Iacobi Lodoici Strebaei Rhemensis, De electione et oratoria collocatione verborum libri duo, ..

발행: 1540년

분량: 275페이지

출처: archive.org

분류: 연설

2쪽

IACOBI LODOICI STREBAEI RHE-

mensis de electione & oratoria collocatione verborum libri duo,ad Iohannem Venatorem Cardinalem.

R A N T in manibus n ostris, san ct issim

Cardinalis, commentaria quaedam in rhetorica Ciceronis ad Q . Fratrem, quum tuo imperio Lutetiam Parisiorum relinquere, Condetum domum tuam petere tu ili sumus. Quum pro cul ab urbe propinquos tuos oratorias artes philosophiamq; doceremus, nec satis multa librord copia ad operis incepti consectionem suppeteret, commentariis intermissis,ne nihil ageremus interea,hunc libellum de delectu dc oratoria collocatione verborum , succisiuis horis effecimus. Hac autem materiam potisssimum legimus e multis,quod in arte dicendi iam proposita nobis ad illustradum,nihil esse videbamus utilius hominibus nostris , quam rationes & virtutes eloquendi. Illud unum pulcherrimum,& summopere petedum, studiosis artium bonarum deesse maxime, de iam multis aetatibus defuisse. Quid enim aliud non in orandi facultate modo,sed etiam in aliis artibus desideratur 3 Floret Gallia scientia rerum maximarum. Qui poetarum versus dilucide exponat, qui pulchre narrent historias,qui disserant acute,qui ad natu rae caussas penetrent subtiliter, qui tuto medeantur corporibus, qui mathematicas demostrationes sciat, qui bene tradant praecepta morum , qui respondeant de iure ciuili atq; pontificio,& caussas agant,qui diuina oracula docte, sancte,pieq; interpretentur, non modo in singulis Franciae

populis,sed etiam magnis in ciuitatibus prope innumer . ii

3쪽

biles inuenias. Qui vero pure,vsitate proprie, ornate eloquantur,admodu paucos. Sic in omnes disciplinas inuasit foeda ac spurca barbaries, sic egit in praeceps linguat Romanae puritate de ordine,ut vix millesimus quisque eorum qui inter doctos haberi volunt,recte,dilucide, composite, dicat. Nam & ex iis paucis qui emendate loquutur, altera pars adeo affectat insolens & obscuru genus,adeo impropria de inusitata verba permiscet,ut quid agat verbis,quid sibi velit,non intelligant eruditi. Vitium grande quidem,

tam commune getium bonu, sermone tam late patetem, linguam tot rerum naturae,tot scientiarum interprete,miseris modis violavisse. Sed hoc matu, temporis, non huius aetatis omnino fuit. Quaobre nemine arguo. qui se tueatur illa consuetudine aut potius ab usu loquedi. nec illos docere volo,quos vel senes,vel aliis rebus occupatos discere

latine serum est. Nec istud quidem si facere velim,satis c5mode possim.Sed ut renascentibus literis bonis, iuuentus

etiam nobis monentibus, assuescat optimo sermoni, cuiusmodi verba legat,qua ratione stylum formet, qua arte materia vestiat oratione, quos ex omnibus imitetur,perspicue ni fallor)ac breuiter ostendi. Verborum differetias omneis,quas neque Cicero,nes Quintilianus,negi posteriorum quisqua aperte distinxerat, in ordines suos digessi: quodqi ad docendu plurimum confert,vsus sum freque tibus exemplis. De natura & coagmentatione hilabarum disputaui copiose,& svere dicam in multo copiosius, quam eorum qui vulgo legutur,rhetoru quisqua. De numerosa c5cinnitate, de pedibus rhythmicis,de modis aptae dictionis, de generibus eloquendi egi equidem,si no grauius aut verius snec enim mihi quicqua arrogo explicatius tamenci aperte magis id quod facile iudicabut ii qui nostra etiai legere

