장음표시 사용
51쪽
ψo S tagm.RomJuris, ac Pur.LibaLTit.I. aut apprisiones dixit sequior aetas , eorumque se quentissima mentio apud medii aevi scriptorex. Vide Iacobum Gothofredum ad d. l. I. C. Theod.& Carolum du Fresne in voc. apprisones.
XXVI. Quod ad accessionem industrialem, ejus species in jure produntur adiunctio, specificatio, commistio. Adjunctio fieri dicitur , ubi
materiae nostrae adjungitur res aliena. In hoc autem argumento ratio ipsa suasit , ut access,rium principali cederet. Quid accessorium, quidve principale sit, non ex pretio quidem, sed ex magnitudine Iurisconsulti aestimandum monent L 28. f. q. F. de rei vinae Proinde quicquid per inclutionem, afferruminationem, intexturam, scripturam meo accedit , tamquam rei meae pars
mihi cedet t. 19. f. I . F. de auri oe arg. te as. h. t. s1j. Hinc & quod in aliena area inaedificaretur, areae domino addici placuit , seu nos aliena materia in nostro solo, leu alii materia nostra aedificassent in suo s. χρ. h. r. Ne quid tamen dissimulare videar, hic Iurisconsulti distinxisse videntur universum aedificium , &singulas ejus partes ; veluti tigna , caementa, lapides. Universum quidem aedificium, cujuscumque materia exstructum laret, areae domino adjudicarunt singulas vero partes adhuc post in dificationem prioris domini statuerunt esse. Hinc diruto quidem aedificio, si duplum dominus con
i) Tantum ob artis dignitatem picturae tabulam cedere voluit Imperator 3. 34. h. t. Paulo dissentiente tamen, & ratione in I.et q. f. 3. F de rei vind. aequum videbatur enim , ut adIuam1m potius rei cederet, sine qua illud esse non posset.
52쪽
sequutus haud esset, eum materiam suam vindicare posse , aut ad exhibendum agere , censuerunt. At vero manente aedificio , res alienas ei junctas vindicari noluerunt, ne, dum contra decemvirale Carmen aliena tigna restituerentur, ruinis deseramaretur Urbis aspectus L . Io..m 29. h.n
Quae sane causa cum, publica videretur, Christia. no Thomasio lubente litem addicerem ad Hubmri prael. 3. 39. h. t. existimanti, ne si vellet quidem , aedificii dominum alienam materiam aedissicio suo junctam solvere potuisse, ut eam domi
XXVII. Cum igitur quod adjunctum esset, accessionis jure alteri cederet, providentia sua Iu
risconsulti cavendum existimarunt, ne cui factum alienum , aut imprudentia sua detrimentum asserret. Proinde complusculas actiones excogitarunt,
queis , adjunctione facta, indemnitati cujusque
consuleretur. Hinc adversus eum, qui bona qui dem fide res alienas suae adjunxisset, intexuisset, asterruminasset , actionem ad exhibendum , aut condistionem sine causa accommodarunt 26.
h. t. oe t. 23: f. s. f. de rei vind. Quod si malae fidei possessor esset , eum actione furti , aut condictione furtiva , conveniri posse statueruntd. 3. 25. h. t. Quin & a. malae fidei possessorerem vindicari potuisse crediderim , non tamquam a possessore neque enim ratio juris pati posse videbatur, ut adversus dominum institueretur vini dicatio ) sed tamquam ab eo, qui dolo suo malo possidere jam denisset argum L . 3 de rei minae Iisdem sere actionibus domino tabulae comsuluere contra pictorem , 8Q seribenti adversus eum, qui chartae dominus esse diceretur l. 3
53쪽
41 S ragm.Rom. uris, ac Patr.Lib.IL Tit. LQuod si quis bona fide materia sua aedificasset In alieno solo suum existimans, siquidem in m sessione Bret, nisi selverentur impensae , exceptione doli adversus areae dominum petentem aediffcium se recte tueri docuerunt l. 7. ex dive D. β. b. t. eamdem exceptionem malae fidei possessori negarunt , neque ei actionem impensarum nomine concesserunt L 48. F. de rei vind. At vero non possidenti , licet bona fide aedificarit in alieno, nusquam prodita in jure Civili invenitur actio. Generatim enim docuere veteres, sumptus in alieno factos, nisi retentionis jure, & doli ma. li exceptione opposita, servari non posse ι. I . εδε dia. mal. excepi. Verum cum inter bonos bene agier oporteat, sori sequitas hodie ei, qui bona fide aedificarit in alieno , licet in possessione non sit , utilem actionem negotiorum gestorum indulget Vid.Strykium in iuri modern. pand. libri
