Hellenica

발행: 1853년

분량: 179페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

initium quatuor locis δ) diserte indicatur. Quod ubi non

tactum est, alia non desunt huius temporis indicia. Sic anni 40I. hiems omittitur, quia ex verbis: μετα τὼν κα-

μηνί, aestatis finis facile cognoscitur. Anni 405. hiemis initium ubi ponendum sit, aequales - his enim scripsit Xenophon - inde facile collegerunt, quod lI, I 21 29. infelicissima apud AegoS Potamos Pugna narratur, quam mense Decembri commissam esse Atheniensium nemo ignorabat. Accedit, quod II, 2, II. Theramenes quarto mense a Lysandro redire dicitur, unde Athenas anni 404. mense Aprili Lysandro deditas esse patet. Anni 404. deinde hiems ubi incipiat, non indicatur, quia II, 4, 2I. triginta tyrannos per octo menses regnasse dicitur, unde consequitur II, 4, 23., ubi potestate illi expelluntur, anni 404. finem vel anni 403. initium esse ponendum. Anni denique 408. nulla sit mentio hiemis propterea, quod totus annus, uti ex I, 4, 6 seq. apparet, agendo de pace transactus e8t. Praeterea alia occurrunt temporis indicia, quae compIures comprehendunt dies '). Quod autem Xenophon per quinque posteriores librosnehue singulorum annorum initia neque anni tempora accuratius notat, huius rei causa posita est in consilio, quo hanc nostri libri partem composuit. Postquam enim belli I eloponnesiaci historiam ad I hucydidis exemplum

Persecit,. rerum Sequentium Scribere non annaleS, i. e. ea PercenSere, quae Per Singulos annos essent geSta,

sed sequentis temporis imaginem exhibere Voluit, certis quibusdam finibus circumscriptam, unde aequales Sui prae cepta quaedam haurire po8sent ad mores et officia atque ad certum quendam vitae usum pertinentia '). Xenophon philosophia Socratica imbutus eaque omnem doctrinam ad vitae aliquem usum referre edoctus per Iongissimum vitae spatium et per maxime varias sortunae vicissitudines Saepius quam plurimi mortales nactus est Occasio nem immortalis sui magistri praecepta, qualia in Commentariis Socratis memoriae mandavit, singulorum IIo -

22쪽

XIIIminum et civitatium et factis et sortibus videndi probata. Qui enim viderat PericIem et eum eo Athenas in summo potentiae ac splendoris fastigio stantes, idem sub Critia eiusque sociis suam patriam vidit turpissime depressam et eadem ne pateretur timentem, quae civitatibus subiectis antea fecerat ). Alcibiadem bis summa gloria florentem, bis exsulem et ad imam ignominiam praeeipitatum vidit. Vidit Lacedaemonios, quibus, Atheniensibus devictis universa Graecia paruerat, Leuctrensi et Μantineensi cladibus potentia sua deiectos atque in sum- mum rerum discrimen adductos. Qui talia expertus esset Xenophon, eius doctrinae memor, quam a Socrate ipse aeceperat, qua Omnem felicitatem non nisi virtute comparari didicerat, animum induxit, ut suae aetatis historiam ita scriberet, ut quae feliciter vel infeliciter gesta essent, ad hominum et civitatium virtutes vel vitia referret. Summa autem Socratica virtus est σωφροσwχ ηὶ . quae hona atque honesta sequitur . turpia et impia fugit et in omnibus rebus certum quendam tenet modum. Haec ut

Contraria ἀκρασία ad licentiam perducit atque' ad perniciem φ . Μaximum τl ocuφροσυνη parat periculum lar tuna seeunda, quae saepissime efficit υβριν; adversa vero fortuna haud raro fons est σωφροσυνης β). Atque quod de singulis hominibus, idem valet de eivitatibus. Athenienses superbiam, quam in Μelios, Histiaeos, Scionaeos, Toronaeos et Aeginetes Exercuerant, gravissimo insor tunio luisse Xenophon, quanquam quasi in transitu ac V. Hellen. . II-2, 3. I0. R) V. Comment. Socr. Iv, 3, 1. III, s, 4.

