Everardi Ottonis ... Dissertationum juris publici et privati pars prima. Accedit orationum trias

발행: 1723년

분량: 735페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

701쪽

vera Dorum PhilosopNa. 68

qui gallum gallinaceum, cum opus non fuerit, quam euma qui patrem suffocaverit. At Iurisconsulti, homines moderati , dc nihil humani a se alienum credentes, opinari, irasci, & exorari nonnunquam virum bonum statuebant: v luit aliquando gratia apud cos, dc relictus misericordiae locus. Valde incivile ipsis videbatur, eandem crimini cum maximo, tum minimo poenam statuere: regulas, quae sinsulis maleficiis aequam irrogabant aestimationem , in arte sua sequi dc boni, sequebantur. Magnus ille Stoicorum coryphaeus, Chrysippus incestos cum matre vel filia concubitus, argumento a gallis gallin ceis , aliisque mutis animantibus mitto probavit. Zeno uxores communes in republica decrevit: neuter in pald rastis , fellatoribus, aliisque libidinum portentis, quicquam obscoeni, nihil turpe in dictis agnosce t: naturam ducem monstrare, crepitus aeque liberos, in conviviis, ac ructus

esse debere. Verum Iurisconsulat ubivis, praeter id quod justum est, honesti quoque di decori rationem habent; &Verecundiam, omnium virtutum custodem, inculcant, ut nemo magis. Maxime vero in matrimoniis contrahendis

naturale jus & pudorem, nec id quod licet, sed quod honestum est, inspici jubent. Recte sentiebant illi, per comcubitum marium cum maribus naturam everti, & communione uxorum admissa, totam civitatem unum fore lupanar, cum columbae etiam, aliaque muta animantia servent

conjugii fidem. Hoc proprium iis quasi symbolum dc capitalis sententia fuit: inae facta laedunt pietatem , existiamationem, verecundiam nostram, & contra bonos mores fiunt, nec facere nos posse credendum est

Ex constitutione Stoica sapientes soli Reges, soli divites, sani dc formosi, soli cives, liberi, dc Magistratus ; soli pi-

702쪽

ε88 oratio III.

stores, soli sutores, soli lentem accurate de cum judicio coquunt : insipientes omnes peregrini, eXules, servi, fuissitivi ; nec leges, urbes, civitates, nisi sapientum. His dolor non malum, sanitas non bonum, exilium & public tio bonorum non fugienda. sed rejicienda est. Uerum quis vestriim non videt, hanc Philosophiam aditum in urbem forum, curiam nullum habere potuisse Z Ea sane admissa tollitur omnis status civilis, omne jus personarum, omne discrimen, inter liberos & servos, cives & peregrinos, homines sui vel alieni juris. Sed quamvis idem cum aliis sentirent, & nomina rerum magis immutarent ; inde tamen inimicitiae inter parentes & liberos, qui non essent sapientes: inde contumacia, sui amor , privatorum denique ac Principum contemtus. Prudentius Iurisconsulti medium inter abruptam contumaciam & deforme obsequium iter elegerunt, satis persuasi , eosse etiam sub malis Ρrincipibus magnos esse viros, obsequiumque & modestiam eo laudis excedere, quo plerique per abrupta, sed in nullum reipublicae usum, ambitiosa morte inclaruerunt. Zenonis decretum erat, nec templa, nec sepulchra aedificanda esse; quod enim non sit magni pretii. id ne sacrum quidem esse, aut religiosum. Ipse tamen sibi adversus, quod culpabat adorabat; colebat quod reprehendebat: loca sacra, auguria, vota, sacrificia. & omnem religionem sacrorum, aperta simulatione, ad superstitionem utque , observabat, non tanquam Diis gratam , sed legibus imperatam. Verum urisconualti fiammi religionis vindices, & sacrorum custodes, jus publicum in sacris, sacerdotibus de magistratibus consistere sciebant; de divinis pariter ac humanis responsa dabant; neminem, qui sacra Diis, aut justa mortuis faceret , in jus vocari permittebant, & summam esse rati nem, quae pro religione facit, ubivis testabantur.

