Iacobi Lodoici Strebaei Rhemensis, De electione et oratoria collocatione verborum libri duo, ..

발행: 1540년

분량: 275페이지

출처: archive.org

분류: 연설

31쪽

DE ELECTIONE, ET ORATORIA tamen ad id quod volumus,satis esse dicimus. Quanquam

non repudiandus est educator, qui varias, si modo ranas, dapes apponi tmon tamen maiorem quaerimus verborum puritatem, neq; flagitamus delectum exquisitiorem,neque extructiorem petimus collocationem. Horu scripta cantitauerit magister, Si crebra pronunciatione quodam odolimauerit suas auros. Hqc proponat pueris ediscenda. Id cclara voce ac virili praelegat, interpretetur, quid virtutis habeant, sedulo demonstret. Quod si facere non possit, eum satis idoneum no habebo. Nec diu virtus aut vitium latebit. Animaduertentem difficile no est iudicare si modo propius inspicitur in qui valeat ingenio professor , qui

phrasim redoleat elegantem, qui sermonem habeat purum, dispositum, dc ornatum, qui vitet illud opimum &adipaledictionis genus, in quo ridetur Asiani:qui nec hae stet turpiter, nec intersistat,nec languescat,nec mutila iactet, nec concise,improprie, barbare loquatur. Est una de summis eius virtutibus, sermo expeditus, venustus, & in corruptus. Assidue cadit in aurem pueri, sensums dulci voluptate demulcet. Hinc sit,ut non modo libentius audiat eloquentem, sed etiam ut sic castiget & insormet aures,ut horridam dc incultam perferre linguam postea non possit. Nolo hominem dissolutum, qui subinde pueritiae verba faciens,propria impropria,pura impura, latina gallica, grandia parua, composita incomposita commisceat. Volo virum qui excitet animum,atq; ratione moderetur: ut quae cogitauerit, verbis lectis de lubita facultate digestis exprimat. Animi celeritas admirabilis, si cura adhibebit ac diligetiam,in multa se munera partietur,& optim

inueniet,

32쪽

cOLLOCATIONE VERB. LIB. I i inueniet, & inuenta disponet, & eodem prope tempore

collocata vestiet honore verborum . Volo qui rationem mentis urgeat: cui sit studium & eximius ardor literarum: qui artium liberalium maiestatem veritus, non omnia ad quaestum & auaritiam,more multoru,sed ad bene dicendi laudem,& ad verae gloriae fructum reserat. qui pertulerit illum scribendi laborem : quem si non hauserit pueritiae formator, qui de strietis alienis rectum iudicium sereti Quis omnium de venu vere iudicare potesti Poeta. Quis autem de orationet orator. Quis est aut orator aut poeta,aut saltem finitimus illis r Qui carmina permulta diligenter condidit, multas epistolas de orationes. arte confecit. Exercitatus ille praeceptor, & styli minime rudis,facili negocio scripta discentis emendabit, improba & ociosa expunget, proba dc grauia ponet, pro insuauibus dulcia pro sortuitis lecta, pro confusis composita prompte suggeret. Si quid alumnus inemendatum aut durum locutus erit, expedite corriget, & molliet immutato genere loquendi: cuius limam solicite metuens discipulus, vigilabit, & intendet animum, ne quid proferat nimis squalidum de impolitum : qui haud dubie securus esset, si artificem imperitum seriptis aequaret,aut vinceret. Meus

hic disciplinae princeps, pauca, sed praeclara dicat. Commoretur in locis difficilioribus, ne quantum, sed si bene

serat curet. Commissa auditoris fidei,repetat asssidue: materiam scribendi sentetiosam, rectos quasi filo ductam,&primis adumbratam lineis proponat,proposita die statuto exigat,ne cessatores efficiantur, quorum periculo inutiles transmittuntur horae. Omnia vitia ne vellicet, sed tantum

33쪽

notabilia,quoniam scriptor tam saepe reprehcses,animum desp5det,& infaustum execratur labore. Ista nequaquam scribo prolataribus artium humanam,quos docere iam, non doceri par est, sed prouectis vltra prima rudimenta, qui vel Roman linguet magistris doctioribus opera dare, vel alios eandem linguam docere volunt.

Vtri priores legendi,poetae,an oratores. Cap. s.