4쪽

legere ipsi,vel suis pnelegere volet. Hoc quicquid est eluia

cubrationis, an amplissimo tuo nomini consecrarem, diu multumq; dubius apud me cogitaui. Dissuadebant ratio nes validae multae,& in illis tres maxime: dignitatis tuae suspicienda maiestas, extrema tenuitas nostri libelli, deinde eae quae vix te respirare sinut occupationes. Quid hoc erit, dicebam,ad virum primaria nobilitate cospicuum,perfugium diuitum & egenorum,amicissimu primoribus, inti mum Christianissimo regi, charii ciuibus atq; peregrinis, clarum praesectura Lexoviae ciuitatis, plurium sodalitatu praesectum,pontifice longaeu una, summe verendu Cardinalem,hominem vigilantia,pietate, innocetia, liberalitate, virtute praestabilem,quid erit hoc ad vim tantum Z At etiaparua recipit ille vir summa praedillis humanitate. Quo pactor cui non est ocium non dico legendi aut tenedi,aut

saltem audiendi quid sit, sed ne recipiendi quidem . adeo magna multas laboriosum principe distrahunt huc illuc negocia. In singulos dies precibus & sacris operam dare,

Regino deesse,sex cetas audire postulationes, legere multas literas,scribere non paucas regere rem familiarem,tam magnam sustinere domu,excipere viros honestos,tractare notos & ignotos,opem serre amicis,res pauperum & inopum curare,iter subinde facere, plus dece magistratus administrare,in singulis obire officia diuersa,haec omnia pauca ne tibi negocia videntur,nisi rebus tuis premas aliunde nimis ac nimis oneratum Z Haec mihi veniebant in mentem amplissime Cardinalis,& aliquid tibi offerre cupiente remorabantur. Sedenim hic liber domi tuae natus erat. Condeli venerat in luce,paulu suscitatus amoenitate loci,quo

tibi perpetua maceries praeter castellu & irriguam fossam, nec procul duas aedes eleganteis,ambit s1luam molli colle

5쪽

circuniectam, In media Valle prata peramoena,duobus pisculetis numinibus intercepta,ducetis & pluribus depasta ceruis: cui loco celebrata carminibus Tempe coparari noaegre ferant. Illic igitur satus apud te,tuus quodam odo factus erat. Quod si forte ad alium,non ad te migrasset, iure videretur elle fugitiuus. Et cui potius studiorum fructum mitterem, si ei qui propter studia literaru me legit,in suos

recepit,humanissime tractauit, mercede sustinuit, spe fomtunae melioris erexit Si tui omnes,apud quos ago, in unute coniiciunt oculos ac mentes,& omni u rem suam facilitte potentem,no & idem me facere oportet Z At res oblata nihil est ad illam dignitate. Certe: at eiusmodi munuscula ex officina Musarum petita,nu quam aspernati sunt honostissimi viri etia illi treati no eximii principes, no reges, no imperatores,non summi potifices,n5 dii deaes immortales. An illud est paruu & tenue, quod a deo profectu, homini cocessum, perficit ne omnia cosumat tempus edax An vile precium literarum,quod unu memoria vetem seruat,& omnes omnium res& artes continet i Verum esto paruum siquid est meum : non illud ego tu maiestati co- paro,sed tuo destinatu patrocinio comitto. Non id augebit tuas curas nimium multas. Nec enim sum usqueadeo reru inscius, ut quae documeta iuuenibus in unum coegi, petam ut cognoscantur a te, vel legantur. Non id quidem

peto: sed illa tibi trado quasi in clietelam, aut certe in adoptationem,ut splendore sancti nominis illustrata suis lectoribus ampliora videantur. Nihil est cur poeniteat vos Ecclesiae Christianae principes huiusmodi adoptasse filios, qui post haec vos & scientiae & virtutis amatores fuisse testentur. Sed iam tuis auspiciis nostram de electione & oratoria collocatione verborum sententiam explicemus. iu ο

6쪽

LIBRI PRIMI CAPI ΤΑ. Cur pauci verba deligere & contexere sciant. Caput i

solio. I.

