Everardi Ottonis ... Dissertationum juris publici et privati pars prima. Accedit orationum trias

발행: 1723년

분량: 735페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

481쪽

de Consulibus , qui extra Romam. 67

Smetio Noviomagum ad Uahalim, urbem & Romanorum temporibus cognitam , ta media aetate, inter palatia Regum Francorum , illustrem , & nunc celeberrimam interpretatur. Lipsius contra & Rychius, in suis ad Tacitum notis, parum verrumile judicant , antiquissimos Batavos unicum tantum oppidum habuisse, ad Gallorum incursiones inhibendas, ideo- apud Tacitum rescribunt ; Codicoequidem Romano suffulti . sed parum memores, quod de Batavorum consantuineis idem Tacitus scribit: Nullas Germanorum populis urbes abitari, satis notum es ; ne pati quidem inter sejunctas sedes. &Ammianus : oppida , ut circumdata retibus lustra , Helianant. Mihi Cluverit sententia verior videtur ; qui oppidum illud ad Mosam reserre voluit, ubi Castrum Batenburg superest. lib. II. Germ. ant. C. I 2. Quamvis enim L gionis X. Gem. hiberna Neomagi fuerint, vix tamcn. Urbis tanta est antiquitas, ut ad Vespatiani principatum adscendat: quandoquidem nulla ejus mentio occurrit ante auctorem tabulae,

qu Theodosiana appellatur. Adde quod Noviomagum,

statim cum suo exordio, proprium nomen Celticum ex& maegen habuisse videtur; ut nomine generali minime fuerit opus. Pertinet huc , quod Rhenanus , Cambdenus icBochartus observarunt, magum apud Germanos, Gallos &Britannos aedificium , oppidum, domicilium, aut assinitatem, magshap. significare; unde triginta , dc quod excurxit,

urbes, in magus desinentes, enumerari possunt. Bachanan

lib. lI. Hili. Scol. MAGUS, item vox antiqua, in omnibus provinciis, in quibus publicus fuit usus Gallici sermonis, in nο-minibus urbium exprimendis admodum frequens, quae res Galliiscam eam fuisse indicat. Unum praeterea oppidum insigne, ad extrema Galliae ora , ut Tacitus ait, Batavi tantum possedisse videntur , virorum principum sedem, extra insulam inter Vahalim & Mosam collocatam. Aut certe oppidum

illud - ' sic dictum ; quemadmodum Graeci antiqua, quum ae, dicunt, Athenas signant ; hodierni vero solam Constantinopolin appellare solent. Romani itidem H1

Nnn 3 storici

482쪽

68 Tissertatio nova

thorici vetustiores oppidi mentionem facientes, Romam a liquam, posteriores Urbis appellatione novam intellexerunt. Tacitus autem quatuor moricos vicos tantum in insula commemorat v. Hist. 2O. quos inter ra Dursede veram nominis vim conservat, ut Brunswγλ, Sles γλ , aliaeque in Germania urbes. Vicos hos erudite explicavit Ampl.Menso Autimius, in notitia Bataviae; qui & oppidum illud Batav rum ad Mosam, a Claudio Civili iriecto igne absumtum, statim finito bello instauratum, di ex Celtica voce Dare velut alterum forum judiciarium, dc Batavodurum, dictum csse opinatur, adeoque in Ptolemaei tabula Galliae recte ad Mosam collocari. s IV. Quod si hujus sententiam fatis , ut videtur, probabilem amplectamur. colligere licebit: oppidum illud Batavorum, quod anno 2Erae Christianae septuagesimo incensum , dccum nomine singulari restitutum est, longe aliud fuisse, quam civitas post annum Christi quinquagesimum & ducentetamum, ut Cuperus erudite suspicatur, in marmore nostro memorata. Conjecturis utique mage speciosis Batavorum

ista civitas , in nova, post ductam a Druse fossam , revincia. ad utramque R LA ripam, quaeri posset Trajecti, licet in re vetusta nil certi polliceri queamus. Enimvero Urbs nostra, prae ceteris . hoc inter laudes suas vindicat, quod aevum Lbet, dc ab ipsa antiquitate tulit nomen. Nequo enim an qua tantum civitas, in vita S. Gre ii apud Brou-werum , dc vetus noctum in charta Caroli M. apud Hodam in Albrico, sedia proavi hujus Pippini Herstalli aetate. Eissere castellum apud Bedam lita V. Hist. eccl. c. Ia immo Utrecta, quasi Ald. OH, Ouuetat, & abjecta littera