703쪽

de vera Prirorum Philosephia. 689

Ex praeceptis Stoicorum non modo licebat, sati diem occii pare, sed & iapiens , ex aedificio putrido ac ruenae, sponte sua, ob levissimam, immo nullam catilam , migrare de. bediit, quia vita convivio & ludo similis esset, a quibus statur ic lassus abire potest. At Jurisconsulti non omnibus promiscue, nec aliter, nisi justa fuerit causta . de vita sta tuere permittunt. Paulus militem, qui sibi manus intulit, nec factum peregit, capite puniendum esse statuit: Ulpianus propalam malum servum esse pronunciat, qui aliquid fecerit, quo magis se rebus humanis extrahat ; alibi eorum. qui ob criminis conscientiam mori, quam damnari malueiarint, testamenta irrita facit, atque Zenonem , Empedoclem, Cleanthem, Catonem , Euphratem . aliosoue Philosophi e simulatae reos asit, quod jactationis causa sibi ipsis sata accelerarunt. Illi in virtute nuda summam felicitatem coli cabant, ideoque bonis corporis, & quae extra corpus. ad sortem beatam constituendam nihil virium tribuebant. Naiaturam paucis esse contentam ἱ plurimum habere, qui minimum desideret; opes a malis possideri ; solam paupertatem Philosophiae vernaculam esse; haec & alia suis instillabant. At Iurisconsulti, vere Philosophi. boni viri lc civis esse j dicarunt , sapientiam reliquis p serre, sed non excludere

bona sortunae, tam necessaria rei bene gerendae instrume

ta: duri hominis, ic in se iniqui esse, amoliri a se De

rum munus, & nummos abjicere, quorum solidum

usum, plus quam mathematicis demonstrationibus quilibet S s ss 1 coiba Augustin. lib. xix. de eiv. Dei e. 4. I. 38: s. ult. n. de Pamis Lua. S. 3. AEdiser. edicto I. 6. f. 7. D. de offusio rupto , ubi Αecursius, Alciatus aliique vocos 'I jactationis quidam Philosophi, mortenti Empedoetis notari existi iant, qui Deus immortalia haberi dum cupiemi , ardemtem figidus AEmam insiluit. Sed Men,

gius ad cert. lib. v III. u. 69. jactationem adversae Brtunae intelli sit: quia vana ambitio non est Vide Listium lib., Irr. m. nud. ad Stoic. dissert. aa. 23. Fabrot. Merc. v. Biacueris. lib. iv. Obf. c. q. Disiti es by Corale

704쪽

69o Ora tio III.

cotidie experitur. Magis ergo suos admonebant, ut re& opera durum paupertatis telum cstugerent: non amarent divitias . nec res erent possessas, non in animum illas, sed in domum reciperent , quo miseris canis viaticum praeberent, nec liberi egestate premerentur. Nullus finis foret, Auditores, & Vestra patientia abuterer i si omnia Stoicorum paradoxa , fastigio humano altiora.

immo prudentiae civili e regione Oppolita, commemorare vellem. v Illi vaniloqucntia sua a fictius in totum exscindi

volebant: Iurisconsulti peccata quibus impares erant, ad vindices Deos remiserunt. Illi fatui fati legibus omnia su jiciebant , quibus ipse Deus irretitus sit, ut nassae piscis :Jutis nostri auctores . ex scientia veI ignorantia humana, quid casus esset, vel non esset, prudenter aestimarunt.' Illis placebat fetum partem ventris, non animal esse; & pos. se mulierem non minus fetu, ac alia corporis parte, se privare : Ulpianus cmbryonem pro nato habet, quoties de ejus commodo agitur, & mulicrem in exilium exigendam docet, quae visceribus suis vim intulit, quo partum abigeret. t Stoicus in sententia permanendum esse existimat, icveritatem potius deserendam, quam sectam : Iurisconsulti variarunt meliora edocti, & posteriores sententiam diviserunt, velut erciscundi, si alii censebant, quod sibi ex parte placuisset. Stoicorum dogma erat sapientem rempublicam administra. turum , ipsi vero in otio versabantur. Pars illorum magna in lineis mensurandis ic angulorum proportionibus erat occupata: alii in futili meditatione argutiarum, nihil ad

vitam neque tuendam neque ordinandam promovente, consen a Gellius lib. II. e. r. Tumebus lib., Advers. c. 23.

h Hujusinodi multa uno fasce collegit Helasius de sat. Horasia

ς L. 18. g. .is. D. de Iudistis. a L. 3. D. ad L. CorneI. de Sisar. . Vide Ripinianum nostrum c. M. S. . Diuitiam by Corale

705쪽

senescebant: alii ad syllabarum distinctiones& conjunctionum

proprietates descendebant , Grammaticis velut invidentes :alii rursus disputationum & captionum dialecticarum laqueis adversarios irretire studebant: omnes maleferiati, & decretis contrarii, animum retinebant inexercitatum, & illa vere magna, atque mores publicos emendatura omit c bant.