Quanti sit oratio lectis verbis de ordine digessis consti

tuta. Caput. 2.

Qui fugiendi magistri. Caput. 3.

Qui tugiendi 1criptores elegantiarum. Cap. q.

Qui magistri, quique scriptores deligendi. Cap. s.

V tri priores legendi,poetae, an oratores. Cap. s.

baepe diligenterque scribendum. Cap. . Rudimenta componendi. Cap. s.

. I Fo

ratiae pars Kbetoricae prima discenda, quae partitio vemborum, quaeque ex illis aut legenda, aut repudianda.

De verbis sordidis. Cap. I . De verbis inusitatis. Cap. it. De verbis barbaris. Cap. 2.

De verbis agressibus. Caput. 33.

De verbis humilibus. Caput. ι .

De verbis sublimibus. Caput. is.

De grauibus verbis,& leuibus. Caput. is.

De propriis S allumptis, & quae aliena dicuntur.

De verbis sonantibus,& exilibus. Caput.i'.

De verbis grandibus,& paruis. Caput. ao. De vero is volubilibus, oc tardis. Caput. 21. 3 De verbis lenibus,&asperis. Caput. 12.

Ue verbis integris,& corruptis. Caput. 23.

7쪽

LIBRI SECUNDI CAPIT A.

Praefatio. semoratio alia soluta,alia Vincta. Cap. r. . r. De oratione vincta, & ordine verborum. Cap. r. iaci De vocalium concursione in coagmetatione.Cap. 3. σs. De coagmentatione consonantium literarum. Ca. . τ3. De coagmentatione vocalium de consonantium. C

Quae figurae coagmentationi subserviant. Cap. s. 83. De concinnitate numerosa,& similiter desinentibus. C put. T. s Ut sit oratio numerosa ex similiter cadentibus. Caput. g. folio sτ. De paribus membris,& eorum numero. Cap. 9.

uae sint contraria numeroia. Cap.Io.

Quid numerus a concinnitate numerosa & a metro

ferat. Cap. t.

Qui pedes orationis,& quid a numero differat.Ca.ia. 9 Qui sit ordo pedum in extruendo numero. Cap.r3.

Quae de numero quaeri eXpediat. Cap. i .

De ambitu. Caput. m.

Tria genera eloquendi, qui characteres dicuntur.

De humili stylo. Cap.is. H3. De elocutione tenui. Cap. 39. iis. De media figura. Cap. xo. I M. De summo genere dicendi. Cap. M. 12σω Quae genera locis,temporibus,artibus,ingentis,conditionibus mutata sint.Caput. 22. 13

8쪽

i CVR PAUCI VERBA DELIGERE, ET CONTEXERE SCIANT.C A p. I. V V M multa iuuentus hoc tempore,ine torum praeceptis, & oratoria institutione formetur, multis homines ingenio sum

imo, tum dicendi magistrum,& nunc ini primis orandi partibus expetendum, dilia

genter exerceant: quaerendum mihi videtur, cur paucis admodum sit electio verborum, rectaque componedi ratio.Τreis praecipue causas reperio,cur tam paucis ea res fauste seeliciters succe&t. Vnam statuo inicitiam & audaciam eorum,quorum docendi munus est: alteram,discentium prauum in imitando studium:aliam, artis eius qua verba deliguntur & collocatur, ignorationem. Nam quu sine duce magistro nemo eloquendi vias rationesque tenere possit,molientibus iter primus est erro quanuis arrogans,tamen incertus ignarusque viarum magister,qui relictis vltro veterum oratorum vestigiis,r gionum ignaros per anfractus & ambages atque salebras

orationis reuocante natura trahit,recta declinat,praua te

mere persequitur.Si quibus aute reperitur dux optimus, quales etsi paucos, tamen oc fuisse & esse certum est , ex compluribus tamen vix unus aut alter recta peruenit ad summam. Ductorem sequi piget,sua quisque trahitur voluptate. Digrediuntur alii ad amoenitates orationis eiusquam floridam & suavem esse falso opinantur. Apuleios, ει Baptistas Plos,quam Caesares atque Cicerones assectari & colere malunt. Alii nullo certo fine , nullaque meta

