장음표시 사용
21쪽
- DE ELECTIONE, ET ORATORIA I,
soloeci rariis occultior,aut vox horridior,aut vitiu in eon secutione,aut perturbatus ordo, non animaduertis, propterea quod audis aptum tuis auribus,quanuis inemendatum durum, oc inamabile dicendi genus. Sed dimittamutis tos,ne sorte lacessiti grauiter excandescant. Cauendum est enim ne quam serant opem Guido Iuvenalis,aut alius eo de modo facilis ae obuius interpres. Hoc praesidio re ii se parant ad certamen,& de imperio summaque rerum contendunt. Quid alios reseram multos,qui stimulantiu
Alii totum diem vaciserantur in ludo. Iuventutem ob ruunt multitudine verborum impurissimorum , nec illam disputationibus agitant, nec exercitationibus roborant,nec excitant languentem , nec petulantem coercent
imperio,& magisterii dignitate. Alunt improbum quod-dani hominum genus, quod ignorans suas vires,omnia se posse credit,omnia pne se contemnit ac despicit. Vt tyroferox veteranos aspernatus, multa & egregia de se pollicetur: collata manu, & impressione facta, stare loco nescit, cedit, sugae se mandat, oc tum demum imbecillitatis suae certior factus,non reuertitur in praelium t sic & illi animorum pleni,eruditos de exercitatos fastidiunt. nihil sibi non arrogant insoletes. ubi in certamen literarum pu'gnamque ventum est, haud magno momento superati deserunt,& detestati literas & magistrum,& doctis omnibus infensi, ad aliud vitae genus confugiunt. Sunt qui sedulo materias a suis exigui hora pnxstituta. Redditas per legunt ipsi sed quoniam arbitratur hoc unu suum munus
22쪽
co LLOCATIONE VERB. LIB. I. esse,expurgare vitiu barbarismi atq soloecismi, non progredimur ultra. Puerum non admonent eorum quae dure & horride,quae inusitate,quae contorte, quae obscure,quq exilite quq affectate tumides dicta sunt. Pro sermo ne latino & emendato vasta de agresti lingua abutuntur: nec inter Latinos iure numerati,nec inter doctos haberi, nec munera praeceptoris obire possunt. Iam quotus quis que nouit versum arte modulari r aut oratione verbis de . propriis & usitatis atq copositis exprimere Expectam ux
aqua e pumice t. Qui rudes illi docebui caeteros id quod ipsi non modo no facere,sed ne intelligere quidem possunt 3 Quonam pacto iusti erunt: exis imatores eorum . quae candida atrane sint, caeci: bona an mala , improbi: culta an inculta, impoliti non vident 3 Qua formabunt arte iuuentutem Z Quibus ornamentis excolenti Ex eius.
modi officina mirum ni prodeat incultus informisque discipulus. Hic inquiunt)praestantior est puer,multo plura scripsit. victus ille,edidit enim pauciora. Huius omnia verba trita sunt, illius inusitatiora, & eo nomine meli ra. Habes hominum iudicium. Non scripti genere, sed quantitate:no proprietate,sed insolentia centent oratio nem. Multos alio quodam morbi genere vitiosos num rare possum , quorum contagionem fugere debet is qui studio componendi, & orationis collocatae gloria ducitur. M ultos ipse cognovi,qui omnem orationis elegantia esse statuebat in adagiis,apophthegmatis,uerbis antiqua tis,nouis quibusdam nitelis,& ridiculis ornamentis: ut sico sectores stragulat vestis pauca effingat in ea signa, uni uersum contextum negligant: ut si olitor triis quatu
23쪽
DE ELECTIONE, ET ORATORIA stirpes herbarum specie lucidas,fructa inutiles colat,reliquas terrae partes incultas esse patiatur. Illos omneis fugi is endos esse sciet qui haec verba Ciceronis audierit' Magni ., interest quos quisque audiat cottidie domi,quibuscu lo- quatur a puero,quemadmodum patres,p dagogi,matres M etia loquantur. Legimus epistolas Corneliae matris Gra ., chorum. apparet filios no tam in gremio educatos,quam ., in sermone matris. Auditus est nobis L liet C. fili sermo.., Ergo illam patris elegantia tinctam vidimus,ct filias eius Mutias ambas,quarum sermo mihi fuit notus: & neptes ., Licinias,quas nos quidem ambas,hac vero Scipionis etiari tui Brute credo aliquando audisti loquentem.
Qui fugiendi scriptores elegantiarum. Cap. On desuerunt dc qui memoriae literam com- se ponendi leges,& collocandi praecepta mandaret. In illis principatum obtinuit Augustinus ille Datthus,& quidam Petrus Niger,o namentis orationis ut sibi videbatur)admodum cadidus.
