Everardi Ottonis ... Dissertationum juris publici et privati pars prima. Accedit orationum trias

발행: 1723년

분량: 735페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

681쪽

de vera PLIorum Philosophia. I 66

tam effugient, qui Ulpianum, loquacem Rhetorem, apud

Athenaeum, cum nostro confundunt. Injuria quoque eum.

tanquam professum nominis Christiani hostem, a summis& imis, passim perstringi, nurer ostendi, nec ad quaestionem praesentem id valde pertinet. Atque ideo haec sufficere poterant retundendis illis, qui de Ulpiano, haud secus, quam de scurra e trivio, aut Graeculo esuriente, aut Munna , jus trium discipulorum captante loquuntur. Sed quia Turnebi assectae in his nondum acquiesccnt, res paullo altius repetenda est ; atque ut via & ordine nostra proficiscatur oratio , primum Philosophi existimationem Ulpiano ejusque symmystis breviter comparabo: dein veram eos Philosophiam non modo affectasse ; sed Zc tanti nominis mensuram implevisse, postremo loco ostendam. Qtio facto, laus modestiae, dc summus honos Ulpiano surget, unde ostentationis infamia ei parabatur. Dicci cli gcncre humili, & juridico. aut si mavultis philosophico utar: Ita

laudabo Iurisconsultos, .ut veros, quos veneror, Philosophos, honore & cultu suo non defraudem ; simulatores autem quoivis, Tros Rutulusve fuat, vivis coloribus d pictos & variegatos sistere' conabor. Vos, quaeso Auditores . aures mihi benevolas praebcte. Omnes artes scientiasque cognatione inter se e necti, & sororio quasi vinculo conjungi, omnis aetatis Sapientes

tradiderunt, & nemo nostrum cotidie non ereperitur. Gra ci amoenum illum variae disciplinae Concentum εvic κλοπαιδειαν, .

a Eundem errorem erravit C ac. HI v. O. 3'. sed alius fuit Sophista Ulpianus, alius Imis ; uterque Tyrius , sed dispares aetate Ille rin-eratem Poetam, qui floruit sub Hadriano, notum sibi fuisse aflirmat; hic pleraque imperante Caracalla scripsit, & ii Praetorianis Alexandri occisus est. Uicle argumentum. ab antiquo epitomatore, Athenaeo praefixum ; de Hieronymum Wolfium, ad Demosthenicos Ulpiani commentarios in princ. In disputat. de Stata Pudaeorum publiso, ad I. de Decurion. e. r. f. S. 6. Vide etiam Merillium lib. v. observ. c. aru ec Merm cum Caiaubonum ad lib. I. Antonim pag. 386. Diuitigod by Corale

682쪽

668 oratio III.

Romani orIrim doctrinarum vocarunt. emadmodum vero iter per orbem terrarum facientes, quibusdam in locis, prandendi causa tantum commorantur, in aliis pernoctant;

alibi plusculos dies consistunt, tandemque in patriam reveris si , penates ibi ec sedem fortunarum figunt. Sic etiam eos ,rui litteris operam navant, in quibusdam brevius, in aliis tutius immorari oportet: dc illas quidem delibare . has integras perdiscere, atque ad eas e Xornandas ta poliendas omnia referre. Apud Hebraeos, legis divinae studium, praeter Theologiam contemplativam dc activam, jus tam civile . quam Pontificium, etiam historias veteres comprehendebat. Simili eruditionis varietate, inter alios Romanos commendantur Nigidius Figulus, & Terentius Varro : nos Senecam Philosophum . & naturalis historiae scriptorem Plinium, ex scriptis, quae supersunt, admiramur. Eandem quoque viam ingressi sunt, quotquot veterum Iurisconsultorum per gloriam vivunt. Servium Sulpitium omnis do ctrinae studiosum fuisse accepimus: Antistius Labeo in omnes disciplinas penetravit. Masurius Sabinus in vario scientia

