Everardi Ottonis ... Dissertationum juris publici et privati pars prima. Accedit orationum trias

발행: 1723년

분량: 735페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

501쪽

de Consumus , qui extra Romam. 487

lib. II. de gestis Frid. c. s. Italorum Consulatus inter regalia numerat, & jus creandorum Consulum , rebellibus Me diolanensibus ab Imperatore restitutum , describit lib. I. c. t. Diserte Guntherus lib. VIlI. Ligur. 226. Consul bus postis, cy' facta pace repertis Stare licet, plenus dum se com verterit annus. Postea nullus erit, nis quem Rex ipse probarit, Electum populo. Quemadmodum ergo Itali Romanos, sic Gemmani Langobardos postea imitati esse videntur; in aliis urbibus serius, in aliis citius, prout commerciis & potentia valebant, vel a Praefectis, Comitibus, Missisque dominicis mature liberabantur. Prae ceteris, probabilis videtur sententia, Viri rerum patriarum peritissimi, Christophori Laeli- manni, lib. IV. Chron. Spir. c. XI. regnante Henrico U. Imperatore demum, morem Langobardicum , publica sanctione ad Germanorum civitates transiisse: licet nonnullae forsan, timide loquor) sub Saxonicis Imperatoribus, domi suae , id vocabuli ubi arrogarint; quia non Italiae tantum , sed Galliae urbes quoque vicinas Contules suos habere videbant. Supra allatis Ausonii aliorumque testimoniis, auctarii loco. nunc clcgans inscriptio accedat, Augustoriti-Pictonum e fossa, apud Mabillonium Addit. Supplementi de Re diplom. pag. II . in qua Pictonum civitas , nobili cuidam heroinae

Gallae, CLUARENILLAE , CLUARENI. CONS. FLLIAE. , funus , locum &statuam dedi si e memoratur. At vero in Germaniae urbibus , omnes Senatores initio Consules& Consulares dicti , vel homines de Consulatu, Universias Consulum , quia consilio civitatem juvabant, in chartis apud Lambec. lib. 2. Rcr. Hamb. n. I 9. Capita vero Senatus. alibi Magistri civium, apud Hamburgenties dc MUdebur genses minus perite Proconsules sunt appellati; quali Proto- consules, & Praesides, qui orae ceteris Consulibus , id est Senatoribus , auctoritate pollebant Testimonia, post Lambecium, plena manu congessit Matthaeus de Nobilit. lib. III. c. t. quocum Lehmannus lib. IV. Chron Spir. c. 13. &Joh. Alberius Fabritius vol. I. Memor. Hamb. in nota ad

502쪽

seriem Consulum , quam eX A. I 2 8. nectit, jungantur. Addo jus weichbildicum Magdeburgense, saeculo decimoetertio, ut videtur, conscriptum , art. 3. g. 2. Eugere insuper, Consulas debent inter se Prmonsulem unum vel duos Contra Rudolphi Imp. ad Magistrina , Consules cst universos cives Bia fonti nos , epiuola de A. r 277. extat apud Chissetium Ue-sent. NS. 229. Magister civium in Hes. in privit is

Academiae Uiennensu, occurrunt rubr. Sed Annales Dominicanorum Colmariensium ad A. I 287- referunt e Coastes Argentinenses cimes seos equos habere bis mille mereri . In Batavorum civitatibus Scabini Consulibus olim sunt praelati, ut ex duorum conjugum testamento, coram judicio Gy- densi facto, probat Matthaeus 1 . III. Ana ct . pag. ψω. α rationem addit; quia judicum seu Scabinorum institutio ibi vetustior est, quam Consulum ; hi enim Α. I 3si. sub appetilatione meis. manum instituti . demum Circa, A. I 34. nomen Burgermeastres adstiverunt , auctore Amplisi O Iers in descript. urb. Leydens. parta φ. pag. 628- seqq. Trajecti similiter Sculteri. Scabinorum , Consulam, Univer Otis meminis Henricus Episcopus , in litteris A. raso. S

les Civium Magisros vocat: sed quamprimum acta Germanice scribi coeperunt, ordo invertias, dc Borgermeesters , Sch penen, Raad en Oadermamen leguntur. Illud non praeteribo, Ampl. Mensonem Altingium pari. I. Notitiae Bataviae pag. 9 nimium dedisse videri patriae suae Groningat, dum esus Consules, ceterosque Magistratus , quin etiam leges, Cn. Domitio Corbuloni acceptos fert; quia Tacitus XL Annal. c. I p. scribit, ipsum nationi Frisiorum Senatum . magi ratus, Pres imposuisse, ac , ne jussa exuerent. praesidium imposuisse. Ut vero de incertitudine loci, quo munimentum illud extructum fuit, & de recentioribus demum urbis illius vestigiis, nil dicam, Ubbo Emmius fastos Consulares Reip. Gronin ance non ultra A. Chr. I 26o. evehere potuit, atque tum urgomagistri Metionales Senatores OHermanni vocabantur.

