Everardi Ottonis ... Dissertationum juris publici et privati pars prima. Accedit orationum trias

발행: 1723년

분량: 735페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

671쪽

de Pure Imp. circa Sacra. 6sr

litas quoque, & civilis prudentiae regula expulsiones vetat, tolerantiam commendat. Interest rerum publicarum urbes& pagos hominibus abundare; libertas vero sentiendi multitudinem parit, commercia juvat. Optime hoc Belgica ostendit, tutissimum omnibus sectis, quas novit terrarum orbis, refugium & asylum, si modo Rei p. non adversenis tur. Gallia vero nondum eluxit sua damna , pulsias cum exulibus litteras . artes, operas, gemmas, aurum, & argentum , non sine insigni vicinorum incremento. Mitto Hispaniam , ab inquisitione foris diu exosam, domi inopem& desertam. Sussicit quippe Constare, non conducere regno nobilissimo, multo minus specialibus Germaniae Re-O o o o 2 husis trofecto suilibet , cum Ingulos explorasset, suas eligeret. Exemplum

iucundum addit, quod legisse non poenitebit. Sua cuique civitati reis ΓσIo es, nostra nobis , inquit Cicero pro Flacco c. xxv III. ubi Celeb. Graevii nota videatur. b Mariana I. xxx. c. I. Adde elegantissimas Praefationes, alteram Τhuani ad Henricum IV. alteram Conringit in Politica Aristotelis, ad Guilielmum Brunsvicensium Ducem; dignas, quae ab omnibus Principiabus legantur. Obsignabo has notas pulcherrimo Themistit.hominis genistilis . loco, ex orat. ad Valentem Imp p. m. sol. Non defuere patrum memoria importuni Principes , qui hanc vim asserre hominum aisimis eo si sunt, res quam iis religionem accepissent , eam eeteris intratiis tentarent obtrudere : sed hoc unum e ceruus , aet praesentis poenae metu, multos cogerent regere, quod sentireπι: neminem ad Damsententiam ιraducerent. Da non Deum, quem illi volebant. sed puris puram verebantur Imperatoriam: ncque tum unus , ut quondam Athenis, ses omnes Theramenes exissebant. - - - Sapienter igitur a te deis cretum est , ut quam quisque relwionem probabilem duceret , ad eam fe adjungeret. in eoque animi sui tranquillitati serviret. Neque hie a te primum lex excogitusa est . sed aequalis es eitae hominiam ; is jam inde ex omnium Iseculorum aeternitase a Deo Iaσeita. Infirmatuanim Deias omnium mentes, quamvis agrestium barbarorum notione sui, sudiamque pietatis ita omnibuι inscu sit, uι neque persuadendo , neque cogendo ex animis exui possit : rationem vero , viam ,

672쪽

6 8 Oratio II.

buspublicis, ut expulsiones, summo quamvis jure permisim

promiscue e Xerceamur.

Plura gestiebat animus: sed nolo longiore sermone tempora Vestra morari, VIRI AMPLl,SIivlI, qui inclytam hanc Rempublicam & Academiam curis Vestris sustinetis. Novus hic sese. aperit campus, in laudes prudentiae Vestrae excurrendi, qui civibus, incolis, advenis non modopcrmittitis conscientiae libertatem, sed dc , in tanta anim xum discrepantia, omnes in pace, rempublicam in flore conis servatis. Qui vero eXtrema oratione praeconia Vestra exordiri ausim λ quicquid dixero, minus erit: & animorum Vestrorum magnitudo, laudes, quae coram fiunt, adspem natur. Illud non aeque silebo, Vestram illam gloriam esse singularem, quod litterae & disciplinae aliunde pulsae, atque oberrantes, stabile hic domicilium ec asylum invenerunt. Vester in litterarum studia affectus, amplissimis praemiis, undique hos Viros cxcellentes evocavit, ut praeclara ingenia ad melioris vitae & fortunae cultum informarent. Vestra humanitate, morum elegantia, di hospitii benignitate exteras invitastis gentes, ut subolem suam numerosam ad hanc omnium disciplinarum mitterent ossicinam; illis artibus, imbuendam , quibus Ecclesia dc Respublica continctur. Vestrum item beneficium est, quod me in hujus gloriae partem accire voluistis, Zc ingratus sim . nisi in Gmni vita mea id agnoscam. Utinam vero is essem, quem Vobis me esse persuasistis, aut saltem optastis, hoc est tam ardua provincia dignum i Quanta sit Vestra de me exspectatio, novi invitus: quantam praeclare agendi necessitatem Vestra mihi imposuerit benignitas , abunde sentio. Sed spes me certa tenet, vires divinas imbecillitati meae praesidio futuras, si modo diligentiam mihi subsidio comparavero, id quod modis omnibus me effecturum , sancte promitto. Vos porro praeclaram illam in me voluntatem conservate, Viri Nobilissimi, & quae apud hunc intonem collocastis beneficia, rogo, apud cum hominem collocata existimetis,

