Everardi Ottonis ... Dissertationum juris publici et privati pars prima. Accedit orationum trias

발행: 1723년

분량: 735페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

511쪽

TDissertatio decima de Tolo Bono. 49

vavit. Quod si enim ad exempla eatur, atque ossiciorum existimationes Ris , ut oportet, ponderibus, non inanibus vocabulorum aucupiis eXigantur, fateamur necesse est, incidere tempora, ut crimine vacet , qui in fictis simulavit. in verbis talis locutus est. Qui aliter sentiunt, rigidiores veritatis custodes, mendacium aut minus recte definiunt, aut vocem invisam accipiunt ni is late, tandemque dubiis pressi, in meram λογαροιχια, desinunt. Lipsius, ut extrema Machiavelli declinaret, gravem dolum prohibuit, mediocrem toleravit; sed illius doctrina, fraudis & moris pravi magiastra, non magis utimur, quam rancidis mendacii distinctionibus, ex Augustini schola proscctis. .antum in nobis est ,

ita in re ancipiti versati sumus, ut malitiam execrandam, honestis nominibus nuspiam appellaverimus, sevrmem

res sapientissimae Iesu filii Sirach sententiae, in Ecclesiasti-Co, omnis virtutis penu, cap. XlX. I9. Improbitatis scientia, non es sapientia; neque est prudentia , ubi conflium peccatorum es. Est improbitas, quae eadem abominanda est ; sed est is piens , qui parum valet sapientis. Proat timidus , qui trepiadat in inielligentia, eo qui abundat prudentia , b transgreditur Dum Alii mi. Eo astutia accurata , quae ipsa injusta est. od si alicubi peccatum sit, aequos Lectores spem ; quia litus semel incedendum fuit per ignes suppositos cineri do-oso. Cicero clebat, Iurisconsultos iniqua tollere, quatenus teneri manu possunt, Philosophos, quatenus ratione & i telligentia ; sed Zc ego virtutis ic ossicii subinde rationem habui, ac meum facio Comici illud e . Nunquam ita quiriquam bene Aubducta ratione ad misiam Dit, cuin res, aetas, usus, semper aliquid adportes nota; Aliquid moneat . in illa , quae te scire credas, nescias; Et quae tibi putaris prima, in experiundo reparies.

512쪽

98 Tissertatio decima

CAPUT PRIMUM. Justitiam doli boni rationibus defendit. .

I. Doli visae media Mad Graecos , Latinos. II. Doli mali deseri. tio, in I. I. f. a. D. de Dolo malo, adversur mimanum defensa. III. Dolus bonas per Iolertiam explicatur , ta quare φ IV. Omnis dolus malas damnasur. V. Dolus bonus laudasur a Tarseo auis. VI. His praeiverunt Stoici, Plato. Xenopbon. Philo, alijse. VII. Ratrones, quibus dolus bonus impugnatur. VIII. Gus justitia defenditur svaratione mendacii , a falsis uio; jure circa sermonem , la' comsone legum recte explicata. IX. Argumenta contraria refellantar. X. Dolus Ionas probasar auctoritase veteris Tes. menti-Rabbinoram. XI. Exemplis novi Inseramenti. Grorias πο- lasar. XII. Pudicio Patrum omnium, autustino excepto. XIq. AP, fensa Theologorum eae Zuriscongultorum recentiorum.

s. I. Nota res est Iurisconsultis pariter, ac Grammaticis,cabula multa nunc quidem, in sermonibus vulgi, unam certamque rem demonstrare, quae in veterum scriptis fuerunt eX genere των μεσο , sive mediae significationis, ac utroqueversus, & in bonam dc in malam partem, accepta; quorum proinde significatio ut determinaretur, adjectione boni vel mali fuit opus. Sic apud Graecos VOX ψα ' ν, apud Latinos venenum anceps est, tam medicamenta, quam uae nocent venena denotans I. 236. D. de V. S. Sic persuaere possumus, & bonum consilium dando, & malum, auctore Ulpiano in I. I. g. 3. D. de Servo corr. Horatius fram dem malam, pro furto dixit. Bona & mala gratia, est apud Terentium in Phormione: Plautus malitiam malam habet in

Aulularia, quasi sit & aliqua bona; licet haec vox simpliciter posita, Ciceronis aetate , versutam di fallacem nocenai rationem