O, Grecis vocatur. . Antiquius Antonina vel Uoricasi nomen, quod, ex Hortensio& Rhenano, passim narratur ab

illis, qui cisuli omnia amplectuntur . judicii trutina nihil pensint, jam pueri, qui fari incipiunt. aspe ruantur,ec post Buchelium. rejecit CL Matthae , io notas ad .

483쪽

de considibus , qui extra Rowam. 69

kam torn. V. Analectorum. Nec tamen in alia omnia trahere

debebat Buchelium, quod in chartis apud Hedam ea strum Trajectum, dc castellum Alcuino vocatur. Nil quippe id aetatis scriptoribus , Graecis & Latinis, fuit frequentius,

quam civitates Raeta, Castra appellare; quia ritu castrorum militarium fossis munitae erant, & castra urbibus initia dederunt , ut Frenius in utroque Glossario docuit, Lipsius in Lovanio l. r. ce 6. dc Matthaeus de nobi l. lib. I. C. M. lib. II. c. I. Quaerit Cl. Altingius : cujusnam vero

opus p & a sacris demum Christianis , ultimam Trajecti memoriam repetendam contendit. Sed Villibrodi tempore , urbs jam celebris fuit, & arx regni Frisiae, teste Theo-frido , Abbate Epternacensi. Ann es Bertiniani ad A. DCCCXXXIV. Lierim claἄs de Dania veniens in Frisiam,

aliouam partem ex illa devastavit, is inde, per Vetus Trajectum . ad emporium , quod vocatur Doresadus, venientes, omnia diripuerunt. Quinimo Childebertus Rex , in charta de A. DXCV. apud Balvet. t. I. p. II. Trejecto nobis convenit campo. quam Goldastus tom. 3. Const. male rctulit ad A. DXXXIX. Rursus apud Balvet. r. 2. p. 2. Regeb fratres convenerunt secus municipium Tresectum, in loco , qui dicitur

Mars . Gi locus, an vicinus nobis pagus Maersen fuerit, an vero ad Mosam situs, dubitant; sed hoc verius puto. Scimus, Drusum , Augusti privignum , quinquaginta castella per Rheni ripam direxisse; ut Florus memoriae prodidit lib.

IV. c. I 2. Valentinianus quoque Rhenum omnem a Raetiarum exordio, ad usque feralem Oceanum, magnis molibus communivit , castra extollens altius ic castella, turresque a duas, per habiles locos & opportunos, nonnunquam etiam

aedificiis positis ultra flumen, auctore Ammiano Marcellino lib. XXVIII. c. 2. Quae duo egregia loca merito basis refundus fuerunt illis, qui in originem & incrementa Traj cti inquisiverunt. Inter priora enim castra, a Druso aedificata, Trajectinum fuisse, non modo ex vicina Drusi Lia conjicitur, sed di inde constat , quia Antoninus Augustus Diuitiam by Coosli

484쪽

η7o Dissertatio nona

stus, in Itinerario suo quod tamen posterioris aevi multas continet reliquias jam meminit Trajecti . neutro genere ;verissimam castri vel oppidi praebens notam : quum si l