673쪽

de Pure Imp. circa Sacra. 6s 9

a quo omne studii, obsequii & observantiae genus expectare perpetuo possitis Deus dexter semper adsiit consiliis Vestrast Is diu Vos servet incolumes, ut ex animi voto, ad Nestoris annos, valeatis, florcatis . perennetis l. Vos autem , omnium disciplinarum Prosesibres, Viri Clarissimi, qui noctium doctarum vigilias Academiae, virca Ecclesiae , dc litteris consecrastis; Vos, inquam, omnibus precibus rogo atque obtestor, ut qua benevoletntia Nobilis simi Senatores Duumviri . Reipuolicae universae interpre..tes , iam nunc in florentissimum Collegium Vestrum me introduxerunt; pari Vos quoque animo & affectu, me laboris socium , accipere dignemini. Honesta aemulatione ut Vos praeeuntes, quanquam non passibus aequis . sequar, muneris decus, & parta Vobis gloria impellet, divinioris naturae argumentum. Fluxa&ca iuca videmus omnia; ipsa metalla aevum sentiunt; at litteris aeternitas inventa est; quam non imber edax, nec Aquilo impotens diruere potest. Admiror singulare illud vestrum concordiae vinculum ', utque di tissime constet, votis conceptis opto. Quod si me partem V stri censere volueritis, ego vicitum universis venerationem.

singulis Germanum candorem praestabo ; illosque dies inter faustos referam . quibus amicitiam Vestram demerendi oc- ea sici nastetur. Vos inprimis , Consilitissimi Antecesibres, arctiore necessitudinis vinculo mihi alim dum cominus intueor, duos AElios avi Scaevolas, trianti rutv-- α doctrina Viros, conspicere videor. a Gemina haec laus M

stra, quod & eruditione clari estis, & ad Rempublicam vim

ingenii confertis. Domus Vestra consilium : vox oraculum melioris juventutis est. Vestro auxilio, ut mihi in rebus arduis opus erit nonnunquam , ita faciles mihi opto. Quaecunque a collega juniore expectari aut proficisci ponsiant ossicia mutua, ore & corde Vobis ossero, promitto,& spondeo. En dextra fidesque lNunc tandem uberiore alloquio , ultimo quidem loco, sed prolixissimo affectu, mihi demerenda esse Rudiosa co-

674쪽

66o Oratio II.

hors, spes saeculi & votum : maxime Commilitones suavissimi, qui nostris sacris estis initiati. Sed eccet jam dudum

aqua effiuxit. Sive autem me ducem vultis , sive militem& aemulum . accipio societatem : omnes conatus mei, ex hac hora, ad Vestram utilitatem referuntur. Nolite expe- istare, ut quas profitebor disciplinas prolixo elogio ornatum eam et non egent illae commendatione , se ipsas ostendunt.

Agite modo, Generosa Pectora, & animos mecum ad illam diVini & humani juris scientiam appellite : quae non unius gentis dc nationis est, sed totius humanae societatis jura comis prehendit Juvat nosse & vidisse capita fluminum nobili rum; sed incredibili Uos gaudio cumulabit , apud nominis sui Virum. Hugoncm Grotium , limpidos gustasie sontes. ex quibus amplissimi illi Juris Romani fluvii emanarunt: Cum privato sus publicum conjungite; viam illam regiam ingredientes, quam Tuberones , Capitones & Aristones tenuerunt : hi vero utriusque juris laudantur periti. η Accedent, Deo volente ,& alia, ad notitiam Regnorum de rumpublicarum Europae singularium pertinentia; quae haud minorem sorte spondent fructum di Iucunditatem. P riter enim ac atomi, non nisi adhibito microscopio . videnatur; ita mysteria & subtilissimos Civitatum contextus vix aliquis peregrinantium observat, nisi cum Ulyxe prudentia illa civili fuerit instructus, qui multorum providus urbes di mores hominum inspexit. Sed multa fidem promissa is vant. Vos modo, Praestantissimi Juvenes. in illa potissimum incumbite , quae viris aliquando usui futura. Sive enim virtus tum ad Rei p. gubernacula Uos admoveat, sive inter ambigua caularum discrimina Vobis versandum sit, Deo accepti, Patriae utiles , similiis gloriosi eritis. dc solidae eruditionis munimine, in publicis privatisque rebus , lapsi erigentur, fatigata reparabuntur. i