513쪽

tionem notarit. Alia Latinorum exempla in Noctibus Atti- eis plena manu conduxit Gellius lib. XII. cap. s. nos unum Latinorum, & duo Graecorum apprime ad rem pertinentia addemus: Ingenium plerumque docilitatem insitamque homini vim notat, & bonum appellatur Plauto Poenulo Act. I. Q. E. m. pro fraude autem dc machinatione ponitur, in I. 6. C. Th. de Curios. Callida machinamenta commeantium, ac simulatae observationis ingenia Ufraudes. Alterum Vir sanctus, Basilius Magnus praebebit, qui in Proverbia Salomonis , Sophoclem imitatus, quandam καλην κοιι επαινετην πα-

, honestam atque laudabilem calliditatem esse tradit. schylus denique dolum agnoscit, cui nec ipse Deus soleat auxilium denegare:

Eundem ergo in modum Doli vocabulo nunc tantum in malis utimur, veteres autem in bonis etiam rebus id usurpabant, unde in Legibus XII. Tabularum scriptum : Si iώιον DOLO MALO gerat, vituperato ; nimirum malo, quia solebat & dici bonus. Si originem intueamur, & primae notionis significatum, Dolus est a Graeco δολος, fraus, deceptio, laesio; non a dolando , ut Plautus dolum dolare dixit Mil: III. 3. 64. Inde & dolones , απο - δολου, pro telis &padiolis, in flagello vel baculo latentibus, apud Virgilium , 'haedrum, Alphenum in I. s2 S. I. D. ad Legem Aquil. in planum in P. D. Si quadrup. map. sec. die. & recte vetus interpres Ecclesiastici XXXVIII. 26. baculum cum stimulo , quo boves agitantur, doloriem interpretatur. Di-εimus autem dolum malum , non quasi perpetuo epitheto, ut Camerarius ad Fael. I. Maronis existimabat; sed distinctionis causa . di per quemadmodum id Donatus ad Terentii Eunuchum Aias IlI. Sc. vers. s. postrem Ioco , ceu Verius, agnoscit. Ita ille : Quod autem addidit malo, aut-es, quia se in duodecim Tabulis a vereriabus scriptum s aut Bri ετο, doli es perpetuum: aut dia te es, quia est bonas , quo a medentibus falli aegros, non tamen decipi, - Rrr 3 Lu-

514쪽

soo mi relatio decima

Lucretius Poeta testatur. Decemviris praeiverunt Graeci:

nam apud Homerum Iliad. IV. est δολωκομιω& κακοισι δολο κε σμενη : ad quae Eustathius ζ προς-wωτοι, δολιορων αγαθων, οις επαινετως αν τις κοσμοπο : ad disserentis ali rum dolorum bonorum, quibW quis cum laude ornaretur. Alia

ex Graecis magistris , ad locum secundi Iliad , vide apud Muretum lib. XVIB. Var. lecto. C. 4.

Dolum malum Aquilius Gallus describit, cum aliud agitur, aliud simulatur ; laudante M. Tullio de Ossiciis lib. II . cap. I . Servius Sulpitius, ejus discipulus, dc Pedius, g ne is locin addiderunt machinationem alterius decipiendi cauis se, quia & sine dolo malo aliud agi, aliud simulari potest. Labeo autem, ut in Dialemcam & Grammaticam seis se penetraverat, eaque praecipue scientia ad enodandos plerosque juris laqueos uteuatur, sic hoc loco, illorum tradiationibus non acquiescens, plenius & distinctius, dolum malum dixit esse, omnem calliditatem , fallaciam, machi. nationem, ad circumveniendum , fallendum, decipiendum alterum adhibitam: quae definitio vera est, inquit Ulpianus in ι. I. S. E. D. de Dolo malo. Franciscus Hormanus, ad Ciceronis orationem pro Caecina , versum illum integrum emachi Iionem quandam, alterius decipiendi causa, studiosi ali. cujus, aut fortasse Triboniani esse, conjecit; ne alioquin Servius stultissime a Labeone reprehensus, aut praeceptoris Aquilii Sententiam minus amplexus videatur. Alii Ulpi num cum Ulpiano committunt, in I. 7. S. s. D. de Pactis. Sed nihil horum opus esse, Vir Clarissimus, Gerardus modi pulcherrime ostendit de form. emend. dol. η I. cap. 2. κλιματι. κως autem, & quasi per gradus, omnes doli mali species e pressit Lebeo, propter quem restitutio in integrum daturanam generaliter dolua malus est omne ninlignum alterius laris dendi consilium . sive id per simulationem . aut dissimul tionem, aut etiam aperte e quamur. S. I. Inst. de Vi Mn.

rvt. l. 3. S. I. D. - δε r. At ue hoc sensu omnia delicta.