cum , ubi Rhenus trajiciebatur , ostendere voluisset, trajectus dicere debebat , quorum innumeri ad Rhenum iu runt. Pro Rheni quippe transitu vectigal accipiebant Romani : qui tum temporis , flumina ac terras, & coelum quodammodo ipsum clauserant: unde Agrippinenses apud Tacitum IV. Hist. c. 6s. Vectigal onera commerciorum reosisimas. Sint transius incustodisi , sed diurni inermes. Hinc porta. Trajectina, a telonio puduilicanorunn demolpeus Poret appellatur. f. V. Sed non multis opus est. Originem Urbis Romanam diamiquissimam ipsum nomen Latinum ostendit , quod perihetaplasini speciem, quam syncopam vocant, a Batavis postea, vel ipsis Romanis, in Treret mutatum esse videtur. Sic enim, ut alia mittam, Willibaldus, in vita S Bonifacii rLnjuncto Episcopo in urbe, quae vocatur vehit. Othlonus ve4ro in ejusdem vita : Episcopatu in Urbe, quae dicisur raret,

apud Mabillon saec. III. Benedict. Aliter Surius ad V. Iun. sed is Othioni stilum si e corrupit. Districtum Trectis, indivisione Regni Lotharii, est apud Baluz. tom. II. Cap. pag. 223. Etiam Zacharias Papa Moguntiae metropoli subjicit Tungris, Coloniam, Mormatiam, Spiratiam nectis, id est, Trajectum ad Rhenum, in litteris apud Mabillonium d. I.

Qui varias litterarum mutationes , & vocum longiorum compendia norunt , hanc etymologiam facile probabunt. Ipsi Romani traicto pro trajecto, & traice pro trajice dixerunt 1, quod exemplo simili Virgiliano reiee cape las , Scaliger ad Varronem firmavit. Syncope certe illis valde frequens fuit, ut Lucas Fruterius lib. II. Uerisim. c. XI. praeclaris exemplis ostendit. Nec minus adicio, quam adserio, reperitur in veterum monumentis, quicquid contra

disputarit Gellius lib. IV. c. i7. Accedit, quod Romani

sonum Diuitigod by Corale

485쪽

de Consulibus , qui extra Romam. 7r

sonum litterae C. per G. esserebant, unde C. gammae vice prius functum , scripsit Ausonius; & Victorinus C. nomen habuis G. ces usum praestitit. Pariter ergo ac Cajus pronuntiabant . ut Gajus; sic Traictum, ut Tregium , unde Tregi ;quod nemo observavit, senec ipse Ianus Rutgersius lib III. Var. lcct. c. I ubi Dordrecht, a trajectu ad Dortam fluvium, qui Mosae mistus disparuit, dictum esse recte conjecit. Apprime hanc sententiam firmant vetusti Regum Francorum nummi, a Boterovio editi. in quibus Traj ctum ad Mosam Tructum vocatur : nam qui ibi cust, hanc habent inscriptionem : TRIM TO FIT. auctor Germano apud Mabili. de Re dipl. lib. IV. c. I . Illud vero, quod ad nostrum Trajectum attinet, haud praeteribo, minus recte ad partes

vocari Aimoinum Hist. Franc lib. V. C. 2 s. ut prooetu jam saeculo nono nomen Trecht in Utrecht degenerata eruta quae post caput I. libri IV. Aimoini leguntur, auobus consarcinatoribus adjecta sunt, quorum aetas vix de. finiri potest ; quum & Saxonis Grammatici mentionem fecerunt. Castro itaque antiquissimo Romano, & commerciis maxime opportuno, confluxu accolarum mature vicopiapidum, oppidum muris carens accessit, quod vicus Trajectum in chartis antiquis appellatur. Simili ergo ratione. qua Stephanus in vita S. Lamberti, a Chapeavilla edita. Trajectum ad Mosam vicum nominavit;quia subjunctum ei suburbium Trans-Mosanum, proprio nomine IV3M. quod hodie retinet, appellabatur; licet Godeschalcus, sub Pippino clarus, in vita S. Lamberti, idcm Trajectum recte vocarit, ut eruditissimus Valesius animadvertit. Sic etiam commeantium frequentia factum est, ut coli coeperit & aedificiis augeri visus noster ad Rhenum, donec civitas vallo clausa & muris fise mala evasit. Verumenimvero quia tot alii prope castra, pagos . vicos & oppida increverant trajectus, nota characteristica jamrolim opus fuit, qua ab illis distingueretur. At nulla apta magis & naturalis fingi potesst, quam civitas Basasorum ad trajectum; his enim quam maXime, utet Romanis, O o