503쪽

de Constasus , qui extra Romam. 89

g. XII.

Si quis nunc scire aveat. Cur saeculo duodecimo dc se- Quentivus demum, in plerisque Germani civitatibus ,Conis sulare nomen & imperium occurrat, ratio non longe petenda erit. Alia eluin regiminis forma in principio fuit, quam nunc est. Sub Carolingis quotquot extabant urbes. Curres . regiae , dc Viliae regatis, immediatae Regni erant, & per Comites . vel Mitas regios administrabantur. Ottonum tempore differentia inter Urbes Maeales & Praefectorias invaluit.

quae distinguuntur in charta Ottonis II. Imp. A. 97 apud Nicol. Zyli es. Defenc Abbat. S. Maxim. Posteriores prae fecturis populi Romani in Italia comparari possent; nam ut hae magistratus proprios non liabebant, sed quotannis Missos accipiebant, qui jus dioerent: sic in Germaniae urbibus Praesecti omnia negotia publica, & jurisdictionem crimin

lem . Sculteti civilem exercebant: utrique vero ab Imper tore constituebantur, certis pagis vel regalibus, ex quibus viverent, salarii loco assignatis. De Praesectis , qui α C mites civitatum. Advocati & Consules dicebantur, multa Sagittarius de Antiquit. Duc. I huring. lib. IV. C. Matth. lib. I. de Nobil. c. 6. dc ic II. c. 29. Scultetus vero , alias

Schulthais, Sculdasius. Scultes, Scout appellatus, non de capite, sed de pecunia judicabat, & , ut vox indicat, debitorum crat praefectus. Odcfridus, antiquissimus vernaculae scriptor, vocem Schustheia tabct, dc Diaconus lib. VI. Geuis Langob. Rector loci ilitas , quem Schuidbais lingua propria dicuns, vir notatis , animoque is viribus potens. Ubi burgi de castella erant, Duumviris his accedebat Burggravius. ad defensionem urbis Zc locorum vicinorum constitutus. Bum

gravit Trajectini Henricus Episcopus meminit in Ilieris A. iaso. Sculteti Philippus Suevus Imp. in diplomate A. I 2oo Burgravius Gydenus Castellanus de Loden dicitur, in veteri charta A. I 266. apud van Hout in ID DieUMM p. II. Hi vero Burgravii , Praefecti & Sculteti, quia cives nimis avare di inclementer tractare coeperant, jura , reditus de QSq λ vices

504쪽

qo Tissertatio nona

viccs eorum aliae urbes dato pretio redemerunt, in aliis ἰbentificio Imperatorum , cesserunt Episcopis dioeceianis ; qui fons est tot controversiarum, de quibus Danielis Heideri, Consiliarii Lindaviensis , praeclarum scriptum in lucem prodiit. Paulatim igitur civitates, sui juris factae , liberiorem rempublicam instituerunt, ut, Aristocratia hereditaria, ab Optimatibus gubernarentur. Hi vero, ex re & vulgari vocis usu , neque nimium ambitiose, Consulum & Senatorum nomen adoptarunt: quod suam longe potiorem, quam Duumvirorum dc Decurionum, in priscis municipiis, conditionem esse sentiebant ; & consulare pro consulere, consularius, dc confulatio , saepe in aevi illius libris, conjugatione mutata. V. Lehman lib. IV. Chron. Spis. c. I r. Schilter. Exerc.

ad Pand. XXII. f. s8. Ast quum hi, sib initium saeculi

decimi quarti, exemplo Praefectorum , rursus superbe imperitare conarentur, seditiones passim Argentorati , Moguntiae, Hagenoae, Cormatiae. Spirae, Noribergae, atque alibi exortae sunt; quibus essectum , ut omne tandem imperium amitterent Patritii, & Respublicae Optimatium, in Democratias vel Politias temperatas mutarentur , sola fere Noribersa excepta e ut post Knipschildium de jure civit. imp. passim, Hertius docuit, in dis . de Speciat. Rom. Germ. p. Res p. g. 22. Argentorati singulare est, quod nemo,

nisi plebejus sit & opifex, Consul eligi possit, auctore Limnaeo r. III. lib. 7. c. 3. n. s. Ceterum in eo quidem Consules hodierni facile conveniunt, quod Convocant Senatum , proponunt, dirigunt, concludunt λ , ut paucis multa, totius Reipublicae curam gerunt: non una tamen nominis, numeri G temporis est ratio, quo munere suo funguntur.