675쪽

VERA, NON SIMULATA,

IURIS CONSULTORUM PHILOSOPHIA..

Habita Trajecti a. d. X v I. Septembr.

Plinius lib. IV. epist. I . . ' i Iurale est cuique , ut ea, quae quis adeptus es, ipsa quam amplissima existimari velit. Uluxit nobis iterum, Auditores, omnis ordinis', loci & dignitatis honoratissimi, illuxit nobis , inquam , anni litterarii dies auspicatissimus, qu, Musarum delubra reserantur, & docentes , pariter ac disccntes, ad munia revertimur feliciter. Vulgus sentilium superstitiosorum omina principiis inesserebatur; ideoque ab avibus signa, a deorurn simulacris augmlia petebat. Rectius Sapientes ignavum hubonem, & Ini

stros corvorum volatus riserunt, modo rerum agendarum primordia a Diis immortalibus caperentur. . Veteres Rom.

ni rediit magnum , in bello vel pace, publice aut privatim inchoabant, nisi selenne illud carmen, Quod bonum, fe- '

676쪽

66r Oratio III.

lix , fortunatumque sit, essent praefati. Qui tquot magistr

tum inibant, aut novum opus suscipiebant Qtiirites, leviter aliquid primo die delibabant; ne totus annu , totumve opus ab auspicio iners censeretur. Consules quum annum suum aperiebant, solennili ludebat omina libertas, laetumque tribunal auspice clamore resonabat. Praetor Kalendis Januariis, sumta praetexta,& sacrificio in Capitolio facto, conscendebat rostra, ac more majorum, quid mereri vellet, quae vc injure dicundo observaturus esset, proponebat. Ipse Crius noster,' legum vetustarum interpretationem factutus, non modo cujusque rei partem potissimam principium vo .cat; sed illotis manibus protinus materiam interpretationistractari vetat; quia praefationes ista: oc lubeluius nos ad attentioncm materiae proponendae producunt. & cum ibi venerimus, evidentiorem praestant intellcctum. Hujus prudentissimi viri praeceptum secuti sunt varii in Germania, Gallia dc Italia Profestores, qui, in vestibulo praelectionum suarum, rationem instituti cum ejus , quam tradituri erant, disciplinae laude conjunxerunt. Sed dum quisque

merces vcnales extollebat, omnium auctoritas elevata est,

tepuitque Jandem mos non spernendus, postquam minus morati, Circulatorum instar, ex vicinis theatris, tam doctrinas, quam earum doctores, mutuis convitiis prosciderunt. Absit vero abusus tollat usum consuetudinis laud

'tissimae, quae dc ad augendam artium dignitatem, & ad ansmos juvenum inflammandos suscepta est. Magnus ille Antonius Matthaeus, inde usque ab ipsis illustris hujus Ac demiae incunabulis, solenne hoc plus semel servavit, ejusque clarissimi succetares haud unius exempli imitationem

nobis prodiderunt. r l

Non equidem a duplici munere tantum mihi otii supe est, ut ingenium in Rhetorum scholis exerceam: neque adeo me vexat philautiae tentigo, quin scntiam, tenuitatem