515쪽

ὲ - de Dolo sono. sol

machiis , suasiones , tendiculas, technas , affirmationes . laudationes, cuniculos, molimina , ad emungendum, Circum. ducendum, ac spoliandum alterum adhibita comprehendit;

nec tantum opponitur bonae fidei, simplicitati ic peccato inconsulto , culpam vocamus, sed εc dolo bono, qui insis deceptis prodest, quoque nuIli insertur injuria, sed nostra vel aliena consa'vamus. S. III. Unicus Ulpianus, inter tot Iurisconsultos, doli hujus boni nominatim meminit, eum que explicat, & exemplo ;1kistrat . in I. I. S. 3. D. de Dolo malo. verba ejus: Non fuit outem inruemus Praetor DOLUM Heera , sed adserit MALUM. εν-iam Veteres DOLUM etiam MINUM dicebant , ω φυ OLERTIA hoe nomen accipiebant: maxime si adversus ho4sem latronemve quis machineium ' Hoc vult: Decemviros, &Iureconsilios mediae Iurisprudentiae auctores, etiam Ρω- rem in Micto, dolum malum a bono sellicite distinxisse ; licet vocis proprietate, dc usu loquondi, quem penes ambitrium erat & Ius & norma loquendi, vocula doli, sine adiecto posita, malus intelligatur, boniIs vero solertiae vocabulo exprimi soleat. In oppositione igitur dolus bosus est solertia , acumen . Mκthuas , etiam simulario ,el dissimulatio , non alios fraudandi, sed sibi vel aliis consulendi. Solem dicitur , qui Suasi totus ex arte consistit ; qui 'consilio pollet, re in omni re prudens est; qui totam artem Callet, cujusque animus usu'. tanquam mais pus opere, concalluit. Hinc solertia est habitus perfectu, animi ad rem quampiam Graeci vocant. Aristoteles VI. Eth. c. appellat; M. inquit, quaedam saxatias, quam Lurtiam vocant, haec rasis es, ut ea, quae ad pro seruo scopum Mndum , ρυβι -s agere atque consequi; quods ergo Mnestus asi sevus, laudanda quoqu/les illa: sin malus , πανουργια seu versutia M. Pariter Latinis solemae vox accipitur plerumque in partem bonam , sed tamen Dbet & astu. tiae ac callicitatis, quae ad fraudem declinet , fgnificati

516쪽

so a missertatio decima

nem : quia haud raro evenit , ut quis ingenio ad fraudes dolosque abutatur. Quemadmodum enim urticae in solo pingui de bene stercorato validiores essiciuntur, sic sagaces natura, ab arte, ulli & institutione majores vires accipiunt,& quia vis illa ingenii in utramque partem malet, solertia saepius non tantum malitiae rore leviter adi pergitur, sed &longius aliquando a virtute deflectit, di in Vitium convertati tur ; unde ingenium pro dolo dc fraude a recentioribus poni, supra diximus. Per ingenia di mulare , Gregorius Turonensis lib. N. Hist. c. I 8. Similiter ibi ertite vocabulum insequiorem partem accepit Paulus in L 2 . D. Ex quib.

eaus maj. cum tergiversatione eam conjungens, & Cicero

lib. I. de O . cap. Io. ubi de Q. Fabio Labeone, arbitro Nolanis & Neapolitanis dato: Decipere hoc quidem es, κοκjudicare. Suocirca in omni refugienda talis solertia. Alexander apud Curi. lib. IV. cap. I . Latrunculorum'furum sa s. tertia es , quippe illorum unicum votum es , fallere. Tibullus lib. I. Eleg. 4. ad Priapum: tua formosos cepit solertia λ certe Non tibi barba nitet , non tibi culta coma es.S. IU. Iam vero, quod ad dolum malum attinet, Iurisconsulti Romani, ubivis omnem fraudem dc absconditam machina. tionem adeo detestantur, ut dolus in delictum & erimen

vergat, eoque etiam nomine censeatur. I. 3. S. s. D. de Suspect. tui. Nullus adhaec contractus est, in quo non suapte natura dolus veniat; quinimo nulla pactione id essici potest, ut ne dolus praestetur. Vulgata in omnibus negotiis erat doli mali clausula. I. II p. I. D. de V. O. I. I9. D. Dd.

Iesu. quae tamen si aleaa non suisset, dolus nihilominus

Iraestari debebat, postquam in stricti juris judiciis etiam

olus malus Aquiliana formula vindicatus erat, quam ideo rectissime Tullius omnium malitiarum everriculum v eat : sicut enim everriculum omnia piscium capit g

nera , ita nihil malitiosi hanc formuram effugere potest.

