Elementa philosophica de cive. Autore Thom. Hobbes Malmesburiensi

발행: 1742년

분량: 688페이지

출처: archive.org

분류:

681쪽

Binare lutem de fide interna, caeteripier i ' omnes pertineant ad obedien-I-ὸζ tiam tantum, quae quidem praestari potest, etsi quis non interne credat modo cupiat Credere , & externo profiteatur , quoties opus est) quaecunque ab Ecclesia proponuntur; unde factum sit, ut tot sint hodie dogmata, quae dicuntur omnia ita de fide esse, ut nisi ea quis credat interne , intrare in Regnum coelorum non possit. Quod si idem consideret, in plerisque controversiis ceri men esse de Regno humano ,

in aliquibus de quaestu, in aliquibus de gloria ingeniorum , minus mirabitur. Quaestio de Ecclesiae proprietatibus, quaestio est de jure imperii , cognito in enim, quid sit Ecclesia; cognoscitur una , cujus sit imperium

in Christianos. Nam si quaelibet civitas Christiana, Ecclesia

682쪽

Cap. XVIII. RELIGIO. 6 Issia illa sit, quam omnem Christianum illi civitati subjectum audire praecepit ipse Christus ,

tum civis quilibet tenetur civitati suae, hoc est ei vel iis obedire , quorum est imperiumst mmum , non modo in temporalibus , sed etiam in spiritualibus. Sin quaelibet civitas Christiana non sit Ecclesia illa, tum est aliqua alia Ecclesia universalior , ' cui oportet obedire. Omnes igitur Christiani illi obedire debent, sicut obedirent Christo si veniret in terras. Imperabit ergo illa vel per Μonarcham , vel per coetum aliquem. Quaestio itaque est de jure imperii. Eodem spectat quaestio de in Ilibilitate ; quisiquis enim vere & interne Crederetur ab universo genere humano non posse errare, certus imperii, tam temporalis , quam

spiritualis esset, nisi ipse nollet,

683쪽

616 RELIGIO. Qi LXVIII.

in universum genus humanum: si dicat enim , obediendum sibi esse in temporalibus , eo quod putatur non errare, tale imperii jus ei conceditur. Eodem spectat privilegium interpretandi Scripturas. Cujus enim est controversias , quae ex. diversa Scripturarum interpretatione oriri possunt, determinare , e jus est omnes simpliciter controversias determinare : cujus autem est hoc, ejusdem est imperium in omnes, qui agno DCunt, Scripturas esse Verbum Dei. Eodem spectat disputatio de potestate remittendi ct retinendi peccata , si ve de autoritate excommunicandi. Unusquisque enim , si mentis compos sit , obediet in omnibus simpliciteret , cujus arbitrio credit se salvandum aut damnandum esse.

Eodem spectat potestas insituendi societates ; ab eo enim de

684쪽

est linen , post nisi .XVIII. R E L I G I o. 61 Pendent,' per quem exsistunt , qui quot Μonachos, tot habet subditos quamquam in civitate hostium. Eodem spectat quaestio de judice Iegitimi Matriamonii. Cujus enim est judicatio ea, ejus quoque est cognitio causarum de haereditate & su cessione in omnia bona & jura,

non modo privatorum homunum,sed etiam summorum Principum. Eodem quodammodo spectat Caelibatus Ecclesiasticorum. Coelibes enim minus quam caeteri cohaerent cum reliqua civitate. Et praeterea incommodum non contemnendum

est , necessarium esse Principi-hus vel Sacerdotium C quod magnum est vinculum civilis obedientiae amittere, vel regnum haereditarium non hahere. Eodem quoque spectat Canonitatio Sanctorum , quam Ethnici Apocteo sim appellarunt; D d nam

685쪽

nam qui subditos alterios tarito praemio allicere potest , talis gloriae avidos ad quidlibe: audendum & faciendum inducere potest. Quid e nim ni si honorem apud posteros qMBesI- erunt Decii, aliique Romani, qui se devoverunt, & mille alii, qui in pericula incredibi-Ita se conjecerunt ' Controve

sae de Purgatorio & indulgem iis , de quaestu sunt. Quaestio . nes de libero arbitrio , de jus ficatione,de modo recipiendi Chri sum in Sacramento , Philosophicae sunt. Sunt & quaestiones de ritibus non introductis, sed

relictis in Ecclesia non satis purgata , gentilismo : sed non

est opus plures enumerare Sciunt omnes, eam esse naturam hominum , ut dissentientes de quaestionibus, ubi agitur de potentia , vel luero , vel mstantia ingenii, alteri alteros

686쪽

convicientur & anathemati-Zent. Non est ergo mirum , si dogmata fere omnia , postquam incaluerint homines disputando , dicantur ab his vel illis , nece saria esse ad ingressum in Regnum Dei , non modo ut

contumaciae nomine damnentur , qui ea non concedunt ,

id quod post Ecclesiae sententiam verum est, sed infidelitatis: quod falsum esse ostendi supra ex pluribus evidentissimis Scripturae locis 3 quibus addo hunc Sancti Pauli : sui

manducat , non manducantem non sepernat ; qui non manducati. manducantem non judicet. Deus

enim ilium risumsit. Alius jud eat diem inter diem; alius autem judicat omnem diem : unusquisi' que abundet in suo sensu. Rom.. Sq. V. 3, 6.

FINIS.

SEARCH

MENU NAVIGATION