486쪽

7 a Dissertatio nona

ex vctere insula in novam, ad Caninefates Frisiosque. M loci Rhenus erat transjiciendus: ad cujus utramque ripam primum cauponae, dein crebra habitacula hic extructa fuerunt, ut pota Hedam , docet Cluver. de tribus Rheni alv: cap. 2 I. dc praeter manentia adhuc riparum vestigia, veteris Rneni appellatio , nunquam intermoritura , ostendit. L coligitur cognomen dedita videntur, & quemadmodum

Trajectum aci Mosam Tungrorum Trajectensis urbs, apud Gregotium Turonensem II. Hist. c. s. vocatur, ac Francolarintum Francorum vadum explicavit Guntherus lib. I. Ligurini I78. sic Trajectum Batavorum oppidum , dc serius. Douasi postliminio, Hollandiae metropolis , ut Ucleenaer in pr. Chron. Holl. 8c Ioan a Leidis lib. I. C. I. scripserunt. Non maliter sane intelligi potast , quod Venerabilis Beda lib. V.

de Gellis Anglorum c. I 2. & ex eo Sigebertus Gembi censis ad A. incxcv II. ubi Willi ordi res gestas exponunt , dc Trajectam ad Rhenum illustre casinum vocant, i stantur . Traiectum Ogua Gallica oppidum norare. Hujus enim traject us nobilissimi, & simul Batavorum civitatis exemplo, Belgae oppida sua aquis aprosita Drecht . Trecla . & Witat. . I ro diveria dialcctorum ratione, ut Maestriclit. Drech 4 and , Menke recti . M Moechi , Maaldreces , Tured recht appellasse videntur. Trecht in vita S. Murmionis apud Brouwerum laudatur , etiam vicus Galliae Trejectum, super Matronam, vulgo Triport. aut Trillebardou dictus. olim a portu Triet, aut 1rset, quasi natet dictus, reste Gcrmano apud Mabillon. de R. D. lio. IV. c. 69. Ut adeo nonovum ovo, nec lac lacti videatur similius, quam Latin rum , dc Gallorum Trajectum. Forsan autem civitatis Batavorum cognomen usurpari desiit, ex quo in Frisiorum nomen omnia conccsierunt. Sc TFrisae oppidum, vel Frisiae urbs facta . uti otio Frisitissensis lib. VII. c. I 6. & Hermannus Contractus ad A. II. eam nuncuparunt. Arx , solium regni Frisae vocatur . apud

Theolaidum, Abbatem Epter censem, in vita milibro

487쪽

de Consulibus, qui extra Romam. ε 3

di c. s. Fortassis etiam nomen jam mutatum , ex quo milli, Stavorum populi, a morum ferocia ita dicti, castrum illud Romanum occuparunt, di de suo nomine H Ienburg dixerunt; quod Antonius Matthaeus, verissimum esse credidit, lib. a. de Nobil. c. I. O plenius in praefat. Tractatus de jure gladii. adstruere sategit. Vereor autem , ut omnibus id persuaserit; quia notus in agro Trajectino collis, omnis generis numismata , rudera dc fragmenta, vel leviter effossa humo, ostendens, ad exsiccatum Rhcni alveum, non procul ab urbe, nomen IViuenburg servat: dc quidam vocem illam , o notis marginalibus . in Bedae textum irrepsisse contendunt. Dicquid est . nulla profecto urbs , in hoc tractu , Pippini tempore, fuit commendatior, quae ad sacrae dignitatis honorem eveheretur. Nec Franci ullam in Frisiauriam invenisse videntur, quando Carolus Martellus reagnu in illud , devicto Poppone . evertit; si unum excipias Trajectum , quod a Romanis extructum csse , fidenter nobiscum asserit . nringius de Urb. Germ. g. 26. Propo sui conjecturam meam: lubricam dicent alii, & incertam: sed qui meliora docuerit, eum vatem optimum perhibebo. f. VI. Cuicunque autem civitati honos ille antiquitatis debeatur , hoc ex marmoris hujus inscriptione liquet, plures, ethnicis illis temporibus . civitatis Elatavorum fuisse Massistratus, quorum ille summus, qui principem in curia tua obtinuit locum , di civitatis guboiracula administravit. Quid illi nominis fuerit, in tanto veterum silentio vix dici potest: hoc largientur omnes', Germanicae originis vocabulum illud fuisse , quod Romani ad suum morem exprcsserunt. Pariter enim ac deum gentis Batavorum, ex signi similitudine vel muneris paritate, ut supra dirimus, eundem existimarunt, quem comi sitae Herculem vocabant, imur eratione timana, ait Tacitus de M. G. c. 43 sic ic basebarum Flavii mammium summum appellarunt , ad mem-Plum Consulim Romanorum. Pones hos, si vim imperii Ooo 2 ec