rum genere diligenter fuit versatus: in uno Aristone omnes bonae artes summum periculum adiisse videbantur. Nemo autem Jurisprudentum tanta Physicarum, Medicarum, Politicarum , oeconomicarum, etiam eXOticarum rerum scien

tia clarus fuit, quam noster Ulpianus. Si titulos Pande diarum de Re militari, AEdilitio edicto, de Tritico, de Auro & argento, de Penu , de Instructo vel instrumento legato , aliosque Percurras , Omnem rem bellicam, forensem . Quintilian. lib. I. Insit. c. Io. Vitruv. ι,. I. c. I. & lib. VI. praeia

b Vide Ciceronem lib. III. de oratore c. 33. & Iv. F. 3. Gell. I.

xi II. e. II. Athenaei areumenium, Plin. lib. I. N. 12.. Ulpianus prae ceteris erat πολυύδρις και πηλοι Ue, omniumque lay ρο- Iilicarum, tis aeconomicarum, etiam minutissimarum rerum Icienia

ria θ' usu callentissimus, ut passim in toto jure leger ejus seσdum, scribit Carolus Molinaeus in tractasu commerciorum n. 77 I.

683쪽

de vera yctorum Philosophio. 663

sem , medicam , institoriam , rusticam, urbanam, fabrilem, vestiariam, nauticam & unguentariam eum calluisse deprehendes. Nulla, illius aetate, de termino moto actio erat inter eruditos; nullus Praetor de jurisdictione cognoscebat. Propter inertiam multorum, ec eXigua naturae praesidia, tum quidem plures artes erant constitutae: & suis decantatum erat . cum , qui ubi vis ust , nulli bi esse ; fibrilia fabros iractare debete : sed qui in in p. cxcellere volebat, omnia, quae a sapientibu 3 trad: ta fuerant, summo studio dc cura discebat; omnium rerum, quae libero homine sunt dignae, una credebatur esse doctrina , unus contextus disci. plinarum. Q ii Jurisconsultus, idem Theologus; idem rerum divinarum di humanarum peritus. Humani autem ingenii imbecillitas, ec breve vitae spatium, dc longa singula. rum artium cognitio, eXcellentia quaevis ingenia monebat, ut a potiore disciplina, in qua consenuerant, tantum nominari voluerint. Inter ceteras autem artes liberales, quas humana ratio comprehendit , Philosophia principatum tenere visa e It Juri Dconsultis; ideoque non ab Edicto Praetoris, neque a legibus XII. Tabularum, sed penitus ex intima Philosophia juris artem hauriendam esse eXistimarunt. Hi omnes, quae Philosophiae tribuuntur partes , naturalem, quantum satis erat; diligentius rationalem, Politicam & oeconomicam; diligentissime moralem sunt complexi. Haec nimirum geris mana Iurasprudentiae soror est, virtutis indagatrix , expultrix vitiorum , quae eosdem habet fontes, qui legibus & jure civili continentur. Logicus si de triangulo disserit, Geometrae munus invadit: Rhetor, res divinas tractans, aliud agit, quam debebat. Verum s Theologis Philosophiae insidiari licet; si Medici rerum naturalium scientia , se carere non posse profitentur; quod malum nostri ordinis homines ab illa omnium artium matre arceat Z Profecto Iurisconsultus, Philosophiae deditus, tantum abest , ut in alienas posissessiones irruat, ut nomen suum tueri non possit, nisi largo

684쪽

6-o Oratio III.