Argentorati Ammeser Augustae Vindelicorum Matt-Pseger a Halae Suevorum Stati- ister , Halae Magdeburgicae Rahis- Meser ; in plerisque Burger- ister appellantur. Numerus pro urbium magnitudine variat ; in majoribus ut Lubem,

Bremae, coatuorviri; alibi Seviri, ut Augustae Vindelic rum ; in misoribus Duumviri leguntur. Sunt quibus per

505쪽

άρ Consylibus, qui extra Romam. 49 Ipetuum placet imperium, aliis annuum : hic alternis anni vicibus, alibi permensium, unius vel plurium, vicissitudines regimen mutatur: actum qui praeest, Verbipotens scuregens Consul dici solet. Vide Mevium ad jus Lub. lib. I. tit. i.& Ill. Lude igit disp. de Diff. juris Rom. & Germ. de Senator. g. XI. 8c XUI. g. XIII., Superest , ut de insignibus & symbolis Consulum ho.

diernorum, quaedam dicamus. Antiquissima dignitatis nota est sceptrum , vel baculus, quem Reges, quum jus dicerent, vel Publico aliquo munere fungerentur, tanquam justitiae, veritatis dc guὶernaculi insigne, in manus sumebant. Ib e Iupiter , sceptroque innixus eburno', apud Ovidium deia

pingitur . & Virgilius de Regibus Latinis lib. XII.

Olim arbos, nune arriscis manu aere decoro

Inclusit, patribusque dedit gesare Latinis. Idem vero scipionis symbolum Consules Romani, ab ipsit institutione, ubi aptarunt; quos deinde Duumviri, in municipiis & coloniis, imitati sunt; ut capite praecedente diximus. Hinc inter magistratuum munici alium ornamen- 'ta, ab Ulpiano laudata in I. I s. f. 39. D. de Injur. fasces, batilli, Iixae & virgae memorantur ι. s . C. de Decur. Cic: de lege Agrar. II. e. 3 Apulf. lib. I. Metam. Athenis olimbamus, πτιι ην-τω-, judici unicuimie Heliastarum dabatur . eo colore & littera, qua tribunal, denotatus, ut ex

Aristotelis libro . de Athen. Scholiastes ad Comici Plutum& Uespas docebit. Graecis recentioribus similiter virga regiminis nota fuit; quam λα-,imis appellatione, in mUistra. tibus, plus semel codinus donat. In aula RNis c thorum, Cura palatii, cum aurea virga, incedere solebat, au- .ctore Cassiocloro lib. VII. Uar. c. s. Nud Francos & Αngos baculus aureus, omni tempore. Regiam Majestatem

esignavit, quo dc pacta serie t , dc dignitatem successi - ri resignabant. Viae Frenius in voce baculus, & Mabillon lib. B. de Re diplom. c. i8. Etiam in coronatione intonis '

506쪽

4 α Dissertatio nona

M. Wittichindus baculum , cum sceptro θ' diademate , super altari positum fuisse, tradit. Episcopi vero per annulurn& baculum ligneum investiebantur , per solum baculum Abbates ; unde Rectori Magnifico adhuc hodie virga, sive, ut vulgo dicitur, sceptrum a Pedellis praescrtur. In judiaciis porro Germanorum Daculo nil frequentius ; ut Nemesia Carolina art. 82. & usus multorum tribunalium ostendit. In condemnatione facinorosorum, ii num , quod Olfrido dictum, frangitur; in causis civilibus . iaci o bais culo judiciali, promittitur : an den gemίu-Stab angeloben. Uid. Constit. crim. art. m. & Bamber escm art. III.