V I legi maxime debeant, tum magistri, tum scriptores Latini, ut inde verborum delectus

habeatur, & pulchre concinneque extruatur oratio,paucis exposuimus. viri priores legendi, poetae,an oratores,breuiter explicemus. Lectione poetarum priorem ire oportere, maximae caussae rationesque confirmant. Nam carmen ornatius est atque iucundius, ut res ad voluptatem comparata. Quod numerus eius cet tus,& eodem modo conscriptus,artificioso & composito pede cum voluptate fertur, primunt oblectat aures motilioris aetatis,deinde in animu procliuius illabitur,inq; diu turnum tempus memoriae se figit. Itaq; cecinit Horatius,M Os tenerum pueri balbumq; poeta figurat. Doctissimi nimirum sunt boni poetae, & diuino quodam numinis afflatu concitati, immortale quiddam ac caeleste spirant,sententiarum concinnitate mirabiles, lumine ver borum conspicui, modulatione numerorum suauissimi. Optimos quo natura sic ad carminum modos effinxit, sic ad argutum genus orationis inclinauit, ut si cum ipsis arte certare velis,neque dictione lectius quicquam,neque

34쪽

sono temperatum magis, neque compositione modulotius inuenire possis. Quid enim putamus ingenium stiminum agitante deo succensum,multis magnisque artibus eruditum,usu multo peritum, alta atq; longa cogitati ne,crebra &seuera castigatione efficere potuit se r Qui quid est graue, sonorum,rotundum, elegans, iucundum, dulce, aue,gratu,venustum,adsciuerunt in carmen , he roicum praesertim: Leue,exile,asperum, deforme, triste, amarum,insuave, insulsum,repudiauerunt,nisi siquando sorte de industria duriorum rerum naturam sono orationis imitari, quam leniter & aequabiliter profluere maluerunt. Horum versus occinet puer, eosque thesauro memoriae committet, ornamentum postea sermonibus& scriptis se turum. In his spacia & tempora syllabarum, quae longae,quae breues,quae que sunt ancipites, siue m gno labore discet,rem adeo necesiariam, ut si desit, neque numeros orationi inserere,neque pedes intelligere,neque versum moliri,nes verba accentu Variare, aut bene proferre possit. Cognoscet illud poeticum & quid ab

oratorum rhythmo differat, expendet. Sciet qui sint inversu pedes, & eosdem poeticos, eosdem oratorios Etae: nec re ipsa, sed collocationis ordine differre perspiciet Animaduertet illud dicendi genus a sermone & a lingua cottidiana distare. Nimium tritam loquendi viam, lutumque triuialium deseret, sublimius atque purius iter inibit. Formabit aurium iudicium. Eximio spledore ver borum illustrabit animum: & ornatu mirabili captas,eadem praecellere magnificentia volet. Accendet animum, acuet animi iudicium, multa facile compreheddet, multa:

35쪽

DE ELECTIONE, ET ORATORIA paulatim trahet in usum, & hinc figuram dicendi colorabit. Ergo poetarum interpretatio praeuertat orationem. Nam & grammaticorum officio, non rhetorum commissa est. Imbuatur hoc quasi liquore recens animus, Ut semper in oratione iucundu illum retineat saporem, quis vehementer haud tangit palatum,sentitur tamen quasi quoddam parcius condimentum. Miror his annis extitis se complures,qui poetas abiicerent, uni rhetoricae naua rent opera,quasi eloquentia poemate non egeret. Longe ., secus Ciceroni visum est. Legendi,inquit,sunt poetae. Na i etiam poetae quaestionem attulerunt, quidnam esset illud ., quo ipsi differrent ab oratoribus. Numero maxime antea ., videbantur & verse,nunc apud oratores iam ipse nume- ., rus increbuit. & paulo post, Quorundam grandis de or- ., nata vox est poetarum.& in eodem loco, Inter eos simi- ., te est iudicium, electios verborum. Sensit idem Theophrastus teste Quintiliano cuius haec verba sunt in deci- mo libro ' Plurimum dicit oratori conserre Theophra- stus lectionem poetarum: multiq; eius iudicium sequun- tur, neque immerito. Nanque ab iis & in rebus spiritus, , & in verbis sublimitas, de in affectibus motus omnis, de 3 in personis decor petitur. Praecipueque velut attrita co tidiano actu forensi ingenia, optime rerum talium bla ditia reparantur. Ideoque in hac lectione Cicero requi . scendum putat. Plura de poetis addidissiem, si de omnibus illorum bonis,quae innumerabilia sunt, agere voluissem: quoniam modo de electione & extructione verborum mentionem facto,satis multa credo de carmine pri

