장음표시 사용
671쪽
6ol RELIGIO. Qip.XVIII. terea ita est articulus ille, δε- fus es Chrsus , fundamentalis ,
Sancto Ρaulo illi superaedificari : Fundamentum aliud nemo potes ponere praeter id, quod pomtum est, quod est Iesus Christus. hoc est, Iesus es Christus. γSi quis autem superaedificat superfundamentum hoc , aurum , argentum , lapides pretiosos , ligna, foenum, stipulam, oec. uniuscujusque opus manifesum erit. Si cujus opus manserit, quodsupe aedificavit, meraedem accipiet Is cujus opus arserit, detrimentum patietur; ipse autem salvus erit. I COr. 3. V. II, Ia, dcc. Ex quibus patet, per fundamentum intelligi articulum hunc , IgsUM EssE CHRISTUM. Non enim superaedificatur super personam Christi, aurum , argen eum , foenum, stipula , dcc. quibus tignificantur doctrinae. Et posso
672쪽
C TVIII. RELIGIO. 6O1 posse falsas doctrinas fundamento superstrui, nec tamen ut damnentur , qui eas docuerint. X. Postremo , quod articu- Ex disti, Ius ille solus necessario tenendus sit fide interna, evidentiss- porito- me ex plurimis Sacrae Scriptu- raeclocis, quocunque interprete, probari potest. Scrutamini scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere, ρο
illae sunt quae perhibent testimonium de me. Joh. s. 39. Inte, ligit autem Christus scripturas
solius Testamenti veteris e nondum enim scriptum erat Test
mentum n OVum. Jam vero testimonium de Christo in veteri Testamento nullum aliud exstat, praeter quam quod Venturus erat Rex aeternus tali loco , talibus parentibus nasciturus, talia docturus, & facturus, quibus rebus ut signis dignoscendus erat. Quae omnia hoc unum
673쪽
6 RELIGIO. Cap.X VIII. testantur, JESUM qui ita natus , ea docuerit & fecerit, esseCHRIsΤUΜ. Alia igitur fides
ad vitam aeternam praeter illum Articulum non requirebatur. Omnis qui vivit, O credit in me, non morietur in aternum e Joh. II. V. Is. Credere autem in Iesum , ut ibidem explicatur γidem est, quod credere JEsUMESsE CHRIsTUΜ. Qui ergo id
credit, non morietur in aete num , dc per consequens, articulus ille solus est ad salutem necessarius. Hac scripta sunt,
ut credatis, quia IESUS EST CHRIsΤUs Filius Dei, O incredentes vitam habeatis in nommine ejus: Ioh. IO. V. 3I. Quare , qui sic credit, habebit vitam aeternam; neque ergo opus
habet alia fide. Omnis spiritus, qui confitetur Iesum Christum venisse in carne, ex Deo es: I. Joh. v. a. & omnis i spiritus, qui credis,
674쪽
credis , quoniam JESUs EsT CHRISTUS, ex Deo natus es: I.Joh. S. V. I. & : suis est, qui vincit mundum, nisi qui credit, quoniam JΕsUs Esae Filius DeipI. Joh. F. V. I. Si igitur non sit opus aliud credere , ut quis sit ex Deo, natus ex Deo, &Ut vincat mundum, qua m JESUM ESSE CHRIsTUΜ, unicus illo articulus sussicit ad salutem. Ecce aqua, quid prohibet me bapti etari Z dixit autem Philippus : si
credis ex toto corde, licet. Ref-
pondens ait: Credo, Filium Dei me se Iesum Chrisum. AEL 8. v. 36, 37. Si quidem ergo articulus ille ex toto corde, hoc est, fide interna creditus, suffcit ad Baptismum, sussicit etiam ad salutem. Praeter haec loca, alia innumera sunt, quae idem clare& expresse assirmant. Imo ubicunque legimus, Servatorem
nostrum cujuspiam fidem lau-C e dasse ,.