Moguntinus Archiepiscopus hacpropter investitur dc investit alios, mis den Stauerichten, in dipi apud Lunigium

Archiv. coni. 2. P. 6. pag . Hinc etiam in Capitularibus Francorum, tit. 33. c. I. dc tit. 67.. C. s. Mallus pu oblicus Regius Stuplum . a Stab , vel a Mapel; audicii vero Assessores, praesertim qui ad Rhenum , Consi ser. Sta/-Heraren , Stabe Herren, yadcx der Mabhalter, dicuntur. De haculis Consulum, nemo, nisi qui civitatum Germaniae Curias prorsus ignorat, dubitare potest. Nescio autem, an alibi obtineat, quod Coloniae Agrippinae olim observavit Lipsius lib. I Elech. c. 23. & ipse nuper curiosis oculis adspexi. nimirum Duumviris Consulibus, singuIis , qui ex Se-

viris annuum regimen tenent, sive eant, Iive Carpentis vehantur , famulus domesticus, vix pubertatem egressus. αsplendide vestitus, baculum album, fere duarum ulnarum. Praefert; cumque Curiam ingredientibus tradit; quo RG giminis insigni, inter genua posito , dum Senatores subsellia occuparunt, in loco paululum editiore, conspicui utu tur. Nugas agunt. qui sibi aliisque persuadent. baculo rustico uti Consules, quod civitas olim inter quatuor rusticas numerata fuerit. JLtus enim , ut multi corum alii, mere Romanus est, ad imitationem Urbis matris a colonis sus.cvtus , ut dudum in libro de AEdil colon. c. XII. p. 368 Quendi, di nunc triplici argumento confirmo. Primum sit, quod

507쪽

de Consytibus , qui extra Romam. 693

quod Stephanus in hist. S. Maurini scribit: Colonia Agrippisna secunda: s dignatur dici Roma. Alterum, quod Senatores toga nigra, holoserico praetexta , & pilei sireularis

senere, Senatum ingrediuntur. Tertium, quod in Curiam ingrcssuri, prius in sacello vicino sacra faciunt; pariter ac Octavianus Augustus decrevit, ut Senatores Romani ture ac mero supplicarent illi Deo, in cujus templo Senatus habebatur. ut Suetonius in ejus vita , & Dio lib. m. memoriae prodiderunt.

Quod ad habitum consularem attinet, pridem docuerunt Criticorum filii, Romanorum veterum vestes fuisse togas pictas di palmatas ; recentiorum , si non diversas. saltem non casdem , ut numismata dc Dipucha Consularia repraesentant. Nobis vestitus Consulum Germanicorum curae erit. qui nunc quidem in multis civitatibus non alius est . quam Senatorum ec civium , a ovibus honor solus & muneris amplitudo eos distinguiti fid olim pota erat sic. Inter alia Ornamenta, nullum memorabile est magis, quam Amplis simorum quondam Consulum Trajectinorum . quod Anti nius Matthaeus, lib. IV. de Nobilis. c. I. pag. I lya. eX --tere tabes la , aeri incisum exhibet. Vides ita Consules Duumviros non modo togatos . sed εc nescio quod bum Tale rubrum , togae superfusum, collum dc brachia imstar coronae ambicns , nolisque arsenteis adornatum, quod om Suisse Cooel, in Registris civitatis, appellatur. Praeter Consules binos veteris, & totidem novi Consilii. v stem illam accibiebant quatuor primarii Collegiorum D

eant; sicque Octoviri, de Oversen vulgo, diebus festis. αquum solennes facerent processiones , ad annum usque Is 29. in publicum prodiere. Lambertus Hortensius, ad insignia Romanae libertatis, illud ornamentum reserre non dubitavit lib. VII. inst. H. fin. Populo comitia antiquata et Consulibus Senatorum duobus principibus. Romana libertasisses ta , toga argentea sunt detractae. mihi vestitum

508쪽

9 Dissertatio nona

consularem Romanorum intuenti, nullum hujus indu menti vestigium comparet; nisi quis curtam tunicam laticlaviam posterioris aevi Consulum lc Senatorum, huc trahere velit, quae De manicis, ec ceteris vestibus injecta, Globum appellatur in l. I. C. Th. de Habitu, quo uti oportet intra Urbem Nullus Senatorum habitum sibi vindicet militarem ;sed ehlam is terrore deposito, ouieta coloborum ac penularum induat vestimenta. Ammianus Marcellinus lib. XIV. Pocto. ralem tunicam sne manicis rextam appellat. Graphice se mam ejus describit Acron ad Horat. lib. I. fat. s. Laium clavum purpuram dicit , quae in pectore extenditur Senatorum. Graeci ri, vocant. Usum ejus hodie retinent Prine pes, injicientes vesi a cervice indumentum ex purpura vel peia libui melioses muris Pontici, vel aliis , dum regio habitu prode uis in publicum. Verum quia colobia verae tunicae erant, sed irruncae,& manicis carentes, quae vero sub armis, id est

brachiis, alarum sinum ambiebant, indeque subarmales ductae ; satis liquere . arbitror , Consulum Trajectinorum