- E. e. Cyrum, quem σωφροσυνη omnibus dilectum et exemplar optimi regia reddit. Cyrop. III, I, 9. VI, 1, 47. De Agesilao V. Agea. V. T. Cf. Oecon. VII, 14. XXI, 12. Cyneg. I, II. ' E. e. Alcibiadem et Critiam, qui, quia temperantia Curebant, et se ipsoa et suam civitatem infelicissimam reddiderunt. V. Comment. Socr. I, 2, 12 aeqq. , maxime g. 11. Cf. Hellen.

III, 4, 18. VII, 3, 6.

23쪽

tecte, dicit II, 2, 3. et s. Eodem vitio Spartanos summo potentiae fastigio deiectos esse, haec est principalis sententia, quae per quinque posteriores Hellenicorum libros quasi regnat: id quod cognoscitur maxime ex singulari quodam loco, qui in medio fere collocatus est libro δ). Lacedae montis ibi ait Xenophon adhuc Omnia prospere SuccessiSRe, ut iam Τhebani ac Boeoti reliqui ipsorum e8sent in potestate, Corinthios socios haberent fidelissimos, Argivi demissis essent animis, Athenienses ab aliis deserti essent, socii

denique . quotquot in Lacedaemonios animis non satis amicis fuerant, multati e8sepi, omnino imperium ipsorum praeclare comparatum Satisque munitum ESSE videretur; tum propter superbiam atque impietatem, qua arcem Thebanam occupassent et in sua potestate retinuissent, quum paullo ante se libertatem Civitatibus concessuros iurassent, tam graviter Punito8 esse Lacedaemonios, ut ii qui ante id temporis a nemine mortalium victi essent, a solis iis, adversus quos iniurii fuerant, gravissimis cladibus afficerentur. Ilane sententiam esse Summam ac primariam, qua totius libri - dico alterius Hellenicorum partis - quaSi argumentum comprehendatur, ex aliis

quoque locis intelligitur. Initio statim libri tertii s*. 5.

de magna Lacedaemoniorum potentia, cui omnes Graeciae ci itates pareant, sermo est ita, ut facile cognoscas auctori illos male fecisse Visos esse, quod tantam P testatem augere voluissent. Apertius iam reprehenduntur Lacedaemonii III, 5, 5. verbis: ασμενοι ἔλαβον προφασιν

στρατευειν επὶ τους Θοβαίους. Alio deinde loco IV, 5

6 seq. Agesilaus fortuna secunda elatus Thebanorum legatos Pacem orantes magna cum Superbia μεια μεγαλοφρονως repudiat: quo facto statim de una mora Lacedaemoniorum ad Lechaeum ab hostibus caesa nuntius adest. Ρostquam vero Antalcidae pax quae vocatur facta est η), Lacedaemoniorum adversus Thebanos, Mantineenses, Phliasios, Olynthios facinora, quanquam more Suis quae sentit auctor non diserte prodit, ita narrantur, ut

cognovit, cuius momenti hic locus ait ad rationem et consilium posterioris Hellenicorum Partia recte Perspiciendum. Addo Peter. p. 80 seqq.

24쪽

quantopere ab eo improbentur, non dubium sit δὶ. Μanifesta autem Xenophontis de Lacedaemoniorum superbia fit sententia max ne ubi referuntur quae Pugnam

tanus suasit, ut Cleombrotus, qui Ρhocensium agros Oecupatos tenebat, reVocaretur, haec sequuntur: Η δε ἐκκλησια dκουσασα ταsτα εκεινον μεν φλυαρεῖν ήγησα το ' ηδη γαρ, ως ἔοικε, τι δαιμύνιον ηγεν, quae poStrema verba significant per deum quendam eorum mentes fuisse obcaecatas, ut non facerent quod facere aequum erat, insolentiae suae iam poenas daturi. Etiam in Mantineensi pugna Lacedaemonii punientis dei iram sentiunt' . Haec si recte sunt disputata, simul apparuerit, cur Opus suum Xenophon exorsus sit expeditione ab AgesiIao in Asiam suscepta, finierit pugna apud Μantineam commissa'). Illud enim adversus Persarum regem bellum Lacedaemonios ad summum potestatis ac gloriae fastigium evexit, bellum Thebanum, quo hostem, quem antea maxime Contempserant, ante Spartae portas victorem vi debant, eorum spiritus prorsus fregit iisque Graeciae Principatum, quem tot per annos obtinuerant, ademit β). Sed non in Spartanis solum Xenophon ostendit, quo modo superbia et impietas a diis castigetur, sed in aliis