legendo locutus sum. . Saepe

36쪽

M s sus

sa sa

co LLOCATIO NEAE VERA LIB. I. 1ς Saepe diligenter. scribendum. Cap. 7. ATERIAS ad cogitandum scribendum j

subinde proponi oportere,& sentctiosas atq; cosentaneas esse debere iam diximus. Stylus enim Optimus est & praestantissimus dicendi effector & magister,inquit orator. Idem, Nulla res' tantum ad dicendum proficit, quantum scriptio. Oper precium est diligenter animaduertere qua de scribendo Crassux apud Ciceronem disserit. Caput autem est,inquit, quod ut veta dicam)minime facimus, est enim magni laboris quem plerique fugimus in quamplurimum scribere. Stylus optimus & praestantissimus dicendi essector ac magister neq; iniuria. Nam si subitam & fortuitam orationem commentatio & cogitatio facile vincit, hanc ipsam prosecto assidua ac diligens scriptura superabit. Omnes enim siue artis sunt loci,siue ingenii cuiusciam atque prudentipqui modo insunt in ea re de qua scribimus,inquirentibus

nobis, omnique acie ingenii contemplantibus ostendunt se,& occurrunt: omneis sententiae, verbaq; omnia, quae

sunt cuiusque generis, maximes illustria,sub acumen styli subeant & succedant necesse est. tum ipsa collocatio conformatio. verborum perficitur in scribendo, non poetico, sed oratorio quodam numero dc modo. Haec sunt quae clamores & admirationes in bonis oratoribus efficiunt, neque ea quisquam, nisi diu multumque scriptita rit, etiam si vehementissime se in his subitis dictionibus exercuerit,consequetur.Et qui a scribendi consuetudine ad dicendum venit,hanc affert facultatem,ut etiam subito

37쪽

DE ELECTI NE, ET ORATORIA in s dicat, tamen illa quae dicantur, similia scriptorum esse

., videantur. atque etiam siquando in dicendo 1criptum at-

., tulerit aliquid,quum ab eo discesserit, reliqua similis ora ., tio consequetur. Haec ille. Si stylus est dicendi magister, si caetera exercitationum genera facile vincit, si locos per agrat omnes,& ex illis sententias optimas excipit, si verba maxime illustria deligit, & ita collocat & consormat, ut

oratorium numerum efficiant, si consequitur admirationes, & dat impetum dicenti: sine dubitatione semper in

manibus est habendus,ac omni cura,studio, diligentia exercendus. Nunquam probaui remissum pigrumque auditorum genus, quod multos annos in senota sedens professores subaudit, nihil unquam neque relegit, neque reponit. Aures habent quidem pigri, nec eas fatis attentas. ore manuq; in quibus duobus si inmus est literarum fructus,haud utuntur.Linguae Romanae studet ut loqui posisint: quando emendate loquentur3 Scribere latine volunt epistolas,epigrammata,literas orationes, libellos: quando scribendi facultatem adipiscetur Quis optimus miles amma non tractauit Quis idoneus gubernator non tenuit clauum Z Quis architectus amussim & regulam non apposititi Quis arator industrius non coluit agrumi Quid audisse prodest,si quum docti loquuntur,tacendum tibi sit

si neque tuas cogitationes mandare literis,nes cottidian linguae committere audeas 3 sq; de tuis studiis non existimationis de gloriae fiuctum, sed ignominiam dedecusque percipias r Turpe quidem est: atque dedecorosum,in studio literarum te longum tempus absumpsisse,sine frequeti vitio loqui scribereve non posse. Sulus vires ingenii

. experitur,

38쪽

experitur,vagos animi motus continet,mentis aciem e acuit, eorum quae legeris, quae audieris,memoriam excitat,iudicium sormat, illustrat obscura pnxcepta, linguam expedit & manum,estq; studiorum custos, cogitationum

interpres,mandatorum nuncius, monumentum scientiarum,dulcis in octo negotioque comes & monitor. Scribendum igitur quamplurimum:nec fugiendus est labor, qui sicut magnis in rebus est multus,ita quum vincit,non paruam consequitur lauάem. Rudimenta componendi. - Cap. MRincipio ne ponderi succumbat debilis de