Amia

517쪽

Ambrosius lib. III. c. cap. Io. honestatis formulam appel- Iat: Gid autem loquor da contractibus ceteris, ac maxime de coemtione praediorum , vel transactionibus aIque pactis p Nonne honestatis formulae sunt, Dolum malum abesse, eumque cujus Glus deprehensus fuerit, dupli poenae obnoxium fore. Huc pertinet instrumentum donationis apud Gruterum pag Io8I.

DE. EA. RE. DOLUM. ABESSE. ABFUTURUM QII K. ESSE. & in alio lapide Romae invento P. 777. n. PDO S. MALUS. MALUS. ABESTO. Omnes simulationes ic dissimulationes, quibus in praejudicium alterius falsum palam asscritur. mendacia item hunc in dolum incidunt, atque infamia, duplo, praestatione ejus quod interest, amissione privilegii, aliisque modis coercentur, I. r. f. I. D. Depositi I. 2.S I. D. ad L. Aquil. I. I . 4. 6.D. de Ant. emt. vend. ι 37. g D. de Minor. I. Io. S. I. D. de. Fidd. l. II. f. 9. D. de Interr. in jur. fac. l. 3. S. I. Stellion. l. 2. C. Si contr. jus. Nefas enim existimabant Prudentes, rationis imaginem eXpressam , bono consilio a Diis immortalibus datam , in fraudem malitiamque converti: cum vel puerorum exemplo constet, ipsam naturam humanam amendaciis abhorrere: nam illi in primis probris falsa objiciunt , & quanquam levitate quadam assumunt, tamen judicii insita rectitudine damnant. Mentiri insuper servile est, dignumque apud omnes odio, ac ne mediocribus quidem servis ignoscendum. Panto magis ergo viro , dc libero homini, mendacium objici in turpissimis haoetur Z Sophocles

- 'Contra solertiam dc industriam illam, qua hostis circumvenitur, vel Principum consilia velantur, aut salus decepti procuratur; quaeve ad fraudem malasque artes repellendas, vel ad nostra tutanda, vel ad alium a malo revocandum ten- dit, tantum abest ut Iurisconsulti veteres damnarint, ut ni-

518쪽

appellatione , nihil pene a viri ute eam distare indicarunt. Pythagoras ad bonum & malum, tanquam summas classes , sibi contrarias, retulit omnia: quod ergo bonum est, id malum dici non potest. Virgiliana ic Horatiana viri boni dein scriptio nota eri omnibus. Ciceroni definitur, qui prodest. quibus potest, nocet nemini. Eadem autem doli boni est imaoles. Jurisconsultis vira boni arbitrium, circumspecti, di- Iigentis ic considerati patrisfamilias arbitrium significat; in ejusmodi autem virum sapientem scelerisque purum, dolus etiam bonus cadit: qui hominum existimationis & humanitatis causa . in factis per simulationem , dc per falsiloquium in verbis, aliis prodeste, nostra tueri aliquando permittit. Quaestus autem dc emolumenti sui causa mentiri, in virum bonum non cadere, docet Cicero III. de O sic. cap. 2. & P. Nigidius, apud Gellium lib. XI. N P. Att. cap. II.

bonas praestare debet, ne mentiatur ζ prudens ne mendacium di- ι 2 alteram incidit in hominem , aueram nou. Sic igitur

vocabulum honesti Sc julli reputationem 5c approbationem hic infert. Alibi idem Ulpianus, in pretio emtionis&venditionis naturaliter contrahentibus se circumvenire licere pronunciat in I. I 6. S. D. de Mincir. quia circumventio illa, sine aperta fraude, ex humani generis consensu . tantum Permissa dc impunis, minime vero honesta te laudabilis ha- Detur : nec enim omne, quod licet, honestum est, ait Pa lus in I. IV. de Reg. Dr. 5c major Paulus I. ad Corintb. 5.st. I7. Unde minus recte Robertus s. Sent. I 2. & Petrus Gregorius 2I. S t. 13. in hac specie exemplum doli boni

quaesivere.

f. VI. Doctrinam de Dolo bono , ut alia pleraque, veteres Iurisconsulti a Stoicis Philosophis , magistris suis. hauserunt equorum secta licet sanctissima, gravissima dc fortissima hismretur, ipsique virtutis rigidae custodes 8c Medici majores

dicerentur haud tamen adeo pertinaces erant veritatis satellites.

quin nonnulla , mali speciem prae se terentia, quando alia

ratione Di illam by Coost

519쪽

ratione 3c sine geruntur, non modo culo omni carere, sed etiam laudanda esse putarint. Ad rem hi intilianus lib. XII.