sapientiae illius flumine sit inundatus, quae vitae usum tradit. mores ad honustatem componit, & officia societatis huma nae dispensat Ite per omnes respublicas , legum aequitate celebratas 3 dc maximos quosque legissatorum Philosophos fuisse,legumque interpretes philosophatos esse, liqucbit. Athenas & Spartam, duos illos Graeciae fclicis ocellos, intuea. mur : nonne ibi Solon , hic Lycurgus , solius Philoso. phiae ope , viam ad subigendos animos feroces munive runt λ Quid Zaleucus; & Charondas ξ quid ceteri Rhe ginorum , Locrensium & Thuriorum legislatores Θ non ne in tacito illo Pythagorae secessu sese praepararunt, priusquam jura darent, quibus immortalem gloriam sunt con secuti λ Maneat ergo aeternum Iurisprudentiae cum Philosophia connubium ; & valeant ignaviae magistri, qui divortio pernicioso separanda contendunt , quae individuo nexu semper conjuncta fuerunt, di porro a veris Jurisconsultis conjungentur.' . γVideamus autem, quid impulerit Censores Ulpiani, ut nimis magnifice putarint. ab e' dictum esse. Iurisconsultos Philolophiam affectare. Hi scilicet maturos illos &consummatos veteris Romae Prudentes componunt, Cum modulo eorum , qui neglectis laborum gradibus, prouti amores vel ambitus suadent, biduo se Iurisconsultos profiteri non erubescunt. Alii forsan Iurisperiti officium arctissimi, finibus concludi arbitrati sunt; scribendo , respondendo, de stillicidiis, antestationibus , Vagulationibus , de rivis, glande legenda, aliisque ejusmodi contemtis rebus, ad quas Philo pnus statim nauseet, divinioribus tantum adsuetus.

a Non repeto, quae supra dixi. 0rM. I. pet. 84. 83. 69s. Sed addo Horatium Arte poet. de vetustissima Philosophia Poetica: - - - Ait haec sapientia quo /um . Publica priviatis seceruere , sacra profanis , Concubitu probibere vago, dare jura maritis, Oppida moliri ; Dees incidere ligno. Cicero I. O LL. Quo me vocas aut quid fortaris ' ut lihellos

conae

685쪽

de vera Ictorum Philosophia. 67r

Uerum nisi prae)udiciis mens horum occupata sit, Iovi negotio, ad proprii erroris confessionem cos adigam. Num enim parva cuiquam eruditio videri potest, ae omnibus reis bus , quae in hominum controversiam cadunt. jus tenere,& rationem eas dijudicandi habere perceptam 8 Ergone vile aliquod artificium est jus civile, rcbus tranquillis turbandis. aut crumenis hominum impune emungendis inventum quod in gyrum rationis deducitimortales, rebus secundis cfluratos, societates tuetur, & res cunctas aequis imperiis dispensat. Itane tandcm quaestuosum magis. quam salutare est Iurisconsultorum munus 3 qui consultoribus formulam. hastas patronis, judicibus rectum dc bonum . Praetori aequitatem subministrabant: ad quos sic adibatur, ut non modo de universo jure, verum de omni ossicio ad eos referretur. Latissime profecto, per omnem societatem humanam. manat juris interpretatio, nullaque vitae pars, domi laris;

pace & bello ; in divinis ic humanis ; puolicis & privatis.

neque si tecum agas aliquid, neque si cum altero contrahas, ejus munere vacare potest. Haec suum cuique tribuenisdum, Patriae dc parentibus parendum , fidem in conventi nibus servandam esse jubet. Hujus cognitionem viri principes semper in possessione sua tenuerunt, quod plurimas gratias, firmissimas amicitias, multaque studia pariebat. Etru , quisquis es denique, tolle leges , & vincula revelles vitae communis ; aufer jura, & vide quid sint dominia reis rem p quae vis obligationis 3 quis exitus ultimae voluntatis pNihil erit, quare exploratum cuiquam esse possit, quid suum vel alienum sit, quid pater liberis sit relicturus, quid filius a patre sperare possit. Omnia incerta sunt, simul a jure r Gmum est.' Satis

Ddiciorum formulas componam y quae fas conscripta sunt a multis diligenter , sum humiliora . quam illac quae a vobis exspectari

686쪽

67r Oratio III.