At Iurisconsulti vere viri, vere Philosophi, ipsis operihus

ostenderunt, ad tuendos conservandosque homin s le na oselle ; ideoque civilem sapientiam, partim scientia, partim actione censendo ; pacis bellique tractarunt aries. iverunt in forum , ut amicis, civibus , propinquis ingenio & voce prodessent. Philosophi denique si duce natura communes quaS-dam sententias, de bonis expetendis, de malis fugiendis in v stigarant, his contenti, mentem ad ulteriora non mittebant : verum heroes nostri provecti sunt longius: quicquid ubivis egregium, quicquid per sectas distulam erat, collegerunt in suum juris corpus; tandemque per varia temporum intervalla , tum alia ex aliis nectendo , tum experimen. ta utilitatis instituendo, pervenerunt ad illam honestarum actionum moderatricem, & omnium virtutum disciplinam,

quae in publicis simul & privatis ossiciis excellit, atque civitates constanter, & sortiter, dc perite administrat. Haec Vera, non simulata est Iurisconsultorum Philosophia. Si quis adhuc dubitat, num Ulpianus, aculeato hoc sermone, pseudo - Stoicorum latus i dicaverit, illum ad Sacerdotium juris voco, quod noster sibi suisque sociis adscripsit : cujus juris merito qais nos Sacerdotes appellet. Olim Philosophorum, etiam antiquissimorum , fuit consuestudo, ut suam contemplationem Deorum vitae simillimam, se omnium viscerum auspices, omnium Deorum sacerdotes profiterentur; sed Stoici majore arrogantia, solum sapien-

mutarchus in libro de Meseorum repun. eos reprehendit, quod vita decretis non consentiret; alia etiam carpit Seneca eps. 7 I. la' 88. juneta Gellio lib. x. e. χχ. ubi verba Platonis , ex dialno, qui Gorgias appellatur, lactu sim jucunda.

706쪽

Oratio III.

tem suum, jactabant & Poctam, & Rhetorem, de Dialecti cum . di Vatem , & Saccrdotcm bonum c se, qui notitiam

sacrificiorum , expiationum . dedicationum . dc ceterorum'. quae diis propria sunt, persi ctam habeat. & vere pietatem colat ; ceteros omnes, ad stultum & profanum vulgus pertinere.' Iam vero sciebat Ulpianus, omnium artium Commune esse, ut sacra sibi haberent propria. earum antistites secra se facere praedicarent, earumque docti mystae, & sa.

cerdotes appellarentur. ' Revocabat in memoriam, Deum

esse, qui principia justi in nobis existere voluit ; Jovem

summum legissatorem di vindicem esse, qui sancta sanctis, prava pravis rependat; ipsam juris vocem Iovi originem suam debere, apud Latinos, cosque Iustitiam. Iove prognatam, inter divas retulisse. Iuris ergo. quod artem aequita boni definiverat, Sacerdotes vocat Iurisconsultos; quia

juris

a Diogenes Laertius procem. n. I. Philoisphiae antistites. και sacerdotes ne appellatos docet. Apulejus in apologia : Si Persa m lingua Matus es, qui nostra suoerdos, quod tandem es cνimen sacerdotem esse ῖ-rile nose , atque scire , alfue ca Iere leges caerimoniarum, fas sacrorum . jus refigionum y Siquidem Musa id es, quod Plato intertresarar si,a-- Et postea: Ashariolis siret jecinora rimari. Philosopho conremplari πσα liceMι' se sciat omnium ararimalium aruspicem, omnium Deum sacerdotem. De

rebus suis lib. III. g. q. ιιριοι και i νουργοι Θεων. Horatius inprimis huc pertinet lib. III. Ode I. ubi Stoicorum sacris initiatus, ceteros ludibriotiabet: ossi presuam vulgara, arceo: Favete betaeis: earmina nou prius ridita, Masera in Sacerdos. ν'reinibus, paresque canto. v Ovidius III. Amor. eleg. 8. Ille ego Musarum purus Phaebique sacerdos. Properti lib. m. et . I. Primus eiu ingredior puro in foma. sacerdos. inc omnes Christiani sacerdotes vocantur I Petr. II. U. s.