V. V, 1, 36., ubi Verba: προσταται γαρ γενομενοι τῆς υποβασιλέως κιχταπειι θεισης inserta sunt gravi cum oppro-hrio. Adde V, 2, 1, 34. 3, T. η VI, 4, 3. Hunc locum et eos, qui antea allati sunt, qui

accuratius legErit, aggequi non poterit, quomodo Niehuhrius in eam aententiam adductus sit, ut per totam alteram Hellenicorum Partem turpi Lacedaemoniorum studio dupi Xenophontem existi

maret.

acribendi snem fecisse propterea putent, quod postea quod memoriae traderet, non habuisset, iam inde patet, quod non ante annum 355., quo bellum gacrum ortum est, Xenophontem mortuum esse antia Constat. V. K ruger. de vita Xen. P. 29 aeq.β Ita certo iudicat Diodorus XV, 33r οἱ Λακεδραμόνιοι μετα ταυτα περὶ Μαντινειαν πολεμησαντες τοῖς οπλοις ἐσφαλη- σαν καὶ την ν γεμιονιαν ἀνελπιστως απεβαλοπι ἀγαθη γαρ ὴ τυχητους μέγα φρονουντας παραδοξως σφῆλαι καὶ διδάξω μηδεναγαν κατελπίγιν, quem locum Pe t erua affert I. l. P. 83.

25쪽

etiam Graeciae populis. . Thebani III, 4, 4. Agesilaum

quominus sacra faciat, Prohibent, qua re irati postea Spartani l II, 5, 5. Cadmeam a Phoebida occupatam non reddunt. Quum Post pugnam Leuctrensem Τhebani id agant, ut Lacedaemonios Porro bello persequantur. Ιa son, quem belli socium conciliare conantur, eos VI, 4, 23. hortatur, ne Victoriae modo reportatae fructum discrimini committant; deo enim saepe laetitiae esse eos qui parvi sint magnos, qui magni sint parvos reddere. Thebani cum Argivis, Atheniensibus et Corinthiis adversarios ad deorum statuas occidunt IV, 4, 2 -3., cuius sceleris poena sequitur g. 12. Magnam ἀσεβειαν committunt Τhebani V, 4, 32. , ubi pactis induciis sacramento

que confirmatis Cadmea exeuntes Spartanos maligna fide Comprehensos necant. Itaque pugnae Μantineensis exitus talis erat, ut manifestum esset deum de Thebanorum Victoriae splendore aliquantum detraxisse δ). Nam utrique tropaea statuebant. Mortuos autem utrique tanquain victores per inducias reddebant, utrique tanquam victi per inducias recipiebant. - Uti vero superbia et impietas deorum iram movet et ab iis punitur, sic hominibus, qui pie agunt et temperanter, ProSPeroS dant rerum eventus. Dercyllidas III, I, lI-I9. , quum pluries sacrificanti ei non perlitatum esset, quanquam BC-gerrime ferens, deorum numini obsequen8 Cedrenem aggredi abstinet: paullo post illa urbs sponte sua se ei dedit. Phliasii VII, 2, 19. hostes multo potentiores Tin eunt, quia magna cum religione erga amicos fidem ser-Va erant. Omnium autem saepissime Agesilai erga deos pietas' commemoratur. Sic III, 4, II. ei magno est commodo, quod in eo foedere manet, quod a Τissapherne rumpi non ignorabat. Erga senes, mulieres et infantes in oppido Eulaea ab hostibus relictos humaniter se gerit

VI, 5, I 2., et si quo egerent ipsius milites, id ab illis

emptum pretio accipiebat. Praeter alia maxime Commemoratu dignum est, quod IV, 3, 20. Octoginta hostes, qui post pugnam Coronensem in templum quoddam confugerant, non solum servat, Sed etiam, quanquam ipse multis vulneribus affectus erat, tamen numinis haudqua- Ioc sero dicit Xen. VII, 5, 26 seqq.