677쪽

meam. vix quicquam doctis auribus dignum, proferre posse. Interstrepit tamen anser olores aliquando; & quidni quaelibet arriperetur occasio, celebrandi munificentiam Amplissimorum Academiae hujus Curatorum, iisque ex vetercformula, apprecandi. ut annare & perennare possint . in publicum bonum p Vobis autem, Viri Celeberrimi, Colligar

conjunctissimi, non possum non, erumpente laetitia, gratulari raram temporis felicitatem; qua pars vegeta senecta, pars virili aetate , omnes festi atque valentes, sacras has aedes revisimus, dumque alibi conscientiae libertas prostra. ta jacet, alibi litterae moerentes in exilium pelluntur, nos in pace Zc amore litterarios conventus celebramus: id quod ut vobis & mihi saepius contingat, votis conceptis opto. Quam vellem autem, ceteri omnis ordinis Auditores, tale in praesens elegissem legalis orationis, ut Zasius vocabat, argumentum, quod huic tempori, loco & personis esset accomodatum , quodque, praeter animi delectationem, . utilitate sese commendareti Bonum , opinor, factum erit,

si hoc ipso die, quo juris Naturae & Publici cxplicationem aggressurus tum, de Vera, non simulata, Purisconsuliorum Philosophia dicam, & telam , quam alibi exorsus sum, pertexam. Enimvero veteres Iurisconsultos a Stoicis praecipue imbutos esse, olim publico sermone, adversus Paganinum Gaudentium , ostendi; superest, ut quibus in partibus rigidam magistrorum disciplinam viri summi & juris

au ores, deserendam existimarint, edisseram: id quod Mud commodius fiet, quam si vera sapientia a simulata discernatur. Nil praeterea Institutionum explicationi aptius praemittetur, quam invidendum illud dc magnificum ordinis

nostri elogium, quod Ulpianus, statim sub initium libri primi Institutionum, sibi suisque sociis suspendit. Quid denique recitationibus publicis, de disserentiis Iuris Civilis& Canonici, nec non de Originibus praecipuarum juris Ecclesiastici materiarum, magis erit accomodatum, quam Sa- P p p p cer- . Vide supra pag. F66. in D.

678쪽

Oratio III.

cerdotium juris 3 quod Iustinianus Imperator, seu Pand ctarum architecti, valvis & portis sanctissimi Iuris prude tiae templi inscripserunt. Verba Ulpiani sunt, quae sequuntur: Iuris merito quis nos Sacerdotes appellet. Pusillam namque colimus,mboni aequi notitiam prostemur: aequum ab iniquo separantes: licitum ab illicito discernentes: bonos non fit metu poenarum , verum etiam praemiorum exhortatione efffla re cupientes eteram , nis fusior, Philosophiam , non smala. tam aspectantes. En fundum sermonis pulchrum omnino, & varia observatione secundum . in quo excolendo decora ingenia, cum in commentariis ad Pandectas, tum in libris singularibus elaborarunt. V Magna plerorumque horum apud me auctoritas est.& ingenui pudoris erit laudasse, per quos profecerim. Nisi i men me omnia saliunt, non pauca adhuc in publico relicta sunt, quae quum nemo occuparit, jure communi mea faciam, Vestroque judicio submittam. In eodem prato bos herbam quaerit, canis leporem, ciconia ranam : mihi princeps cura erit, atrox censurae telum submovere ab Ulpiano, viro si pientissimo dc. larva Stoicis dc tracta, simulatam eorum in multis demonstrare contemplativam disciplinam, orae antri & mascula Philosophia, quam Jurisconsulti sunt ulli. Quis enim tam ferreus est . ut se teneat 3 quum nonnulli, sine suffragio populi AEdilitatem gerentes, indignantur, & clamant: Domitium, desultorii ingenii hominem . pomoeria artis suae eXtendere ultra fines ; sacros eum

s In I. r. pr. D. de Tussilia Mure. b Ludovicus Malquytius, de vera non ulata Tritoru- Phitis. phia, Paris. A. I 626. Eri stius&Brandes, deaeeratae limautayctor mPhilosophia. Majore ingenii & eruditionis copia Ubertus Folieta. de Philosophiae juris civilis interse comparatione, Romae M. ISIS. Hopperus de Conringius de vera rixprudentia. Sed his alius, quam nobis, fuit scopus. Petrus Faber multa, ad illustrationem hujus ι. r. pertinentia , in medium protulit; ut tamen spicilegium, haud contemnendum ex temporis conssideratione, quo Ulpianua haec scripsit, &ex historia Philos hica nobis supersit. Diuitiaod by Coos e