707쪽

de vera torum Phiso hia.

uris sacris operantur, Justitiam colunt, leges secratissimas religiose tractant , munus civile tam sancte, ut iacerdotiunt gerunt; oracula Themidis indies depromunt, dc tanquam Iovis ministri, praemiis ec poenis, civium mores emendare conantur.' Prosino' alibi universae Philosophiae descriptio, ad Jurisprudentiam recte ab Ulpiano erat relata: si Iurisconsulti in actu & opere vere Philosophos, reruntque divinarum lc humanarum peritos se praesta ni: quid vetabat, eis tribuere sacerdotii honorem. ab omnibus pseudo. Philosophis vulgo adoptatum λ nam & sacra docebant, Besacris vacabant. sacerdotio in templis Iustitiae, in curia, in foro, in sacro Principis auditorio fungebantur. Hi erant, ex quorum ordine olim Reges sacrorum & Pontifices Maximi electi, nunc autem Consistoriani Coties sacrarii susti assessiores sumebanturi Hi templa , delubra, & sacrificia eodem spiritu, quo rempublicam, curabant: hi sacerdotes simulatos quo ritu , quibus diebus, quibusve hostiis dii placandi essent, docere debebant e quia magna parsiluris civilis jure Pontificio & libris ritualibus erat coninretensa, quae omnia a Iurisconsultis velut mancipio possidebantur. In summa viros omnis juris peritos . prolixa laude cumulandos esse censuit Ulpianus, quo juvenes illorum

loria ad similem ingenii cultum, & virtutes sacerdotio

ignas incitaret.

a Iupiter vocatur apud Callimachum hinno in Iovem . . Hesiodus Iustitiam, Iove prognatam, laudat dier. a16 Templum Justitiae Deae consecratum ab Augusto Ovidius III. Ponto celebravit. Servium Sulpitium quam juris consuliam, laudat Cicero Philis . lx. Idem juris auisos vocatur apud Quinti lian. fib. x I. c. I. Symmachus Impp. i. ii ia sacerdo/es orat. lib. 1. ep,

708쪽

ενι oratio III.

Vix mihi tempero, quin Epicureis & Stoicis . simulatae Philosophiae convictis, addam Cynicos . quod a Stoicis tunica tantum distabant, sed initio, progressu & doctrina iidem. Horum idcam ut mente concipiatis, Auditores, pro is ponite vobis senecionem horrenda boiba, sordibus oppletaec bibenti molesta, nudipedem, totum quantum sordidum di pellibus animalium villosum ; hominem, qui quam semel induit togam, non exuit, nisi detritam & laceram ; qui hariolorum more in triviis obvias quasvis aras occupat, inique in summa capita, ad ravim usque declamat: se vero solum sapientem, & Regem omnium regum canina iacum dia profitetur. Talem, inquam, vobis sistite aretalogum.& mendicum merum , cui dolium regiae, baculus sceptri lotco erat, qui peram diadema, pallium vocabat paludamentum : sed qui pessimos mores. 6c impuras obscoenitates torvitate vultus. habituque a ceteris disseptiente obtegere studebat. Hujusmodi circumforaneum, nonne impostorem, vernaculum scurram, verum Cumanum asinum, & quidvis potius, quam Philosophum dixissetis 3 Nonne quod inter

causidicos rabula , inter mercatores seplasiarius, id tota Cynicorum natio inter philosophos veros fuisse videtur Ju'risconsultis certe , viris aulicis, & in luce hominum versantiabus, non poterant non molesti esse miseri hi circulatores, convivia beatorum frequentantes, at3ue canum more, in eos,

qui stipem negabant, injurii, ceteris vernili adulatione blan. dientes. Quinimo pueri , lenones & meretriculae stolidam barbam in publico his vellebant ; ipsi vero, stulta dissimulatione, vix sputa dc verbera a se defendebant, ut arguis

auissisi δειροδει habet r. Pro Iurisconsultis Salomo Prov. xxI. vs. 3.μιere jUtitiam ω judiιium, magis placere Domino , quam victimas. Romae iuris civilis interpretatio ciu apud collegium Pontificum fuerat,gstea viri primarii eam prosessi sunt, utriusque juris periti, ut docuit rissonius I. Iv. sel. AM. e. I 6. Similiter alloi sacerdotes jura reddidis, se Cl. Perletonius observavit ad .Eliani xxv. 34. Disiligod by Cooste

709쪽

de vera norum Philosophia. 69 ς

mentum haberent, in quo suam illam admirabilem patientiam ostentarent.