Inititui. oratoriarum cap. I. Comedant mihi omnes oportet, quod Moicorum quo3ue asperrimi constentur, facturum aliquanti bonum virum, ut mendacium dicat, o quidem nonounquam le- , vioribus caUs; uι in pueris aegrotantibus, utilitatis eorum graIia,

multa fuimus, multa facturi promittimus ; nedum s ab homise occidendo grassator avertendus si , aut hosis pro salute patriae fallendus e ut hoc, quod alias in servis quoque reprehendendum es , si alias in ipso sapiente laudandum. Scilicet ad mendacii perfectionem pertinere febant, alterum capi, fraudari ; licet ergo verbis aliud, quam sonant, eXprimatur, menda-- cium esse negabant, si ea fini dixerit, ut aliis prodesset, di major inde utilitas in genus humanum redundaret; tum enim praeter regulam facere licere. Diserte Stobaeus tom. I. .lib. 2. tit. 4. g. 8. Mentiri quoque sapientem negant , cum non tam qui mendacium dicat, quam qui mendaciter ac dolo id faciat ,

mentiatur. Mendacio tamen uti variis modis posse credunt, ut in militia contra hostes , aut alia necessitate. in mendacio nunquam

offensurum sapientem exsimant . quod nec opinetur, nec ignoret quicquam. His accedat Chrysippus, summus Stoicae sapientiae Philosophus, affirmans apud Plutarch. de Stoic. repugn. C. 7o. saepe sapientes adversus vitiosos mendacio uti. Haulerunt vero hanc doctrinam Porticcnses a Socrate. Philosophice Parente, quique omnium mortalium sapientissimus oraculo judicatus eth. De Hus ore Plato. in Republica, quam Deatissimam esse volebat, lib II. de Rep. Mendacium quando quatenus utili es , ut odio minime si dignam Nonne adversus hostes , eos , qui amicι vocantur, quum vel furore, vel alio quopiam dementiae genere correpti, facinus aliquod aggredi in

rur , ut eos inde avertamus, utili remedio exhibito. Eadem

Socratis sententia, sepius apud Xenophontem, in Cyropaedia, expressa est, sed maxime juvabit ejus verba audire ex IV. Socrat. S. Esne in hominibus mentiri ξEE. M. S. Ubi uttur hoc colucabimus Z E. Palet, ad isjustitiam esse referan-

520쪽

so6 Dissertatio disima

dum. S. Gid vero si quis dux hosem deceperis p E. Id justum

contra hoses. Sed adversum amicos animo perquam simplici esse oportet. S, Quid ergo s quis dux viderit exercitum perterrittim, mentitus dicat, illico socios adfuturos, isoque mendacio an mos commilitonum levet 8 Sub quonam id collocabimus ' E. Sub iusitia, uti videtur. S. Ap s quis suo pharmacum, quo maxime indigeat, respuenti, in cibarii locum dederit, hoc men. dacio ipsum liberarit, deceptionem hanc ubi collocabimus p E. Dhanc sub eadem, ut mihi videtur. S. Nec igitur adversum amicor opus es, cunctis in rebus, animo esse simplici p E. Minime Medius Fidius f Philo Judaeus denique, Platonis imitator perpetuus, de Migrat. Abrah. Discant vel falsa, modo

utilia, qui per veritatem ad bonam frugem reduci nequeunt: nam his qui corporis morbis graviter laborant, instituti legitime

Medici non sustinent vera prolo)ui : sed adhibenx contrarias con flationes . ut sat aegrotus ad tempus sedatior. Idem de Cherubim pag. II o. Quod non est Ofium , interdam fu cium. uuale es cum depostum redditur non bono animo , sed

auI in detrimentum accipientis, aut infriose , ut comparata semel Me, occaso captetur abnegandi majus depostum, tum vicium non ciose sis. E diverso quoties aegroto non dicat vera Medicus, purgaturus eum, aus secturus, aut usurus propter ipsus utilia Iarem , ne forte metu doloris Iugiat medicinam, aut forte meis

dolaris linquaIur animo. Item quoties sapiens mendacio Iallit ho-sem ,propier salutem suae patriae: veritus , ne s vera prodat, vires addat adversariis, lassiciosam rem facit incissam. f. VII. Sed vereor , ut Porticus & omnium Philosophorum S craticorum auctoritas hodie levior sit, quam ut Iurisconsultos ab iniquitatis patrocinio defendere queat; quapropter dolum bonum ad naturalem illam divinamque legem, velut ad Lydium lapidem, examinemus oporteti Si vulgi praejudicia sequamur, omne falsiloquium, omnis fictio, &veri dissimulatio , ceu peccaminosa rejicienda est: tum quia non est faciendum malum, ut eveniat bonum : tum quod

SEARCH

MENU NAVIGATION