679쪽

de vera yctorum Philosophia. 66ς

- movere doctrinarum terminos; Sacerdotes ipsum in triumphum ducere, Philosophis sapientem barbam vellere, ecsbum denique studium reliquis anteferre, quo ambitioni

vel avaritiae suae velificaretur. Ne corura turbam instituta disputatio in incerto vagetur, patronum obtrectatoribus dabo Adrianum Turnebum. Criticorum patrem, qui Ulpianum ambitiose, ait, affectare sapientiae munus, quo ejus ornamento arti suae decus quaereret. Sapientiam , pergit, rerum divinarum & humanarum

cognitionem esse; hanc ipsum, in Iurisprudentiae definitione. Philosophis adimere, sitis tribuere. In contumeliam denique Theologorum. & invidiam Philosophorum inte pretatur , quod Iurisconsultos sacerdotes , & verae non simulatae Philosophiae cultores appellavit. Nec prorsus spernenda videtur censura, quae dc alta textu, ec patria, ecgenio Domitii mordace, dc moribus ejus adjuvatur. Alibi enim idem Ulpianus, Philo phos numero ProfeGrum habendos esse, negavit. V Deinde ex colonia Tyriorum sibi originem esse, ipse professus est; hi vero, perdita auis dacia , velut omnis Musae mancipia, sese Romae nunc eia ferebant, licet nullam Philosophiae partem attigissent; bi- lingues erant, & Punica fide mercabantur. Scipio Gentilis porro, at ipse Iurisconsultus, non tantum ex Ulpiani fragmentis, sed ex singulis quoque Athcnaei paginis, animum ejus cavillis deditum elucere fassus est, eamque putavit causam esse, cur a Cynicis, quos interrogatiunculis vexa-

' L. r. D. δε Cinsibus. Virgilius Tyrios ue bilingues , id est fallaces

vocat I. I. eid. ε I. Iuvenalis Phoenicum πελομοώειας professi vini Romanis molestam, perstringit Sat. III. 7s.

- - - Ede , quid illum

Ede putes 7 qaumnis bominem secum attalis ad nos r

Grammaticus, Rhetor, Geometres. pictor, aliptes , Augur, Schoenobases, medicus, magus, omnia vovit.

680쪽

666 Oratio III.

vit, dc κειτκκειτος appelletur. Idem denique scele ratissimus creditur esse homicida, omnibus bonis detestan dus, qui non modo Christianos imposiores, ec codices eo rum sacros, lila os improbatae lactionis appellare ausus, sed talibro VII. de ossicio Proconsulis. rescripta Principum nefaria collegit, ut Proconsules ec Praesides provinciarum do ceret. quibus poenis assici oporteret eos, qui se cultores veri Dei profiterentur.' Uerum enimvero non sinat alma Themis, indicta causa, arrogantiae & vanitatis damnari castissimum juris interpretem, virum modestissimum , dc saeculi sui decus ; qui nihil in vita, nisi laudandum aut fecit, aut dixit,. aut sensit. Apage tam foedam protervitatem a virorum principe, sui virtuti sacramento dixerat; quem Heliogabalus, impurissima bestia, removit, ut virum bonum: qui veram quoque, cui semper litaverat. Ρhilosophiam, morte non sicca co firmavit.' Non thraso, non Pyrgopolinices Ulpianus fuit, sed Jurisconsultorum κορυφαος, vir praestantissimus, sapientissimus, di prudentissimus, haud uno publico munere functus. Ad extremum vero, Praetorio Praefectus, Pater, Amicus. & Tutor Alexandri Severi, qui ideo summus Imperator fuisse dicitur. quod hujus consiliis praecipue Rempublicam rexit. 4 Nil sane causis erat, cur is disciplime hiae, aliarum obtrectatione, famam aucuparetur, qui vel

privato in limine, perpetuus populi Praetor fuisset, sed ad

cujus nutum mox triginta tremebant legiones, quibus gubernacula imperii gessit. Nunquam certe metachronismi n

tam a Athenae. lib. LII. e. I 3. I9. Gentil. lib. I. Parerg. s.

b Lactant. I. v. Div. Ins. c. XI.

e Lamprid. Heliog. c. I 6. Dio Cassius lib. 8o. Jacobus Lectius, magna facundia, vitam & scripta Ulpiani, duabus orationibus enarravit: im jungendus ei est Clariis. Schultingius, in notis, ad vitam Ulpiani,

a Bretrando & Grotio conscriptamd L. 2. f. nit. I. . rn su. D. de Earcae . tui. I. . C. de Contr. vel comm. η'. l. II. C. --Nov. 97. r. 6. Spartian. in Nigro . c. V .

SEARCH

MENU NAVIGATION