6. r. I. g. 17.. XXVIII. Altera industrialis accessionis species specificatio dici solet , eaque fit, cum ex aliena
materia nostro nomine novam speciem facimus. veluti si confletur in vas alienum aurum, aut ex aliena lana vestimenta fiant. Addubitarunt Iuri9 consulti veteres, cuinam cedere Oporteret novam speciem factam ex aliena materia, ipsine specificanti, an materiae domino. Sabiniani quidem materiam forma praestantiorem existimantes materiae domino addicebant novae speciei dominium . Proculeiani tamen sequuti in ea re Stoicos, ut vidit Merillius observat. I. a I. materia sermam nobiliorem prω nunciantes novam speciem ei, qui fecisset, adjudicarunt l. 7. 7. β. de acquir. ren dom. De
servescente dissentiendi libidine, erciscundorum ea
54쪽
sententia fuit , ut si species ad rudem materiam reverti posset , ea pertineret ad materiae domunum; sn id fieri non posset, ad eum, qui secisset, pertineret novae speciei dominium L L q. h. κ eod. eaque sententia aequitate sua Imperatori se commendavit in as . ..t. Quod tamen hic advertendum , is locus ex Can in L L . destri. pius a Triboniano fuit: verum a compilatore in eo peccatum , quod inter specificationis exemplastumenti excussionem e spicis attulerit. Id qui.
dem & a Cajo iactum; verum statim is subdit .
rectius sentire, qui frumento e spicis excusso novam speciem fieri negarent, eamque detegi dice. rent , quae lateret in spicis . Ceterum cum nomini bona fides , aut famam alienum obesse de-heat, si nova species ad rudem materiam reverti
nequeat, specificator bonae fidei actione in factum
conveniri poterit a materiae domino , ut aestim,
tionem ejusdem praestet. Quod si species sit e Lmodi, ut ad rudem materiam redigi facile queat, qui speciem secit , impensas exceptione doli ser. vabit t. 23. g. 4. F. δε rei 'ind. XXIX. Postrema accessionis industrialis species commisito dicitur , seu res plurium aridae commisceantur , quae commissio proprie dici solet, seu liquidae , quae pressius confuso appellatur; ibcet utroque vocabulo promiscue usi veteres sin
scule tuerint ι. - . oe set F. de rei vinae oe
. β h. r. Rerum autem quarumcumque commistio fiat , earum dominium commune statim inter plures jure accessionis erit. Commistionis e. nim effectus is est, ut duobus, aut pluribus alienae rei pars invicem acquiratur , ejusdemque natura Dcit, ut res alteram mutuo trahat : inde totius
55쪽
4 bnragm.Rom. Iuris 3 ac Patri Lib.II. Tit.L. corporis inter plures communio, quod commistimne coaluit. Iam vero cum mutuo dominorum consensu rςs communicari possint, si plurium vobluntate rerum commistio fiat , quaecumque res fuerint, illico inter ipsos communta erunt l. 7.
8. f. h. t. Quod si sortuito commistio sat P aliquid interest inter fluidab, & arida. Cum enim
liquida separari nequeant , eorum quidem domini um necessario commune fiet, nisi aut res separari possint, aut nova species a commistione ma narit t. s. β. I. st . de rei υtuae In aridis vero casu commistis , cum: adhuc post commistionem discretum maneat, quod cujusque fuerat, ut constat exemplo strumenti cum alieno permisto, res commistae communes haud erunt : hoc igitur casu , suo cujusque dominio non immutato rem quisque suam vindicare poterit. Contra liquidis sortuito conisis, communi dividundo instituetur
actio Quo quidem in judicio cujusque materiae