Satis jam ex vultibus vestris colligere videor, Auditores. inter omnes constare . non utiliter modo , sed necessario Philosophiam cum Iurisprudentia copulatam fuisse olim,& hodie ab omnibus conjungi debere. Nunc major rerum ordo surgit, ubi ad veram , non simulatam Iurisconsulto rum Philosophiam perventum est, quam sita suisque ad scripsit Ulpianus. ' Ecquid enim, dicet aliquis egregie cordatus homo, ecquid hoc est, nisi ampullas projicere, talimites modestiae egredi, perquam pudor honestus sibi stabilem demum auctoritatem comparare valet Z Dic aliquem, sodes, dic Quintiliane colorem , Haeremus dubiit Foppius Atrama hic exclamandum putat: non ego. Neque enim adeo in angustum redactae sunt Copiae nostrae, ut animus abjiciendus sit: quicquid fieri poteit , turpiter desperatur. Possem provocare ad naturalem illam mortalium inclinationem, qua suum cuilibet pulcrum videtur, & nemo non ea in re triumphat, in qua maxime se eXcellere sentit, ut ipse sese evadat excellcntior. ' Possem confugere ad innatam illam Romanis ambitionem , aut si mavultis , ad studium Syrorum alios vincendi ingenii cultu. Sed nihil horum opus est Qui tot finium regundorum formulas praescripserat Juris-

ου Rgei, at omnes Di cives constitu expeta.ι. suarum rerum imoerii; quos ego mea 'e eη incertis certor, compotesque consita aemisso, ut ne res temere ιractent turbidas φa Livius similiter simulatum pavorem vero opponit lib. II. c. ecf. Florus veram fugam simulatae lib. III. c. r. Sidonius Apollinaris lib. ii 1. ep. 7. Nihil assectarum simularumque vera potius severitar, quam,serieriis sinisatio. optime Marcus Antoninus lib. I. n. 26. 6ωM.

Piso PMIosephan3ea in M-re habebas, coaris nihil exprobrabat. . b Iib 11. dissere. jur. civ. c. R. e Vide Plinium IV. V. 17. in honte hujus dissertationis , ad iuridiaristatim ab Ulpiano removendam, laudatum. Disitirso by GOoste

687쪽

de vera Pesorum Philosophia. 63 3

consultus, libenter vicinis disciplinarum terminos permittebat. Qui legem Philosophiae verae, quantum natura sibi relicta capit, reipsa impleverat, nil erat , cur elogium Philosophi, cum aliorum injuria aucuparetur; unde quo minus gloriae petiit, eo majorem est adsecutus. Quid erago Non ait Ulpianus, suam juris scientiam verae Philos ophiae decreta tradere; Philo Phorum omnia sise simulata, umbras & purgamenta mera. Non bactat, se suosque solos culmen verae sapientiae tenere, sed juxta cum aliis veris Philosophis, juris sacerdotes anxie eniti, & nervis omnibus studere, ut, damnato otio, hypocrisi, avaritia, & mi ssis dissicilibus nugis, rem illam religiosam, q'am alibi vocat , factis, non verbis eXcolerent, ejusque Drabeum, animi tranquillitatem Consequerentur.

Veram igitur Philothphiam primo Activam vocat, quae boni ic aequi notitiam non modo intellectu comprehendit,& lingua profitetur , sed quae in Curia, in Foro, in omni vita civili, licitum ab illicito discernit, malosque cives,

duabus rebus , multo potentissimis, immedicabiles poenis coercet, reliquos vero praemiorum exhortatione bonos es cere conatur. Contra simulata contemplationibus argutis, ecaltercationibus cathedrariis, nil profuturis consumitur. otio gaudet, totaque in oratione , non in actione consistit. .

a. Einrorae costi. Se eca Philosephiae' nomen Gmiliter satirum , venerabile appellat, epis. I .b Aristoteles Philoisphiam contemplatricem alibi quidem videtur evehere, sed activae eam subjecit lib. I. Ethic as comach. c. a. Ba-ου- cimitaris N aquine e , , eonfervare, majus mia