Jam ad finem properat oratio, Auditores, dc diu nimius fui, in vitiis Philosophorum conquirendis: sed quia nonnulli vestrum forsan Agitabunt, veteres illos homines suis. se, non Deos, nec paucorum crimen in omnium odium ab Ulpiano trahendum fuisse ; idcirco permittite mihi, ut paucis adhuc aemulationem tangam, quae omni tempore Iurisconsultos inter & Philosophos magna fuit, sed maxima a tem poribus Marci Antonini. Quemadumdum enim qui praedia Contermina habent, de vicinitate facile colliduntur; sic dissicillimum erat inter Stoicos dc Iurisconsultos, ejusdem moralis Philosophiae cultores. aemulationem non oriri, quae nata primum videtur ex conjunctione studiorum, aucta inaequalitate praemiorum, exarui invidia, cujus finis odium fuit & simultas. Accedebat animus Stoicorum mordax,

di studium argutiarum, & peritia sophismatum , quibus

In Cynicos, hoc tempore stholam non habentes, stequm res tamen, navissime invectus est Martialis lib. I v. Digr. 33. Lucianus in Cymeo,& Vitarum auctione. Iulianus etiam oras. 7. graphice eorum mores describit, & monachos cum illis comparat, quorum institutum Philosophiam vocat Majorianus in Novell --Salvianus lib. 2. ad Eeel. Cathol. aliique apud Criacium in Paratillis ad tit C. is Episcop. , Cter. Frenium Gusi Graec. voce φιλο- . Ignaviae fectatores vocamtur in I. as. C. de Decαrion. Triboniano monachus simplicitate θἀ- dens desissiae deditus dicitur, in interpolata l. a. . D. de Probari Quod in transcursu Paganino Gaudentio de Philosophia apud Rom. e. a. dictum esto. Plautus Cynicos parasitos, Seneca circulatores, Sumtonius aretalogos appellavit. Horatius lib. I. Sat. 3. st. I 33. appositer

Lascivi pueris qxos su nis fuse coerces,

Urgueris ιωrba circam te flante, miserque Rumperis, 23 uιras magnorum maxime Reeum. Idem lib. I. ep. I9. st. Ia

710쪽

Oratio III.

irretire studebant Iurisconsultos . rebus magis, quam capti nibus intentos. Denique insita mortalibus natura, horum rccentem felicitatem aegris oculis intuebantur, modumque fortunae a nullis magis exigebant, quam quos in subselliis suis nuper discipulos viderant, vel commilitones. Jam inde a Ciceronis aevo concertationis hujus vestigia supersunt;

qui licet ipse Philosophiae mirifice deditus, sub Crassi persona , tale judicium interposuit, ut pro Jurispcritis pronunciarit, & omnibus Philos phiae sanctuariis, praetulerit duo. decim Tabularum libellum. Locus illustris, & cum Ulpiani verbis omnino conjungendus: ' Sive quem, infit, 'ae . potens N gloriosa Philoseophia deleectat am audacius ) hora habet fontes omnium disputarimum suarum , qui Iare C li θ'

legibus conIinentur. Ex his enim dignitatem maxime expetendam videmus, cum verus, jusus, atque honestus labor bono ribus, praemiis, atque splendore decoratur e vitia autem hominum atque fraudes, damnis , ignominiis , vinculis , verberibus , exiliis , momte multantur: bi docemur non tinnitis concertationumque plenis disputationibus, sed auctoritate nutuque legum domitas habere li-Κdines , coercere omnes cupiditates, nostra tueri, ab alienis mentes , oculos . manus ab inere. Fremant omnes lices, dicam quod sentio, bibliothecas mehercule omnium Philosiophorum, anus mihi

Cidetur XII. Tabularum libellus , si quis legum fontes V capita viderit, is auctoritatis pondere, o utilitatis ubertate supe

rare.

Eccet idem , sed acerbius fuit Tullii judicium, veram Philosophiam, quae circa praemia dc poenas versatur, non tam in Graecorum philosophicis scriptis, quam in duodccim Tabulis, omnis publici ac privati juris fonte, reperiri. Philolosse . Ciceronis suntverba in primo de Oratore. At Petrus Petitus lib.

IV. Misc. obf. c. s. egregium hoc Romanae arrogantiae ac vanitatis a gumentum vocat, & aemulationi tribuit cum Graecis, vel ut personae, quam inducit loquentem , serviret. Verum Horatius x II. I abulas le-

ees Iauctas 3 Livius fontem Omnis publici privatique juris; Tacitus f. nem aequi juris appellavit. .

SEARCH

MENU NAVIGATION