ratio. habenda erit l, eoque amplius alterutri judex addicet , quanti pluris res ejus suerit t. q. F. de rei vini Cum tamen & in aridorum commistione separari vix queat , i quod cujusque su rit , effectus ejus actionis diversus haud erit, quam si res liquidae confusae serent. Proinde judex ita se geret quasi res commistae communes essent, atque alterutrum hoc amplius serre jubebit , si ejus materia pretiosior fuisse dicatur d. l. 4. β. de
D. XxX. ad mistam accessionem reserri posse videtur plantatio, fario , fructuumque perceptio. Quod igitur ad plantationem , sationemve, segetum, arborumve dominium ex radicibus aestimari voluere veteres. Ubi enim semen , aut arbores
56쪽
alieno solo coaluissent, ex eoque radices alimenta jam traherent, ob aliud soli alimentum aliae jam videbantur ; hinc licet erutae ad priorem dominum
non pertinebant l. 26. a. ff. de acquir. rendom. Hinc & aliena arbor in nostro praedio, &nostra in alieno consita , statim solo cedit, si, immissis eo radicibus , solo adhaerescere jam videatur L 7. f. uit. f. eod. Tantum , quod de aedificante in alieno supra praecepimus, possessor bonae fidei supervenientem dominum exceptione doli repellet, si quid in alieno bona fide conseverit, implantaritve, tamquam in suo β.32. h. t. Indidem & prope confinium posita arbos pro regione cujusque praedii, si in vicinum quoque sundum. radices immiserit, communis vicinorum erit d. l. 7. oe 8. F. eod. Porro in arborum dominio ex radicibus testimando ipsi Decemviri carmine suo praeivisse videntur. Hinc s , ramis supe
excurrentibus in alienum, glandes eo deciderent, tertio quoque die vicino copiam fieri voluerunt, eas ex alieno legere. Tantum si arbor vicino umbris ossiceret, quindecim pedes a terra raminrum luxuriem compesci jusserunt. Hanc vero legem extendit edicto Praetor ad arbores etiam,
quae urbano praedio imminerent , easque vicino succidere, ac sibi habere cavit, nisi succiderentura domino I. un. Is de arb. caedend. Ab ea vero Iurisprudentia Regni leges non desciverunt.: ipsa Neapolitana consuetudo dominium arboris ex radicibus gemmasse videtur, cum ex jure Romano vicino permittat pendentes in suum ramos non solum sublucare, sed Sc totum, quod impendet, incidere. Id ni factum fuerit, ramorum super- excurrentium fructus inter dominum arboris Sc
57쪽
gland. te I . XXXI. Per fructuum quoque perceptionem, veluti per accessionem , aequiritur. Qui enim rem alienam bona fide , justoque titulo possidet, suos statim facit fructus inde perceptos ι. 48. β.
de acquir. rer. dom. At negat Utricus Huberus in prael. h. r. 45. fructuum perceptionem inter accessionis species referri oportere : eam videri
mavult singularem modum parandi dominium, &ab accessione diversum; jure quidem accessionis ad dominum pertinere fructus ex fundo perceptos; neutiquam vero ad bonae fidei possessorem; eum, cum fundi dominio eareat, per accessionem fructuum dominum fieri non posse. Uerum isthaec tanti non sunt, ut vadimonium deseramus. Cum
enim ex Paulo in I. 48. f. eod. quod ad fructus attinet, possessor bonae fidei pene si loco domi. ni , veluti per accessionem exemplo domini fructus suos percipiendo faciet. Neque cum Hubem regeras, secus edixisse Iustinianum ipsum, qui non jure quidem accessionis , sed pro labore, oeeura bonae fidei possessori fructus addicit 3 3.b.t. Si enim pro nuda cultura, & cura bonae fidei possessor fructus sibi pararet , ilicet , actum esset: ita enim & praedoni percepti fructus adjudicandi Brent. Cultura & cura apud Iustinianum ipsum jus colendi, curandi, non factum indigitat. Haecigiis
r In eonsuetudine Neapolitana Graeci, A Romani
sermonis exemplo glandis appellatio complectitur fructus omnes I. 236. f. de verb. sign. Ueteres enim , ut adnotat Scholiastes Aristophanis in equit . δενδρον δρυν
καλουν. omnem a borem quenum appellabant.
