haec quaestio a nobis suscepta suerit , notis vocabulis usurpatis, facilius intelligentur, quae de

rerum acquirendo idominio recentiores edisserunt. II., Iam vero praeeunte Grotio 2. manui I.

jus ad rem definiri solet facultas personae comporens in personam, ut haec aliquid dare, vel smcerr reneatur. Ex hoc autem jure manant obli. gationes Omnes, quae , cum certae personae cohae. Teant, eam tantum , non tertium, obligare possunt. Si qua: .enim obligatio in heredem tram sit, id inde: sit, quod perlana heredis a defunctodi Uersa non censeatur. Uerum de jure ad rem, di obligationibus ex eo manantibus, opportunior

erit disserendi locus in libro tertio : hic de jure B a in

SEARCH

MENU NAVIGATION