9쪽

DE ELECTIONE, ET ORATORIA

proposita quo pes ducit, etiam per in uia ac deserta rapiunt ur:& sine modo passJm aberrare, hinc & illinc voculas de inusitatas loquedi seri lautas excipere satius esse ducunt, quam afluentem omnium retum verborumq; c

piam de medio sumere. Alii poetaru more, quibus grandius aliquid de sonantius arridet,nituntur velut in praeruptas rupes, & in arduos montes: dc quasi sublimes facti, tragicum nescio quid oc costagosum personant. Haec&similia vitia non temper eorum sunt qui docent, sed eorum quoque qui verae disciplinae impatiente effrenata libidine serutur. Non desunt autem,nec defuerui unquam magistri de discipuli probi,qui ad optima contenderent: sed nemo adhuc satis fatia iliaris suit,qui compendiu quae rentibus,digitum ad sentes intenderet. Quanquam enim Cicero multa, Quintilianus haud pauca de collocatione

verborum scripta reliquerunt, eo tamen Vterque prouectus est,quo non facile debiliores, si nemo porrigat ma- ., num,peruenire possint. Est enim ut ait Cicero) locus la-

., te patens de natura usus verborum. De quo neuter ample & copiose disputat. Res est obscura compositio,sino illustratur exemplis. Alter autem idonea apud latinos noreperit,alter Ciceroniana sepe fugit ut molesta. Si quid in hac re possumus s minimum autem, vel nihil est quod possumus)at si quid possumus ludiosis orationum coni sultum volumus. Illos amatores sui tam superbe gloriosos, quandoquidem id maxime voliunt, labi,errare,falli, sinamus. Non audient hos monitus, nec ista praecepta suspicient,qui Apuleium per florida secuti,deseruere Cice- Ionem .Legant putidos stores. Habeant congestam inse- lentium

10쪽

lentium verborum supellectilem. Notatos teneant communes locos. Circunferant enchiridia quaedam, unde magnam vim locutionum promant. Nos veterum prudelia, consilio,authoritate nitamur, qui cesent eos stultos & insanos suisse,qui literis madarunt cogitationes suas,nullam facultatem orationis habuerunt.

Quanti sit oratio lectis verbis & ordine digestis

constituta. Cap. 2.E grauitate sententiarum, de figuris & schematis ingeti voluminum magnitudine comprehensis, in praesentia non ago . Nunc hoc propono, quod est huius instituti, bonitate verborum,oc eoru digesta compositione nihil esse in oratione laudabilius, nihil in quo magis neruos omnes intendere debeamus. Ab hac virtute, eloquentia, non ab inuentione aut a rerum dispositione nomen a cepit . Eloquentia ab elocutione dicta est, & ab eadem orator,& oratio: quae non aliud est,cluam oratoris elocutio. Nec is cui dicendi facultas inesset, aut inuentor, aut dispositor sed eloquens appellatus est,propterea quod inuentio& dispositio multorum communis, non tam artis esse quam prudentiae cuiusdam videtur. Elocutio oratoris est propria, & arte obseruationeque sere tota constat: res adeo rara, adeoque dissicilis, ut M. Antonius in libello,, quodam scripserit, disertos se vidisse multos, e quentem M omnino nemine. Optimu dicedi genus aut nullis adhuc, aut perpaucis contigisse argumeto est,quod in arte collo- cadi Brutus & Caluus ausi sunt reprehedere Cicerone,cu

SEARCH

MENU NAVIGATION