58쪽
igitur cultura ab Imperatore spectata videtur, tamquam acquirendi titulus. & veluti causa. remota parandi dominii: ipsam vero perceptionem spectasse crediderim, tamquam modum, seu causam proximam acquirendi. Atqui modus hic acquirendi, seu perceptio , pura puta accessio est, & exemplo domuni, qui per accessionem fructus suos percipiendo facit, bonae fidei possessori fructus addicit. ConfNo t. probab. tur. 2. T. XXXII. At vero addubitari queat, qui tamdem fructus bonae fidei possessori cedant. Fructus plurifariam post Iurisconsultos diviserunt interpretes. Summa eorum divisio est in naturites, Sc ciuiles. Fructus naturales vel ex ipsa responte proveniunt, vel cultus, & industriae adj, mento percipiuntur: fructus civiles nullo Naturae ministerio ex hominum instituto proficiscuntur: ejusmodi sunt pensiones, usurae, & id genus alia. Quicumque fructus sint, in extantes, & confu-
'os dispesci possunt. Fructus consumpti dicumtur, si vel a possessore distracti, vel in quotidi
num familiae usum conversi fuerint. Ubi nemtrum factum , fructus , quia nondum consumpti, dicuntur extantes. Rursus fructus extantes pendentes sunt, vel percepti. Pendentes erunt,
si adhuc solo haereant ; percepti dicentur , si a solo separati jam fuerint. His positis, malae quidem fidei possessores s ejusmodi censentur omnes
lite iam contestata I. 22. C. de rei vind. in cum omni in re iure destituantur, supervenienti domino fructus omnes restituere debent seu extantes, seu consumptos 3. 3 s. h. t. Quin & non perceptos incuria sua restituere debent, modo potuerint honeste percipi. Neque enim negligentia posses
59쪽
48 bnta mago uris, at Patri Lib.II. t.L. foris domino nocere debet , quominus consequatur, quod in re sua ipse potuisset honeste percipere ι. 33. F. de rei visa. Contra in bonae idei possessore interesse placuit inter fructus extam tes, & consumptos. Et extantes quidem supe venienti domino restitui debent omnes. Nam licet eos bonae fidei possessor suos percipiendo secerit , eorum tamen dominium tantum revocabilesbi paravit. Proinde Paulus M l. 48. princ. 6. δε acquir. rer. dom. non perpetuo quidem , sed interim tantum fructus suos eum facere scribit; si enim extent , eos supervenienti domino restituere compelli potest. Contra consumptorum nomine, licet inde factus sit locupletior, non tenetur. Primo enim leges omnes bonae fidei possessorem fructuum consumptorum nomine sine discrimine teneri negant: deinde fructus consumptos eumdem lucrari scribit diserte Paulus in L q. h. a. ff. M. reg. Quod utique falsum esset , si locupletior factus eos restituere compelli posset. Neque dicas , in hereditatis peatitione de consumptis fructibus teneri bonae fideir Iorem, saltem quatenus iactus sit locupletior 28. F. de hered. pet. Nam in petitione quidem hereditatis secus, atque in rei vindicatione , contingit; hic enim pecunia in locum rei succedit. Sed ut isthaec ex jure Romano vera videantur , ab ipsis tamen sori aequitatem divortium secisse
comperio. Uulgatior enim pragmaticorum sententia, & in soro recepta est , bonae fidei posses
rem ipsos fructus contumptos restituere oportere , quatenus factus sit locupletior. Id sequum &Grotio visum de iur. bell. oe pac. 2. I . . neqUCalias tam aperte patuit, glossatores licet ineptissimos
60쪽
De acquim reri domin. 49 juris interpretes optimi juris conditores esse. Ubde Menoch. de recup. pus. remed. I s. insili. ad dens de AFI. 2 o. de Marin. refol. 2. IO .
XXXIII. Hactenus de originariis acquirendi modis commentati sumus : porro de derivativis agendum, quibus & jure Gentium dominium rite constitutum transfertur in alios; ejusmodi apud doctores est sola traditio. Cum tamen ipse Imperator g. s. h. t. edicat , nihil convenientius aequitati naturali videri , quam ratam haberi do.
mini voluntatem rem suam in alterum transferri Volentis, vereor ego quidem , ne traditio , quae
vulgo post Tribonianum jure Gentium instituta traditur, potius juris civilis inventum videri debeat . Iuris enim Gentium simplicitati magis
convenire putaverim , sola voluntate per externa signa patefacta dominium transferri posse. Nam ut ad dominium transferendum traditio quoque requiratur, ex mero jure Civili videtur esse; eam vulgo post Imperatorem juri Gentium acceptam retulerunt interpretes , quia apud omnes plerasque Gentes traditionem usurpatam cernerent Grol. de iur. bell. . pac. a. o. & Pusen-dorf. c. iur. Nat. oe Gent. q. q. s. Quae siI Vera fuerint, inter modos acquirendi civiles traditio reserri debuisset. Verum & intercedit Maj, stas Imperatoria, ne eam loco moveamuS, & aliunde cum nuda traditio sine mancipatione dominium Quiritarium non transferret Olim, eo saltem nomine inter acquirendi modos originarios , ac Gentium jure proditos, recte videbatur exhiberi posse. XXXIV. Iam vero traditio Theophilo est Tom.IL D pa-