688쪽

6 Oratio III.

Deinde vera Philosophia, vel nius Socratis judicio, est

moralis, quae naturam humanam penitius intuetur, ex ea mores recte constituit, eosque a labe dc pravorum injuriis defendit. Haec animum discutit, appetitus a vitiis purganbonum, malum; expetendum, fugiendum proponit; nec alios tantum facunde monet, domitas habere libidines sed pr6priis cupiditatibus manus injicit, easque frenis dc mistenis compescit Simulata autem rebus Hasuis & coelestibus unice intenta, de fluxu dc refluxu maris. terra, coelo, m icoris, cometis, aliisque extra nos positis, multa obscure disserit, dumque nimium auctoritatis naturae tribuit. in a ctorem naturae saepius impingit. ' Tertio veram Philos, phiam gratuitam vocat, quae sine praemio benigna, modicis

ratium 3 qui rem mavrscentissimam syllabas vacuam, , animum minu ta δει endo demittunt, relinquendum esse suadet 7 I. Alibi veros Philosophos opponit cathedrariis, qui verbis non re philosephabamur ,

de Brevitate vitae c. x. Solebus dicere Fabiaarus e nou ex his cohedra

riis Philosophis, sed ex VERISIriamivis. Arrianus Scholasticos reinultos coniunxit lib. II r. c. a6. Marcus Scholasticum viro maturo, de rebus administrandis idoneo opponit M. I. 1σ. Iulianus Imp. ad Themistium pag. 263. Cum vitae genus iliari quos Mactione versis ruri, philosipistro re antes,ste kixesses s tam ejus serientiae testeni Ari- sotelem citasei, qui feticitatem in m , quo recte agatur, stam putavis. ω. Postelior aetas nam ales Philosophos appellavit. quod avari rerum, prodigi nominum essent, auctore Aventino lib. v I. Annal. B ser. Stephano Epis opo Tomac. Epist.' 97. verborum vendisores csiis c tue.. Π Hinc Aristo dicebat, eos qui, relicta Philosephia morali, τοιο επι. - μασιν vacarent , similes procis Penelopes esse, qui cum do. mina potiri non, possiat, ancillis mi Qebantur, apud Stoborum Serm.

I i. Alerandriai Astrologi tributum stultorum mndebant . quod a stilutis constiter tur; Suda in eoe. Romae ab omnibus fere Principii into di cutis fuit,. qui quis omnino . aldaeorum & math mitiuorum inratiis se immisceret, varieque puniti sint hi, qui id exercuerunt , auctore Ulpiano tis. 6. Collat. In Concilio Lateranensi Clericis vetitum mercitio Physicae cap. 3. , uti. x. eleriei MImon. avgustinus hanc scientiam parum proficoe Cesistiano, scripsis

689쪽

contenta . sine ostentatione, sine superbia, nocet nemini, prodest multis, nec ambitione, aut spe lucri, sed virtutis amore eXcitatur. Simulata mercenaria est, quae victu & corporis habitu severitatem prae se fert, lingua & supercilio pecuniam contemnit , at fictam adseverationem ubivis nu. dat, artem sanctissimam nummario pretio dehonestat, suaque utilitate omnia metitur. ' Denique vera Philosophia est prudentia civitis, quam Plici regalem scientiam dc Principum vere propriam . Aristoteles artium reginam appellavit. Haec est politica illa Philosophia, & architectonica, quae cum pedissequis suis comitata, orbem illum doctrinarum, omnisinque iuris, naturalis dc divini, publici & privati complectitur studium, nec leges tantum, sed dc earum finem, rationes, applicationem & interpretationem commonstrat. Hu.jus fundamentum cst illud rectae rationis dictamen, quod non haussimus, non didicimus, sed cujus inventor & disceptator est Deus; quod aliud non est nunc. aliud olim. aliud hic, aliud in Anglia, Gallia, Hispania; cui derogare non licet, quo solvi nemo potest; fons legum civilium, quae ad genium cujusque populi, suadente publica utilitate diriguntur. Simulata autem sophistica est, quae in captan-