Coveis, partem brachiorum superiorum tegentes, a veterum colabiis differre. Inprimi , quia coves non togam tantum, sed de capitis tegmen significabat, pariter ac ricinium toga mulierum clavo purpureo praetexta erat, di ad caput operiendum serviebat; palliola quoque mulierum , ac cucul-Ii i monachorum caput & humoros t sebant, ut Salmasius

ad Vopisci Aurelianum c. 4s. & ad Tertullianum de parullo pag. 3o8. ostendit. Nec tamen proras inciari aulam, a Romanis initia Consularis hujus ornamenti iluxisse; quia

Consules quoque Colonienses, in processionibus annuis, simile rubri coloris humerale induere accepi: idemque ornatus , in Manuelis Palaeologi Imperatoris figura , apud Frenium cernitur, in dissert. de Impp. Constant. numism.

tab. 7. Sed quorsum tintinnabula 3 Apulejus Procerum vestia nolis fuisse exornatas, docet lib. X. Et pictilibus D theis tintinnabulis perangustis exornatum , ipse residens , amam i me nonnunquam comissmis assatur sermonibus. Potentioribus

509쪽

δε Consulibus , qui extra Romam.

hus deinde, in medio aevo, campanulas in vestimentis placuMe, non modo imagines a Bucetino His. Agilo M. pae Lambecio lib. 2. Orig. Hamb. dc Tenetelio suppl. 2. his. Goto. pag. 2 6. depictae , sed etiam Auctor Iurisprud. Heroicae p.

I. art. 8. pag. - . dc Slegetius in differt. de nummis Venae. pag. v. ostenderunt. QMnimo , simulac veteris Testamentis acerdotium, cum pompa eXterna, in Ecclesia Christiana restauratum fuit, tintinnabula quasi propria facta sunt vesti. tus clericorum. Missa vetus, ex codice Ratoidi, Abbatis Corbdensis: Super haec itaque ministretur Episcopo tunica, gyris in lintinnabulis misisse referta. Testamentum Riculfi, Epia scopi Helenensis A. 9Is. Stolas quatuor cum auro , una ex Glis cum tintinnabulis. Origo, ut dixi, fluxit ex summi Sace dotis vestimento, cujus orae tintinnabulis insignes : id enim diserte confirmat Vita S. Hilarii Arelatensis: Videt , sesacris interesse' msteriis , intuetur tunicae Aaron quondam Ponti ..cis tegmine decoratum , tinnula etiam commota ,gressbus incedentis, , intrinsecus malo granatis illis, clarum pes bant extrinsecus salutiferumque tinnitum. Augustinus tintinnabulorum. sub vetere lege, hanc causam adfert, ut nota esses eorum conmersatio , lib. II. Quaest. in EXod. c. I I9. quae ratio ad Consules quoque Trajectinos applicari potest: Recens demum, di saeculi decimi quinti inventum , morem illum, tintinna bula vestibus honoratiorum appendendi, existimat Clar. Dn.

Heineccius, de vet. sigillis p. I. c. s. n. 47. nec Trajecti a

liquiora ejus vestigia nunc succurrunt, sed Apulejus di reliqui me in divertum ire cogunt.

510쪽

DISSERTATIO DECIMA,

L. I. g. 3. D. de Doli malo.

Mant alterna Camoenae. Execces juris Publici materiam, exςieit atri , non minus illustris, , quaeque 'Do jum, divino re humano, partem trahit. Augustinus e m non ψb re, malvam quaesionam . Lubrofam tractationem di auionem laser ri s aure num appellis Fuerunt enim omni tempore, & adhuc sunt, quibus in tinctandis negotiis, dolus malus plaset, i mi s ad Cymnscoriam αδιανοριαν, in professione veritati delapsi; quos in ter Machi avellus, Principi inprimis dat potestatem fallendi fidem. Alii contra, omnem mentis & orationis discordiam Stygia palude expietiodam cepsent, nullumque mendacium. inter & falsiloquium discrimen, agnoscunt, Augustinum ducem secuti : Nos vitiosiam putavimus omne, quod nimium est : ideoque tam dissidentium sententiarum concili tionem aggressi sumus , adhibita distinet ione, inter dolum bonum δέ malum, qualu Irudentissicius Ulpianus nobis se vaviti

SEARCH

MENU NAVIGATION