675쪽
6o8 RELIGIO. Cap. XVIII. dasse , vel dixisse, Fides tua te sessum fecit , vel sanasse quempiam propter fidem, ibi propositio credita alia non erat quam haec, IESUs EST CHRISTUS, vel directe, vel per consequeri S. D.bar. XI. Quoniam autem eredericulo . re Iesum e se Christum nemo po-
ι - test , qui , c um sciat, per Chri
ibris Dis trιm intelligi Regem illum, quimmems a Deo promissus est per Minendc Prophetas in Regem dc Servatorem mundi , non credat etiam Mosi dc Prophetis, neque credere his possit, qui non credit Deum dc erasere, dc mundum gubernare, contineri necesse est fidem illam de Deo dc
de veteri Testamento, in fide hac Testamenti noui. Cum ergo in regno Dei per naturam crimen laesae Μajestatis divinari solus esset Atheis mus , dc negatio Providentiae divinae; in regno autem per Pactum Vetus , etiam
676쪽
per pactum novum additur . etiam Apostasa, sive renuncia
tio hujus semel recepti articuli, Iesum esse Chrisum. Caeteris doctrinis, si modo a legitima
Ecclesia desinitae fuerint, non est sane contradicendum: est enim peccatum inobedientiae ;obedientia autem ad salutem necessaria est. Caeterum ut credantur fide interna, ostensum est ampliter in proxime antece dentibus, necessarium non esse.
XII. Partes in salute Christiani persicienda Fides & Obe- αδε
dientia diversas habent; haec concumenim potentiam sive capacitatem Πιζα contribuit, illa actum ; atque Utraque suo modo justificare dicitur. Christus enim non omnibus , sed paenitentibus, sive
obedientibus, hoc est, justis non dico insontibus, sed jusis ;jusilia enim est voluntas obedien
677쪽
6ro RELIGIO. Cap. XVIII. di legibus, & convenire in peccatorem potest; voluntas autem
obediendi, obedientia est apud Christum peccata remittit. Non enim quilibet, sed jusus ex fide vivet. Iustisat ergo Ob dientia quia faeis jusum , eo
modo , quo Temperantia facit temperatum , Prudentia prudentem , Castitas easum, nimirum essentialiter : constituitque hominem in eo statu. ut veniae capax sit. Rursus cir fur non omnibus justis peccata condonare promihi, sed solis eredentibus ipsum es se Chrisum. Iusificat ergo sides, eo sensu,
quo justificare dicitur judex, qui
absolvit ; nimirum per sententiam, quae actu salvum facit. Atque in hac acceptione justificationis est enim vox aequi
voca 9 justificat Messia; in il
la autem sola obedientia , sed neque justitia sola , neque fides sola
678쪽
C .XVIII. RELIGIO. 6 II sola salsifieat, sed simul ambae.
XIII. Ex iis quae hactenus In εἰ-- dicta sunt, facile erit perspice, chrfre , quid sit ossicium civium Christianorum erga summos in repV-
Christianos esse se prositentur, mania subditis suis, ut Cnristum ne- . . gent vel contumelia afficiant , imperare non possimi; nam si hoc imperarent, profiterentur, se non esse Christianos. Cum enim ostensum sit, & ratione naturali, & ex Scripturis sa-CriS, oportere cives principi-- bus redioribusque summis civitatis in omnibus obedare , praeterquam in iis, quae sunt contra mandata Dei; & mandata Dei in civitate Christiana, Circa temporalia quidem, id est, ea quae ratione humana examinanda sunt leges esse & , sententias civitatis, prolatas
679쪽
Tum controversiarumque judicandarum autoritas a civitate
commissa est ; circa spiritualia
vero, id est, ea quae per Scri- pturam Sacram definienda sunt leges esse & sententias civitatis , hoc est Ecclesiae, nam civitas Christiana & Ecclesia, ut
ostensum est eap. praecedente, art. 2O. eadem est res prol tas a Pastoribus rite ordinatis ,& qui a civitate in eam rem autoritatem acceperunt; sequitur manifeste , in civitate Christiana , obedientiam deberi summis imperantibus, in rebus omnibus tam spiritualibus, quam remporalibus. Imperantibus autem non Christianis, in temporalibus quidem omnibus eandem deberi obedientiam, etiam a cive Christiano , extra Con
troversiam est ; in spiritualibus vero, hoc est, in iis quae pertinent ad modum colendi Dei,
680쪽
Cv.XVIII. RELIGIO. 6I3 sequenda est Ecclesia aliqua Chrisianorum. Etenim Deum
non loqui in rebuS supernaturam . . .
libus, nisi per Scripturae sacrae interpretes Christianos , fidei Christianae est hypothesis. Quid autem ' an principibus resistendum est, ubi obediendum non est y Minime sane ;hoc enim contra pactum est civile. Quid ergo agendum ZEundum ad Christum per martyrium. Quodsi cui dictu du--Tum Videatur, certissimum est , eum non credere ex toto corde
dissolvi , & esse cum Christo, sed velle simulata fide Christiana pactam civitati obedientiam
eludere. XIV. Mirabitur autem for- Doctriate quispiam , si excepto uno a ticulo , JEsUM ESSE CHRIS- eontrove