. Papinianus, niveus ille verae Philosophiae custos, in I. g. g. 4. D. de Excusat. tias. Etenim , inquit, VERE phi optantes pecuniam contemnunt; resinendae cupiaetae fctam adseverationem detervor. Seneca II. de Benes. cap. II. Res es intoserabilis, poscere nummos bcontemnere, Indixisi pecunia ossium; hoc professus es: personam in dulsi, agιnda es. Iniquissimum es, te pecuπiam sub soria egesatis acquirere. Aput ejus in apulet. ubi paupertatem Philoisphiae vernaculam, & bonae mentis Brorem explicat, eur ejus, inauit, pudeas tenuiores. quod ea non simulate. vere fungimur. Multa Grotius in fori spars ad l. I. D. de Extr. cognis. Freherus I. parerg. e. I. Hene lius c. I a. Oι. Vratisad.

b Euphrates Philosephus apud Plinium lib. I. epist. Io. Hane ego Philosophiae . quidem pali errimam partem , agere uNotium 'blicum, cognoscere, judicare, promere , b exerure resistam, quaeque

690쪽

6 6 oratio III.

do it illaqueando occupata . meris sycophantiis es falla ciis humanarum fictionum innititur, a Platone olim derisa. nunc proceribus contemta, crux melioris juventutis ; quae utiliore fruge neglecta, scholae non vitae discit, & tot inter

nebulas variarum opinionum, ViX Viam videt, qua ad rationalem dc veram sapientiam eatur. Iam vero, per fidem vestram, Auditores, aures animumque in rem praesentem convertite ; & verba Ulpiani, convitiis vulgo proscissa, ac tantum non arrogantiae damnata, mecum considerate pressius. Ecce i quam prudenter ille temperat sermonem Z quanta cunctatione deliberat λ nec ac solute tandem , sed haesitans pronunciat, judicii temeritatem, si qua esset, velut deIrecaturus : Veram Philo hiam, nist fallor, non simulatam vectantes. Tanta nimium viri hujus summi erat modestia, ut licet sententiae suae osset ceris

tussi si Leeant, in usu babere. Cujacius in 'adhortatione ad filium Jae bum, tractatui v I. ad Africanum praemissa : Sine studiis juris Cili-lis , inquit , πeque flare res , neque mores hominum confiixi, e--

poni aut temperari ullo modo possum: Me quibus prudenti metas e-ιissmussae rerum homo , qui quis sit, quantumvis felici Idere natus, nemo unus evaseris unquam, sue quibus aequi γ' boni quoque speciem comprehenderit vix unquam quisquam bene ; nec I se dederit tortim Philosophiae, nec I litteris saeris. Nam Philosophia universa tantum praecepta re enda Reipublicae nos docet, nec attingit sngula quae αεεec. Multis partibus, magnoque dignitatis intervallo , jus civile Phi. Iosophiae praestare, Ubertus Follata, in libris tribus docuit, is Phil sophiae=juris civilis comparatione. . Hanc Plato in lamat passim, maxime in Hippia minore, & in sophist. νον σοφισην definit: ρώμη ν - σοφου , sapientis iam. Sophismata de ancipites disputationes inde Philosophiae dicuntur apud Ciceron. m. de Orat. 27. Mnec..epis. 48. Geli. sib. I v. c. I. Sophisae appellantανῶ. qai osentationis, aut quaesus caussa philosophantur, ait Tollius ra. Acad. quaest. Senem ep. 29. cisculatores sophissas vocat qui Philos, phiam Mnesilaia Niexiisent, quam vendunt. Idem epist. cxI: VnRω-rebus, non arti iis Philosophas. Marcus Antoninus Diis acceptum seri, quod rum Dilosophandi cupiditas incessisset, non in Sophistam aliquem inciderit, nee syllogismis resolvendis, vel me mistri is discutiendis, tempus deses contriverit lib. I. insu. Disiligod by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION