Summa totius theologiæ s. Thomæ Aquinatis, doctoris angelici, cum appendicibus p. Seraphini Capponi ... Primæ supplementum tertiæ partis volumen primum tertium

발행: 1760년

분량: 628페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

611쪽

s 3 QUAEST. LxvI. ART. IX. ARTICULUS IX. 3 et

Utrum Baptismus posse iterari .

AD Nonum sic proceditur . Uidetur quod Ba. ptismusi possit iterari Baptismus enim vide. . tur institutus ad ablutionem peccatarum Sed peccata iteratitur. Ergo multo magis baptismus debet iterari: quia misericordia Christi transtendit homi

nis culpam. - .

a. Praeterea. . Ioannes Baptista praeeipue fuit a Christo commendatus , cum d eo dictum si L Ma thaei undecimo : Inter natos mulierum non fumxis majον Ioanne Eosses. Sed baptizati a Iaanne it irum, baptivabantur, ut habetur Actorum ι ubi diacitur, quod Paulus baptizabat eos, qui erant bapti Rati Rapti sino Ioannis . Ergo multo sortius ilii qui isunt tam irati ab haereticis, vel peccatoribus , sunt. rebaptizandi. 1 in 3. Prae re .-Inii Nicaeno Concilio c quod Uti s Ner. can I'. ro. a. statutum est, Ss quis confugerit ad Ecclesiam carbes,eam de PauIianisis , . re Ca phmgis, rebaptisωνi eos omnino deberer Videtur a tem esse eadem ratio de aliis haereticis. Ergo baptis rati εb haereticis debent rebapticiari. .m Praeterea. Baptismus est, necessarius ad saluintem i sed de quibusdam baptiratis aliquando dubiatatur , an sint baptizati . Ergo videtur,. quod debeant iterum baptizari. t s. Praeterea . Eucharistia est persectius sacramentum , quam baptismus , ut supra dictum est et c qu. μναμ au. 3. Sed sacramentum Eucharistiae iter tur . Ergo videtur , quod multo magis baptismus

possit iterari.

Sed Contra est, quod dicitur Ephes. 4. Una Mes, unum baptisma. Respondeo dicendum, quod baptismus iterari non

potes. Io

Primo quidem quia baptismus .est quaedam spiria tualis regeneratio; prout scilicet aliquis moritur u teri vitae, & incipit novam vitam aqere . Unde dicitur Ioan. 3. Nisi quis renatus fuerit ex aqua , . Spiritu sancto , non potes introisa in regnum Dei- Unius autem non est nisi una generatio . Et ideo non potest baptismus iterari, sicut nec carnalis Re-

612쪽

neratio. Unde Augustinus super illud Joan. 1 oiad pores homo in υentrem matris suae iterato imtroire , . renasci t dicit : tradi. I i. in Joan. ante

med. tom. 9. J ,, Sic tu ilitellige nativitatem spiri- tus , quomodo intellexit Nicodemus nativitatem is carnis . quomodo enim uterus non potest repeti, ,, sic nec baptismus. Seeundo , quia in morte Christi baptiEamur, per quam morimur peccato , & resurgimus in novita tem vitae. Christus autem semel tantum mortuus est . Et ideo baptismus iterari non debet . Propter quod Hebr. 6. contra quosdam rebaptiEari volentesdsciturr Rursus crucis entes sibimetipsis Filium Deir Ubi Glossa, c ordin. super illud: Renovari νυν fus bdieit: Ch si mors tinum baptismaeonsecravit. Graio , quia baptismus imprimit enaracterem , qui est indelebilis , & cum quadam consecratione datur . Unde sicuti aliae consecrationes non iterantur in Ecclesia , ita nee baptismus . Et hoc est , quo, Augustinus dicit a. contra Epist. Parmeniani ,- eisp.

33. a med. to. 7. quod G character militaris non re. uis petitur ἰ & qum. non minus haeret sacramentum se Christi , quam corporalis haec nota , cum videam ,, mus nec apostatas earere baptismate , quibus utiis que per poenitentiam redeuntibus non restituitur. uuarto , quia baptismus principaliter datur eon. tra originale peccatum. Et ideo sicut originale peccatuminon iteratur ; ita etiam nee baptismus it ratur: quia, ut dicitur , Roman. quintor es Sicut peris unius delictum in omnes homines in condemn is tionem sic per unius iustitiam in omnes homisis. nes in Iustificationem Uitae. . .

Ad primum ergo dicendum , quod baptismus peratur in virtute, passonis Christi , si eut supra dictum est. c ara. a. tanu Et ideo simi peeis

cata sequentia uiri utem passionis Christi non aufeis runt ; ita etiam non auferunt baptismum , ut necesse sit ipsum iterari : sed poenitentia.superveniem te tollitura peccatum, quod impediebat effectum baptismi . Ad secundum dieendum , quod sicut Augustinus dicit super illud Ioannis I. Sed ego nesciebam eum reis. s. in Ioan. verso M. rom. 9. γ ,, Eece post ,, Ioannem baptizatum est , post homicidam non est , , baptizatum et quia Ioannes dedit baptismum suum , ,, homicida dedit baptismum Christi quod saeram mentum tam sanctum est , ut nec homicida muis nistrante polluatur . .

Ad itertium dicendum , quod Pauliani , & Cat

613쪽

phrygae non baptizabant in nomine Trinitatis. Vir de Gregorius dicit scribens Quirino Episcopo i cogis. lib. 9. epi t. 6 i. parum a princi Hi haeretiei, qui in Trinitatis nomine minime baptiEantur,

,, sicut sunt Bonosiani, & Cataphrygae , c fit. is idem sentiebant eum Paulianis quia & illi Chri-

,, stum Deum non credunt, existimantes ipsum scit.

esse purum hominem, & ,, isti scit. Cataphrygae

Spiritum sanctum perverso sensu esse quendam is pravum hominem, Montanum scit. credunt , ta- les , cum ad sanctam Ecclesiam veniunt , baptiri Eantur quia baptisma non fuit , quod in errore se positi in sanctae Trinitatis nomine minime percem perunt Sed, sicut in regulis Eccles. se H. in lib. G Eecies dogm e. intest opera Augu. eo. 3. di citur: ,, si qui apud illos haereticos baptigati sunt, ,, qui sanctae Tinitatis consessione baptizabant , &,, veniunt ad Catholicam fidem , recipiantur, ut bainsr ptizati .

Ad quartum dicendum , quod , sicut dicit Decreta Alex. III. qua hab. e. De quibus , a. de Baptis. ω eius effeta De quibus dubium est , an baptizati,, suerint, bapti Eentur, his verbis praemissis: Si ba-M Ptizatus es, ego non te bapti Eo : sed si nondams, baptizatus es, ego te baptiEo &c. non enim vid ,, tur iterari, quod nescitur esse factum. Ad quintum dicendum , quod utrumque sacra. mentum, scilicet Baptismi , & Eucharistiae , est re . Praesentativum dominicae mortis , & passionis Α-titer tamen, & aliter . nam in baptismo commem Tatur mors Christi, inquantum homo Christo com moritur , ut in novam vitam regeneretur : sed in . sacramento Eucharistiae commemoratur mors Chrini, inquantum ipse Christus passus exhibetur nobis, quasi Paschale convivium , secundum illud primae ad Corinth. quinto : Pascha no um immesatus es Chri us itaque epuIemtiν . Et quia homo semel

nascitur , multoties autem cibatur , semel tantum datur Baptismus, multoties autem Eucharistia . .

APPENDIX.

EX art. habes primo e quomodo per rationem iuinterimas haeresim Anabaptisaνum , dicentium :bapti Eatos iterum posse baptigari . Seeunda habes et quomodo per rationem ostendas , hanc merito damnari ab Heb. 6. & a Coneiliis μον. Trid. Catha. primo , secundum quod recitantur singillatim in q. . ar 5. app. Item a Leone Papa . is Qui te bapti-

614쪽

is etatos sciunt , sed cuius fidei fuerint , qui eos bais D ptizarunt , se nescire profitentur , rebaptizand ,, non sunt ; sed per impositionem manus virtute ,, Spiritus sancti c quam ab haereticis accipere non ,, potuerunt Catholicis copulandi sunt . Haee iue, ,, oe recitantur De eonseer. d. 4. c. Hi, de quibus. Item a Beda in homiI. 36. Sive haereticus , sive,, schismaticus , sive facinorosus quisque in conses sione sanctae Trinitatis' baptizet , non valet ille, ,, qui baptizatus est , a bonis Catholicis rebapti Ea- ,, ri , ne confessio , & invocatio tanti nominis viis, , deatur annullari. Α, Haec ille , quae recitantur de consecr. dissin. ah Tertio vides: quomodo, &c.

si eonveniens. q. d. a. q. l. s. r. ad 7. Et d. 6.

AD Decimum sie proreditur . Videtur, quod non sit conveniens ritus, quo Ecclesia, utitur in bapti Eando. Ut enim dicit Chrysostomus, habetuν ire fragm. Chromat. in Biblioth. PP. Ο e. IO. de Consecrarii. q. 0 ηmnquam aquae baptismi purgare peccata crodentium p ene , nisi lea tu dominica eorporis sanctia festae fui ne . Hoc autem factum filii in baptismo Christi , qui celebratur in sesto Epiphaniae . Ergo magis deberet celebrari solemnia baptismus in fest Epiphaniae , quam in vigilia Paschae , & in vigilia

Pentecostes. ν

pertinere diversarum materiarum usus :, Sed ad ba- Ptismum pertinet ablutio aquae. Inconvenienter igitur ille qui bapti Eatur , bis inungitur oleo sancto , primum in pectore, deinde inter scapulas, & tertio chrismate in vertice.

dem ratione nec aliquae aliae huiusmodi differentiae. Multo igitur minus diversitas vestium aliquid ope. ratur in fide Christi . In convenienter igitur ba prida. tis traditur candida vestis.

baptismus celebrari. Haec igitur quae dicta sunt, viis dentur esse superflua, & ita inconvenienter ab Ecclesia instituta esse in ritu baptismi.

615쪽

Sed Contra est, quod Ecclesia. regitur Spiritu

elo, qui nihil inordinatum Operatur Respondeo dicetulum, quod in sacramento ibaptis.

mi aliquid agitur L quod est de necessitate sacramen-xi , i& aliquid est , quod ad quandam solemnitatem

sacramenti pertinet ι

De necessitate quidem sacramenti est sorma, quae designat principalem causam lacramenti ; n mini- iter, qui est eausa instrumentallis; M usus materiae, scilicet ablutio in aqua , quae designat principalem

Caetera uero omnia , quae in ritin baptizandi observat ecclesia , magis pertinent, quandam solemnitatem laci amenti. quidem adhibentu' inim ramento propto rara. Premo quidem in ocitandam devotionem fideIium , & reverentiam ad sacramentum. Si enim simpliciter fieret ablutio in aqua absique solemnitate , .de: facili adi aliquibuςi aestimare Iur quasi quaedam communis ablutio . Seeundo ad

fidelium is stractionem , Simplices enim M qui litteris

non erudiantur , oportet erudire per aliqua sensibilia signa ς puta per picturas, & aliqua huiusmodi Et per hunc modum per ea quae in sacramea-zis aguntur , uel instruuntur , uti solicitantur ad quaerendum de . his, quae per huiusmodi sensibilia signa signifieantur: Et ideo quia praeter principalem

sacramenti effectum, oportet quaedam alia scire circa baptismum , conveniens fuit , ut, etiam quibundam exterioribus signis repraesentarentur . Tertio , ,quia per orationes, & benedictiones, & alia huiusmodi cohibetur vis daemonisi ab impedimento sacramentalis effectus.

Ad primum ergo dicendum , quod Christus in Epiphania, baptietatus est baptismo Ioannis , ut supra dictum est: c. q. 39. a. a. 9 quo quidem; baseismo non baptizantur fideles , seu potius histismo Chrim: qui quidem haber efficaciam ex passone Christi, secundum illud Rom. 6. Quieunque bos ali sumus

in christo Iesu , in morte ipsius baptivati stimus Idi ex Spiritu sancto, secundum illud Jo. 3. Nisi quis

renatus fuerit ex aqua , Ο Spiritu sancto , &e. Et ideo solemnis baptismus agitur in Ecdlesia, & in vigilia Paschae, quando fit commemoratio Dominicae sepulturae, & resurrectionis eiusdem , c& Dominus post resurrectionem praeceptum de baptismo discipulis dedit , ut habetur Matthaei ult. θ& in vigilia Pentecostes , quando incipit celebrari solemnitas Spiritus sancti. unde S Apostoli legunturisso die Pentecostes , quo Spiritum. sanctum recum

616쪽

perant, tria millia hominum baptigasset. Ad secundum dicendum quod usus aquae adhibetur in baptismo, quasi pertinens ad substantiam sacramenti : sed usus olei , vel chrismatis adhibetur ad quandam solem uitatem. Nam primo baptizandus inungitur oleo sancto & in pectore , & in scapulis, quasi athleta Dei, ut Ambros. dicit in lib. r. de Sacram. c cap. a. in princ. sicut pugiles inungi consueverunt. Unde , sicut innocent. III. dicit in qua- ιdam Decr. de sacra unetione se c evenis et

,, Bapti Eandus in pectore inungitur, ut per Spiritus sancti donum errorem abjiciat, & ignorantiam, se & fidem rectam suscipiat ; quia iustus ex fide vi- ,, vite Inter scapulas autem inungitur, ut per Spi- ritus sancti gratiam excutiat negligentiam, &tor ,, porem , & bonam operationem exerceat; quia fi- des sine operibus mortua est ; ut per fidei sacra. D mentum sit munditia cogitationum in pectore, &m per operis exercitium fortitudo laborum in scapu- ,, lis: se Post baptismum vero, ut Rabanus dicit,c Iib. I. infit. Cleri e. 28. eis. med. statim signa- se tur in cerebro a Presbytero eum secro chrisma- te, sequente simul & oratione , ut Christi regni

,, particeps fiat, & a Christo Christianus possit vo- ,, cari : vel , sicut Ambros. dicit , c 3. de Sacram. c. I. a prine. unguentum super eapue essundi-

ιαν , quia sapientis sensus in capite ejus ; c quod

sequitur hah. Innoc. III. Ioc. cit. tie Ditiset spparatus omni petenti da fide reddere rationem. Ad tertium dicendum , quod vestis illa candida traditur baptiZato , non quidem ea ratione , quod non liceat ei aliis vestibus uti, sed in signum glori sae resurrectionis: ad quam homines per baptismum regenerantur , & ad significandam puritatem vitae, quam debent post baptismum observare , secundum illud Rom. 6. In noυitate vita ambulemus.. Ad quartum dicendum , quod ea quae pertinent ad solemnitatem sacramenti , etsi non sint de necessitate sacramenti; non tamen sunt superflua; quia

sunt ad bene esse sacramenti , ut dictum est . in

EX arti habes primo: quomodo per rationem conis

vineas de errore temerariam irrisionem CHυini arum, qua Papistis c ut aiunt tanquam errois neum imponunt hoc, videlicet, quod ad baptismum requiruntur oleum, sal, spytum, consignatio crucis i

617쪽

exorcismi, vestis alba , candelae , & huiusmodi motus, ut patet ex calυini libello contra acta Conei Iii Tνidentini. Sanctus Doctor enim in praesenti a tieulo tam perspicuis verbis requiri ista pro solemnitate, non pro necessitate sacramenti, & ad tot, tantaque bona conferre ritus huiusmodi edocet : ut amplius declaratione opus non sit ad demonstrandum , & quod tales ritus nullum penitus errorem

continent , & quod irrisio praedicta CaIuinisarum plena est erroris, ne dicam impietatis . Impium Gquidem est dicere di quod aliquid ab Ecclesia stat

tum, & maxime circa sacramenta per ipsius ordinationem consuetum sit erroneum. Nam ea , quae per

Ecclesiam statuuntur , ab ipso Christo ordinantur , qui de Ecclesia loquens c ut patet ex contextu Mat. a 8. dixit: ubicunqtie fuerint duo , vel tres eongre- sors in nomine meo, tot stim in medio eorum. Vide

etiam 2. a. qu. IO. au. Iz. quod maximam habet a

ctoritatem Ecclesiae consuetudo , & quod suae auctoritati statidum magis est , quam auctoritati Augustini , Hieronymi , vel cuius inque alterius Dosseris. Emo a fortiori ibi cointelligitur, quod Ecclesiae consuetudini , seu auctoritati standum est magis , quam doctrinis variis, di peregrinis, Hebr. II. Casivini, Lutheri, Mahumeti , & aliorum similium aD

serentium profanas vocum novitates, &opinasitiones falsi nominis scientiae , I. Timoth. 6. Adde , quoadoctrinarum harum variarum, ac novitatin inve tores ideo dicuntur habere non veri , sed falsi nominis scientiam . quoniam c. testante scriptura, quae Non potest solvi, Ioann. Io. ipsit re vera sunt indocti, & instabiles, a. Pet. 3. Hoc specialiter veri ficatum de Calvino vide in Additio. q. 9. a. q. ρem ubi narratur vita eius. Secundo habes: quomodo Perxationem ostendas, illum Calvini star una errorem me

rito damnari ab Apostolo utilite dicente de Ecclesia , quod est domus Dei vivi, columna , & firmamentum veritatis, I. Timoth. 3. Applica tu ad pro-Positum hoc , quandoquidem sub universali ad sua Particularia descendere licet . Item a Joan. Iq. Iium parasitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeterniam . Per hoc enim oste adit Christus , quod Spiritus sanctus semper recturus est Ecclesia in Catholicam, & Apostolicam, quam, veluti in Apostotis tunc repraesentatam , alloquebatur . De spiritu sancto autem , qui est magistrorum optimus , nefas est dicere , quod in a se directis operibus sinat ali- Suid esse falsum , vel erroneum . Ut a simili com

618쪽

sancti Dei homines , a. Pet. I. ideo scriptura sacra ab his edita dicit Prover. 8. 1usi sunt omnes fermones mei, non es in eis praυtim quid , neque per- mersum. Recti sunt intelligentib. oe aqui inυeniensibus seientiam . De his aureis verbis vide bonum

sensum diffuse in a. a. q. I 22. a. a. πρen. & q. I O. a. I. appen. Vel etiam I. a. q. 69. a. I. appen. Sic ergo,

quia a Spiritu sancto regitur semper Ecclesia , ideo de suis operibus, utpote a spiritu veritatis, ID directis potest proportionaliter dicere idem , siti licet Jussi sunt omnes , Sc. Recti fune intellagentibus , Ac. Ad hoc autem ex ratione monstrandum , quonseil. iusti sint omnes Ecclesiae sermones, ilest statv-ta, ritus, &c. quodque non sit in eis pravum quid, neque perversum , insudavit semper fidelis s. veritatis propugnator S. Tho. ut patet in tota doctrina sua, & speciatim hic atque per consequens ex eadem multiplici ratione commonstravit, quod iidem Eccl. sermones sunt recti intelligentibus & aequi invenientibus scientiam . Item illum errorem ostendere potes merito singillatim damnari a decretis inde consecrat. disinitio. 4. e. sive parvuli, A e. Ante Io. dies , & c. postquam se , 8e e. sicut noliis , &e. pinea signatur , & e. ex hinc , & e. posea tanguntur , tk c. propter , & e. deiu e , & e. venit sacerdor, & c. prima igitur , & e. υeniβi ad fontem, S e. post quam ascendit , S e. post baptismum , Mo Aecepi i , & c. ρνimum interrogetur . Item damnatur a Cone. Trid. sessi 7. de sac can. L3 Si quis dixeris . receptor , or aρρrobatos EecI. Cath. Virus in solemni sacramentoνum admini ratione adhiberi eonis metor , aut contemni , aut sine peccato a ministris pro ibito omitti , aust in novos alios per quemcumque EecIGartim pastorem mutari posse . anathemast. Haec ibi. Ex quibus patet , quam veri , quam sane errore , quam convenientes sint omnes Ecclesiast. ritus in baptismo , aliisque sacramentis obse vati. Tertio vides, &c.

Utrum convenienter describantur tria Baptismata.

6. d. 4. q. 3. a. 3. oe q. 6. a. 4. Ee G. 3. Iect. tis. JEt Heb. 6. cor. 3. I AD Undecimum sic proceditur . Videtur , quod inconvenienter describantur tria baptismata,

sciI. aquae, sanguinis, & staminis, sive Spiritus se Tom. XIII. D d cti.

619쪽

QUAEST. LXVI. Am. XL.cti. Ovia A posto us dicit Ephes. 4.. Una fides, var aptisna: Sed non est nisii una fides. Ergo non deuent poni trix baptismata. a. Praeterea . Baptismus est quoddam saeramentum, ut ex supradictis patet : s s. an I. a Masolus baptismus aquae est sacramentum .. Ergo non debent poni alia duo baptismata . 3. Praeterea. Damast. in o. lib. c mib. ames. determinat plura alia genera baptisenatum. Non ergo debent poni solum tria bapismata.

Sed tra est, quint super illud Hebr. 6. Bapti smarum doctrinae, dicit Glos. c ordin. 3 Pluraliteν dia quia es baprismus aqvs , paenitentis , or san

guinis . .

Respondeo dicendum , quod , sicut supra dictum

est , c ιν a. hu. q. γε a. a. s. . bamismus aquae efficaciam habet a passione Christi, cui aliquis configuratur per baptismum , & ulterius sicut a prima causa, a Spiritu sanctoe. Licet autem effectus depe deat a prima causa : eausa tamen superexcedit effectum nec dependet ab effectu. Et ideo praeter baptismum aquae potest aliquis: ,, consequi sacramenti effectum ex pallione Christi, is inquantum quis ei conformatur , pro Christo p - tiendo . Unde dieitur Apoeaυρ. 7. Hi sunt , quiis venerunt ex magna tribulatione, & Iaverunt styis las suas , & dealbaverunt eas in sanguine agni . ,, Eadem etiam ratione aliquis per virtutem Spiria ,, tus sancti consequitur effectum baptismi , non s m. Ium sine baptismo aquae, sed etiam: sine baptismo sanguinis p inquantum scilicet alicuius eor per Spia ritum, sanctum movetur ad eredendum , & dilia gendum, Deum , R 'nitendum de peccatis . unde etiam dicitur baptismus poenitentiae . Et de

hoc dicitur Isa.. 4. Si abluerit Dominus sordes G liarum Sion , & sanguinem Hierusalem Iaverit

,, de medio eius ,. in spiritu iudieii , & spiritu a

Sie igitur utrumque, aliorum baptismatum nominatur baptismus , inquantum supplet vicem baptis, mi aquis . Unde dieit Augustinus in A. lib. de unico bapasmo parvulorum et c rant. Dograt . e. 22. ἐπ rin . tym. 7. Baptismi vicem aliquando implerem Passionem , de latrone illo', eui non, bapti Eato,, dictum est, Hodie mecum eris. in paradiso, b, tus Cyprianus non leve dommentum assumit ;quod extam atque etiam considerans invenio rion

tantum passionem pm nomine Christi , id quod B, b ptismo deerat , posse lapplere , sed etiam' fi-m demi.

620쪽

,ς dem , conversionemque cordis , si forte ad ceIe-- brandum mysterium baptismi in angustiis tempo- rum succurri non potest. Ad primum ergo dicendum , quod alia duo baptismata includuntur in baptismo aquae , qui ess caelam habet & ex passione Christi, & ex Spiritu. sancto . Et ideo per hoci non tollitur unitas hapti L

, Ad secundum dicendum , quod, sicut supra dictum

est, c qu. 6 o. art. I. ω a. sacrament uni habet rationem signi: alia vero duo conveniunt cum bapti iamo Muae, non quidem quantum ad rationem signi, sed quantum ad effectum baptismatis r Sc ideo non sunt sacramenta.

Ad tertium dicendum quod Damascenus ponit quaedam baptismata figuralia ; sicut diluvium, quod fuit signum nostri baptismi , quantum ad salvati nem fidelium in Ecclesia sicut tune paucae anima salsae factae suus in area, ut dicitur I. Per. 3. Ponit etiam transitum maris rubri , qui significat nostrum baptisma, quantum ad liberationem a servitute peccati . Unde & Apostolus dicit 1. Corinth. io. quoAomnes baptietati sunt in nube , oe in ma, i . Ponit

etiam ablutiones diversas , quae fiebant in veteri Iege, praefigurantes nostrum baptisma, quantum ad Purgationem peccatorum . Ponit etiam baptismi

Ioannis , qui suit praeparatorius ad nostrum baptis-

ma'.

EX art. habes primo : quomodo per rationem m. 'stendas , merito esse insinuatum a scripturis N Ecclesia, quod baptismata sunt tria, scilicet numinis, flaminis, & sanguinis . A scripturis quidem, quoad baptisma fluminis , Ioan. 3. Nisi quis renatus fuerit ex aqua , &c. quoad baptisma namini'AEL Io. orationes tuae, or eleemoisna tiae ascende- νunt in memoriam in eo pectω Dei : quoad baptisma sanguinis , Luc. 23. Hodie mecum eνis in paradiso : Per illud enim Actuum Apostolorum ideo ostenditur propositum praedictum: quia Cornelii nondum aqua; h litati c. ut in contextu ibi' patet orationes , & eleemosynae dicuntur placuisse Deo perly oscenderunt in memoνiam in eo pectu Dei. Quod enim opera alicuius sint grata Deo, ut suerunt illa Cornelii , praesupponit , ipsum illa operantem esse gratum Deo, secundum illud Genes. 4. Vespexit Dominus ad Abel , o ad munera eius . Unde Beatus D d , A

SEARCH

MENU NAVIGATION