infirmus, perpauca scribantur. Quemadmodum paulatim robur corporis, ita vires animi crescunt. Et ut molle corpus iniquo pon dere grauatum, ad iustam magnitudinem peruenire non potest: sic animus immaturo onere pressus, ad altas cogi tationes vix unquam postea erigitur. Libertatem suapte natura cupit,& aegre vim ac imperium patitur. Quo magis amanda sunt puero studia literarum , & vltro magna voluntate capessenda, ne a doctoribus aut flagris aut minis urgeatur. Proponantur ergo materiae frequentes p tius quam immodicae. Artes enim haud aliter in animum instillantur,quam liquores in angustiora vasa:& ut labor distributus in partes,agetem minus fatigat: sic etiam duae tresve breuisssimae scriptiones minus animu lassant, quams congerantur in unum laborem. Quod autem p cribitur,aptum consentaneum I sit:eius membra cohaereant

39쪽

DE ELECTI N E, ET ORATORI A inter se,& recto quasi filo ductus omnis sententiarum di

rigatur. Contortum illud rerum genus de confusum,non difficultatem modo parit imitanti,sed etiam turbat illum sensum communem,& natiuum iudicium, sine quo vana est haec omnis de scribendo praeceptio. Etenim recta facilius quam praua sequitur artium rudis & ignarus. Minus aberrat a naturae prudentia, minusque fatigatur hac via tum recta,tum compendiosi,quam si per ambages,&salebrosos regionu anfractus circunducatur. Adde quod ad dirigendam mentis aciem,& informandum iudicium, incurua loquendi regula inutilis est. Detorquet in prauu quod procerum dc habile natura procreauit. Naturam vero ut ducem optima sequi debemus. Quia causae antecedunt, sequuntur effectus, de negociis gerendis suum tempus est ordine constitutum,seruemus hanc in dicendo collocationem , nisi ratio sortior alio nos impulerit. Video quosdam sententias quas pueris aut latinis verbis efferendas,aut copiosius tractandas suggerunt, sic immuscere dc interturbare, ut ne ipsi quidem quid sibi velint omnino satis intelligant. Deest illis aut ingenium,aut diligentia,aut artis cognitio,aut duo ex illis, a tu certe uniuersa. Hinc indigesta rerum stlua rudibus animis tractat

da subiicitur, quam ego quidem ineptam de perniciosam

este existimo. Nolo sensus de continuationes verborum longiores,quas de in narratione,& ubicunque faciles esse volumus,ed vitamus,quod vocum multitudo,oc numexosa partium congeries nonnullam parit obscuritatem. Quanto paucioribus verbis sensum unum coplectimur, tanto celerius illud animo concipimus. Itaque contracta dc minuta

40쪽

& minuta primum,deinde circvducta laudabo. Contracta de minuta dicimus ea quae a similitudine partium corporis membra nominantur: circunducta autem,periodo comprehesa. Non erit arduum atque difficile,quum fuerit usu firmata scribedi ratio,quae dissipata sunt atque diuulsa,colligere,& uno longiore ambitu cocludere. Mollius & pronius hoc erit inchoanti, Voluptas debilitat vires,inimica est virtutibus,rationem mentis eludit, totum demum corrumpit hominem. hoc igitur mostrum iugore debemus. Membra quinque sunt hic parua ac minuta, qualia rudiores haud magno negocio formata posssint. Paria fingant initio, S ante simulacri particulas,quam tΟ- tum opus constare discant. Longius atque volubilius excurrit periodus,quam vel incisa,vel membra. Ante igitur breui curriculo firment articulos, quam Herculano stadio se committant. Quum celeritas ab exercitatione sere tur incitatius,sententiam eandem uno impetu percurrat,& concludant in orbem. Est enim quando longa comprehesione curta illa & quasi mutila sustinere debemusrtum multa redigimus in unum corpus,hoc modo' Quuvoluptas debilitet vires,& inimica sit virtutibus, quum s rationem mentis eludat, & demum totum corrupat hominem ,hoc Letale monstru fugere debemus. Hanc continuatione si puer aut quiuis rudis initio moliatur,& medio cursu perturbatus haerebit,& oblitus unde profectus sit,& quo tendat iter,trahetur in errorem. Metiatur potius interualla breuiora,vbi principium finemque eodem pene obtutu facile conspiciat. Ad haec me bra singula singulis punctis interiectis, singulisque literis grandiuscu-

SEARCH

MENU NAVIGATION