26쪽

quam oblitus ), ut abeundi quo vellent potestas iis seret

edixit neque laedi eos passus est. Praeterea magni locorum numeri, quibus sacrificiorum mentio sit, maior pars

Agesilai rebus ac virtutibus, ut patet, Iibentissime com moretur, Τhebanis autem, qui multa et varia in deos et homines committunt scelera, id quod negari nequit, parum favet' . 'Ita videmus Xenophonti quinque posteriores Helle nicorum libros scribenti id maxime propositum fuisse, ut certam quandam historiae Graecae partem, cuiua ipse partim testis, Partim certe aequalis fuisset, ita tractaret, ut quae Pie ae temperanter agerentur, bonum habere eventum, superbia vero et impietate vel amplissimas opes minui ac debilitari appareret. . At vero non ad hominum mores solum observandos et ad ea quae honesta aut inhonesta, quae pia aut im pia essent, Xenophon - quae erat eius indoles - attentus erat in scribendis historiis, sed etiam maxime ad virtutes et vitia imperatoris etia ad omnia quae, quia ad

libus praeceptis nullus alius Xenophontis liber historicus tam Tefertus est, quam altera pars Hellenteorum β). Nos quidem satis habemus Petero duce si ostendere, quae a Xenophonte inllipparchico proponuntur Praecepta, eorum .Exempla quasi exhiberi in nostro libro. Primum erga deos pietas et sacra rite esse instituenda in unaquaque sere

pagina Hipparchici praecipitur, e. e. I, I. II, I. III, I. 2. II, I. IX, 3. 8. 9. Ρostremo loco haec legimus: εἰ δετις τουτο θαυμαζει , οτι πολλακις γεγραπται το συν θειρ πραττειν, HS ἴστω, οτι, ην ποHακις κινδυνευν, ηττον τουτο θαυμασεται. Hipp. l, 26. iubet praemia proponi, ut studiorum contentio fiat, et certaminis arbitros eos fieri,

27쪽

quorum auctoritatem maxime suspiciant equites, quod facit Agesilaus Hellen. IV, 2, 5-8. - Hipp. IV. s. Prae eipitur, ut milites convocentur potius απο παὐαγγέλσεως

das Heli. VII, 5, 9. - Ηipp. V, 9. docetur nihil in bello

adeo fructuosum esse atque fallaciam, quocum praecepto e . Hellen. V, 1, 8 seq. IS seqq. al. - Hipp. V, 12. Ommendatur, ut, dum naves instruantur, aliquid terra geratur et vicissim, dum terra insidiae simulentur, mari

res conficiatur: id quod fit ab Iphicrate. Hellen. IV, 8, 35. et a Chabria V l0-12. - Hipp. VI, 2 seq. dicitur militum benevolentiam ducem eo maxime sibi conciliare, si eomiter eos complectatur ac prospicere se declaret, ut et victum habeant et tuto se recipiant, et omnino si eius cura de illorum rebus necessariis manifesta sit. Talem ducem se praebet ΤeIeutias Heli. V, I, 13-18. - Hipp. VI, 4. postulatur, ut quivium imperio sit, quaecunque suos facere ius8 erit, ea rectius ipse sacere videatur. Talis vir deseribitur Iason Heli. VI, i, 4. Hipp. VII, 12. nonnunquam commodum esse docetur hostes aggredi vel castra metantes. Vel prandentes, vel coenantes vel e cubili surgentes. Hoc faciunt Struthas

Hellen. IV, 8, I 8 seq. et Epaminondas VII, 5, 15. Haec et alia quae praeceptis non solum in Hipparchieo, sed

etiam in Commentariis Socratis et in Cyropaedia occurrentibus respondent, tam copiose narrantur et ita sunt comparata, ut docendi consilium PerSpicue Cognoficatur quid. quod auctor ipse se duci eo consilio nonnunquam vel aperte profitetur vel certe indicat, aliquoties aliorum sententias refutans' Τales loci sunt: V, I. 4., ubi dicit id homini consideratu maxime dignum se arbitrari, quare Τeleutias effecerit, ut tales in ipsum essent militum animi; tale enim viri opus multo magis esSe Commemo-randum quam multas opes et multa pericula. V, I, I9. Peleutiae ratiocinatio defenditur contra eos, qui eum temeritatis arguere velint. - V, 2, T. Terum apud Mantineam gestarum exitu edoceri dicit homines, ne per muros amnem in urbem ducant. - I, 2, 32. Iphicrates admodum laudatur, quod rationem repererit, qua ipsius copiae inter navigandum ad proelium navale exercitentur et propter has exercitationes tardius iter non facerent. -