488쪽

ti potestatis spectes , summum jus fuit i. g. I 6. de orig. jur. summi Dystes Rutilius Itin. V. I s. & summa tote sSueton. Calig. c. 26. Ovidius eos summos appellat tib IV. de Ponto cleg. 2. Graeci ; quoniam id quod summum es, risci Graeci dixerunt, auctore Dionys Halicam. lib. IV. Honorum populi Inis es Consulatus, dixit Cicero pro Plancio c. xxv. Fastigium passim apud scriptores; affatisratus Sidonio Apollinari , ec κορυφὴ και- νων apex omnium honorum , ChrIsostomo appellatur. Atque haec causa est, cur Romani aliarum gentium primos Rectores nunc Consules, nunc summos.Magistratus interpretari solebant : nam Suffctes , quos Livius ait. summum Poenis fuisse magisratum . Justinus Consules appellavit lib. XXXII. c. a. nomine Suntes , quod ad potentiam Consules Salvianus dixisset, de gubernat. Dei lib. VI l. pag. I . In ipsis municipiis Duumviratus maximus honor , id est summus Magistratus vocatur, LI. D. de Albo scrib. quamvis enim duo essent, unum tamen magistratum administrabanr, hominis unius vicem sustinentes L 2s. D. ad Municip. l. 3C. de Magistr. municip. Apuldus Theseo mire loco principe duumvirali gloriatur. Summates civitatis Caesariensis habet Symmachus. Sed maxime huc pertinet Ausonii locus, Idril. A. ubi Mosellae laudibus defunctus, accinctum sese olim. ait, ad depraedicandos Belgas, Batavorum vicinos, fama dc magistratibus claros: mihi tum non dictus eris p Memorabo quietos ricolas: legumque catos fandique potentes, Praesdium sublime reis. Quos curia SUMMOS Municipum vidit PROCERES, propriumquι senatum. cuique suas rexere urbes , purumue rribunal Sanguine tit innacuas illoravere secures.

S. VII. Haec ad illustrationem marmoris antiqui, & in honorem Trajecti, urbis splendidissimae, dicta svruciant: nec prorsus

ira o , . opinor. Nunc in viam. revertentes fata nomianis

489쪽

de Consulibas , qui extra Romam. 7

nis Consularis persequamur. Non sane illud deletum fuit in occidente , circa Justiniani arvum , nec solis Duumviris quarundam coloniarum & municipiorum cessit ; sed a pud Reges, Duces, Comites ic Marchiones, in memoriam pristini splendoris, atque originis Romanae , venerandum semper permansit. Celeberrimus omnium Consulum est Clodovaeus, Rex Francorum, qui, ab Anastasio, Imper, tore Constantinopolitano, codicillos de consulatu accepit, auctore Gregorio Turonensi lib. 2. Hist. c. 38. Eruditus Calvisius, in opere Chronologico, Consulatus vocabulo triumphi insignia ; Carolus Cointius ipsum Imperium intelligi

opinantur. Verum probabilior est V. Cl. Hadriani Vale- si sententia, hoc nomine Patriciatus Romani dignitatem significari ; id quod, praeter Ruinarium in notis, Pagius