28쪽

VI, 3, 2l. Archidami commemorat celeritatem adileiensi δῆλον ποιων , οτι που σχου τι τάχος μαλλον τῆς βίας

διωπράττεται τα δεοντα. - VI, 5, 52. reprehendit Iphi- Cratem, quod equites non paucos, sed universos speculatum miserit, paucos enim aeque aliquid ac multos posse videre, pedem vero referre multo facilius posse paucos quam multos. - V, 3, T. ex eo, quod I eleutiae acciderit, dicit nos erudiri παιδευεσθαι , ne in servos quidem animadvertendum esse commoto ad iram animo, hostes autem non consulto, sed iracunde adoriri vel maximum esse delictum. Quum ubique id agat Xenophon, ut discatur aliquid e narratione, vel exiguas reη non spernit, si modo ad imperatoris usum. referri possint. Sic IV, 5, 4. narrat, quomodo Agesilaus cohorti cuidam in montis vertice pernoctanti in ollis ignem perferendum

Cura erit, quae res ne ignoremus cur narretur, praemit

tuntur haec: ενθα δη καὶ ὁ 'Mγησιλαος μικ0ω-και-olso δ' ἐνθυμήματι εὐδοκίμησε. Ita apparet quinqne posteriores Hellenteorum libros

quadraginta fere annorum historiam ita traetatam continere, ut conferretur ad mores et ad vitae usum δ). Pror sus diversa est ratio duorum priorum librorum, in qui bus simpliciter quae per septem postremos belli Ρelo-Ponnesiaci annos gesta sunt narrantur ). Cui diserimini Tespondet etiam ea ratio, qua in utraque Hellenicorum parte res sunt ordinatae ac compositae. Ut enim in priori Parte suas unicuique anno res Thuerdidem sequens assignat, sic in posteriori complurium annorum res quae communi quodam vinculo cohaerent inter se, complectitur et his demum absolutis pedem refert ad supplenda ea quae illa narratione non contineantur. Sicy) III, 1, 1.

Vom moralischvralitischen Gesichispuncte. υ Ρ et erus p. 66. plura quidem ex primo et secundo libro percenset, quae ad docendum esse scripta Videnntur, B. E. qua fraude Eteoniqua post pugnam ad Arginusas commissam I, 6, 36 aeqq. Cononem fefellerit; quo modo Thrasybulus triginta ty-TRnnorum equiten necopinantea adortua ait Il, 4, 4 seq. al. Sed talia reperiuntur ubicunque rea helIicae describuntur, uti ex nullo acriptore plus discere licet quam ex Thucydide, quo nemo Rconsilio singula quaeque docendi fuit magia alienus.' Pet e r. p. 75 seqq.