Crit. ad Baron. A. sOd. n. 2. & in proleg. Dissert. Hypat. n. s. multis confirmavit. Similem in modum Fredegarii continuator Chron. C. II O. Papam Gregorium III. refert, Carolo Martello Romanum coinulatum , id est Patriciatum, cui defensio Ecclesiae annexa erat , sancivisse. Nec alio

sensu Carolus M. in versibus libro Evangeliorum inscriptis, apud Duchenium tom. I. pag. I 89. Consul appellatur: voluit quo visere consul. Vid. Frenius in Glossario voce Consul. Sed praeter Patriciatum Romanum , Consulatus vocabulo ornatum, tanta apud Gallos, Anglos & Germanos, nominis hujus admiratio fuit, ut in quovis altiore dignitatis gradu constituti id ambirent, & Consul, Dux, Marchio, Comes promiscue sumerentur. Non equidem ipsos movebat, quod ita summos utriusque Imperii honores in se conjungi putarent, ut Alleserra nngit de Ducib. dc Com. lib. II. c. s. Sed Consules a consulendo dicti, quia in Regum consilia erant adsciti, aut certe quoniam ea Persuasio

mentes tunc occupaverat , nominibus Roma petitis maximum decus inesse. Unde Sidonius Romam Curiam digni tum lib. I. ep. 6. Cassiodorus matrem omnium dignitatum appellavit, lib. I. Ep. 32. Sane temporibus Pippini di Caro-

490쪽

76 Tissertatio Mna

li M. Thcodericus Dux Aquitaniae., cum filio Guillelm I. nomen Consulis & Consulatum sortiti sunt, teste Orderico Uitali lib. VI. Hist. Dudo , S. Quintini Decanus de

morib. Normann. pag. I o. Richardum Normanniae ducem , dulce caput Consulum vocavit. Odonem, Comitem Cavaniae , Consulem appellitat Matthaeus P cstmonasteriensis. Consules Cestriae , Flandriae, & Gnomaniae ocis currunt apud Robertum de Monte, in acces . ad Sigeberi. A. Io 2 & Io99. Fulco bonus, Comes, Consilis Andegavens stitulo decoratur, apud cundem ad A. IIII. Leges Edwardi Consess. c. 2. Quod modo vocatur Comitatus olim apud Britones , remoribus Nomanorum , in regno iso Britanniae voca-bMur Covulatus, θ' qui modo vocabantur Vice-Comues, tunc temporis Vice-Confules vocabantur. Albericus Monachus ad A. sis. Vir inelitus Comes Gasinensis , Ingelerius nomisis, IIv-xonis Dacis Burgundiae nepos , Loziae Ambaziae rim nus , factus es Consul Andegavensium , a Rege Franciae. Infinita talia scriptorum loca adsunt , quorum multa Frenius in Glossario, voce Consul, alia Berier. I. Ihanon. Io. alia Matthaeus collegit lib. I. de Nobilis. c. I 6. & lib. III. e. E. Idem tomo III. Analcct. pag. 29o. primores populi Pr ceres , qui nunc apud Frisios Grielmanni , certae terrarum parti . cum lamma potestate praesectos, taculo decimo tertio

Consiles dictos esse, observavit. Rursus apud Anastasium, in collectaneis, aliosque, Consules appellari, qui Regni Senatores . Principum Consiliarii, dc praecipui imperii ministri erant, idem Matthaeus cap. q. de Jure gladii ostendit. Sic mercatorum Consules, in portubus maris. suae nationis merces tuentur , & Tripoli , Alaxandriae, Calai, seu Mem. phi, hodie aurisditi ionem exercent. olim Anconitanorum& Pisanorum Magistratus , qui Constantinopoli degebat,

T. σουλα appellatus, auctore Codino cap. 7. de OT Constant n. s. dc Io. Meminit etiam Pachymeres lib. II. c. 32. &

SEARCH

MENU NAVIGATION