29쪽

- lil, 2, 20. narrantur quae gegia suns a Lacedaemoniis in Asia minori, primum I lilbrone . deinde Der cyllida duce, qui per annos 400-397. civitates Ionicas contra Persas iis propter auxilium Cyro latum iratos tuentur. Iam interponitur III. 2, 2I-3l. bellum ab Agide rege in Elide per annos 399-397. gestum. Postquam in eap. 3. Agidis mors et Agesilai eum Leotyclii do do regno contentio, deinde Cina donig coniuratin locum nacta est, sequitur in cap. 4. Agesilai in Asiam expeditio et quae in Asia geruntur anno 396. et aestate anni 395. Ad Age silaum demum IV, 1, I. redit auctor, postquam III 5. Tithraustis fraudes et infelix Lysandri adversus Boeotos expeditio narrataee sunt. IV, 1-2, η. quid Agesilaus hieme anni 395-394. gesserit et quomodo a Lacedaemoniis revocatus in Graeciam reditum paraverit, legitur. Interim, initio anni 394., Lacedaemonios in agrum Sicyoniorum processisse et quae praeterea in Graecia usque ad Agesilai reditum acciderint, IV, 2, 9-23. ponitur. IV, 3. de pugna Cnidensi Et Coroneensi Tesertur, quae ineidunt in annum 394. IV, 4-I. continent quid per reliquos belli Corinthiaci annoa terra, IV, 8. et V I. quid mari gestum sit usque ad pacem Antalcidicam, qua bellum finitur anno 38 . Eadem ratione utitur Xenophon in sequentibu8 1ibris A quod maxime conspicuum fit VI, 4., ubi, postquam de Iasonis rebus gestis expositum est, de Thessalorum rebus uno tenore quindecim annos 3II-35I. percurrit, quo facto VI. 5. quae in Peloponneso gesta Sint, narrantur. - Hie igitur Xenophontem non singuli, ut in primo

et secundo libro, anni, sed ipsae res ducunt atque rerum eohaerentia. Quae quum ita sint, luce elariuη esse vide tur ' alteram Hellenicorum partem diverso rerum ordine, diversa ratione, diverso consilio scriptam esse ac priorem partem. Iam igitur num eas licet dicere partes eiusdem esse operis 3 Nullo modo, nisi velis contendere plura membra inter se prorsus inaequalia unum posse corpus efficere. Neque, opinor, tam longum per tempus illud eredidissent, nisi codices et editiones ad unam omneSutramque partem in unum opus coniunctam exhiberent. Hoc autem, quum titulis, quos antiqui scriptores, ut Do tissimum est, nihil curabant, utrumque opus, item ae

Thuerdidis historia, careret, nequaquam mirum et Sinu

30쪽

dubio inde factum est, quod liber tertius ibi fere narrationem excipit, ubi Secundus liber desiit, et maxime inde, quod prima libri tertii verba arctius quoddam cum antecedenti libro indicare, videntur vinculum. Sed benescimus Xenophontem amare Suos libros non solum nult praemissa praelatione exordiri, id quod in omnibus suis - Cyropaedia et de Lacedaemoniorum republica libello exceptis - fecit scriptis, sed etiam singulorum librorum initia ita effingere, ut necti videantur ex iis libris, in quibus simile argumentum tractavit. Etenim ut prima verba libelli de republica Atheniensium ad librum de republica Lacedaemoniorum, sic Sγmposit, Oeconomici, Apo-

Iogiae exordia aperte ad Commentarios Socratis respiciunt, neque adhuc quisqliam horum librorum unumquem- que per Se constare Posse negavit. Neque aliter quae verba tertium Hellenicorum librum incipiunt: N μεν δν Ἀθήνyσι στάσις ουτως ετελευτησε, accipienda sunt. Indi Cant respectis iis, quae antea de postremis belli Peloponnesiaci annis scripserat, novum opus inchoasse Xenophontem. Ut igitur olim, quum vera ratio, quae utrique operi intercederet, non cognosceretur, tanquam unius operis duae partes in unum volumen titulo IIellenica praetexto Conglutinabantur, sic nune, postquam illa ratio rectius Perspecta est, quin in duo rursus volumina sint dividenda, nemini erit dubium.

Duas Hellenicorum partes diversis temporibus

esse Scriptas ostenditur.'

Ρrior Hellenicorum pars, quum opus ΤhueFdideum continuet, prius inchoata esse non potest, quam Xenophon I hucydidis librum in manibus haberet, i. e., ut Su

Pra Vidimus, non ante annum 394. δ), quo cum Agesilao

Iam ex hac temporis ratione refellitur opinio Niehu ,rii, qui p. 467. primum et aecundum uellenicorum librum a

Xenophonte nondum exsule scriptum esse putat, quum illum iam ol. 95, 1. sive 400. u. Chr. , quia cum Cyro adversua ArtaXe xem regem Atheniensibus tunc amicum prosectua fuisset, multu tum esse cxailio nunc inter omnea constet. V. Kffuge r. I. l.

SEARCH

MENU NAVIGATION