Horum venustatem nitoremque posteriores vehementer
admirati,scripserunt alii progrmnasmata, alii enchiridia, alii loquendi formulas,alii inelegantes elegatias,alii quasdam suas obseruationes,quas tum tenerae aetati, tum m
diocriter eruditis perutiles esse rebantur. Finis erat eiusmodi scriptionum,ut qui venustus & elegans veluti gratiis astatus esse vellet,haec verba,nullus,nemo, nihil, nunquam, nusqua,neutiqua,nequaquam, in clausula colloca ret:vt verbo saepius quam nomine aut participio claud
24쪽
sco LLOCATI O N E VERB. LIB. I. ret orationem: ut geminaret copulandi coniunctionem: ut in exitu voce trium quatuorve syllabarum sustineret ambitum ut obliquum casum statueret initio:vt pronominibus,qui quae quod,ea quae natura praeponi debeant. arte postponeret: ut in eius ordine rei nomen duaru syllabarum antecederet,adiectio sequeretur,si modo totide pluribusve constaret syllabis : ut, pater meus,frater otiimus. Denis ut si idem vel epistolam vel orationem scribere & exornare vellet, insignibus formulis quasi aureis emblematis uteretur. Adliciebant pauca verba rarae cuiusdam pulchritudinis,quibus tanqua gemmis distinguerent de illustrarent opus. In hiscerebili, de paucis generis
eiusdem,omnem omnium oratorum elegatiam politam
esse existimabant. quid ineptius,magisq; ridiculum esse potesti In oratione nulla verbo propria 1 edes est,nullus certus & immutabilis locus, nullus unqua fuit sic d
stinatus ordo,ut eius mutatio deformis & inelegans esset. Loca verborum communia sunt: nec in extrema clausu
la magis quam in principio, nec initio potius quam in
oratione media ponuntur. Neminem unquam vidi pulchriorem,composite dixeris. Pulchriorem vidi unquam neminem,incomposite. Inter oratores neminem summu persectumq; reperies,recte dicitur. Inter oratores summu persectumque reperies neminem,praue & assectate. Vbi igitur apte collocaueris hoc verbi neminem ρ Semperne in extrema sententiar nequaquam. Cur ita inon id ubique patietur ratio componendi. quamobrem robseruantur in
clausula,id est in oratione postrema,duo tresve pedes,qui componte de decenter incedant, di suaviter cadant io
25쪽
DE ELECTIO N E,γE T ORATORIA 'aurem. Si dactilus hic neminem, in coclusione ponatur, nisi pes unus & alter molliter antecedat, offendet aurem, de illius eum loci quodammodo poenitebit. Quum dico; Ferendum grauiter in hominibus sapientem inueniri nominem,n5lCeduntur aures,quia coagmentatio cohaeret;& sine versu molliter ad fine currui pedes. Quum dico. Prendere avide cupiunt neminem,nulla voluptate sensus oblectatur, propterea quod sic exiliunt & attolluntur napaesti,ut no inclinentur ad dactyli positionem. Ad hoc compositio iuncturas hiat,&aspere duo postrema verba concurrunt. Mutandus est igitur ordu verborum, & auribus eruditis instruendi ratio committenda. Quid si ro iecta in extremum particula quae primas habere cupiebat, transuorsum trudentur omnia i vi, Mihi placui minus nunqua Rectiusne Crassus istuc, Nunquam mihi minus placuit Quemadmodum in extructione murorum videt oculi quo loco quodq; saxum rude melius aptetur,sic de in oratione digerenda iudicant aures qui cuique verborum sit assignandus ordo. Quid igitur opus est quasi de certo loco praeciperet Quid incerta pro certis habentur Pro significatione, figura, coagmentatione,numero, loca
singulis assignantur. Nec si verbum proprie dictum saepe
claudit eam quam perficit orationem,idcirco dixero,Patrem amaui. reclamat enim aurium iudicium. Amavi patrem,vel natura monente dicendum esse iudicabo. Qui verba de loco in locum transfert ornandi gratia,no en merat eorum syllabas, ut inde sciat utrum anteponendusit,epitheton ne, an rei nomen ,sed iunctura N: interuallo
Peduini loca metitur: prim media ultima quo inter se
26쪽
COLLOCATIONE vERB. LIB. I. ro consentiant, attemperat. Iam quid iuuabunt locutiones ex enchiridio, si imparibus assuenturi Vt erit aequabilis, suiq; similis oratio,ii duae tresve ab optimo scriptore sententiae longe caeteris emineant, & quam sint humiles re liquae, sua amplitudine demonstrenti Cur a casu obliquo pulchrius quam a recto ducimus initiumr Quis unquam veterum tulit has legest Multa de rhetorica tradidit Ariastoteles, multa Theodectes, multa Theophrastus, He magoras haud pauca,plurima Cicero,non pauciora multo Quintilianus: luidr horum nemo vidit quod Datthust
quod Niger t quod Progymnastes r quod sormularii, dc
eiusmodi inuestigatores elegantiarum Z Nescieban t credo, dc tam suaves delicias nunquam gustaverant. Cur isti igi- tur admirantur eorum dictat cur habent pro lege formulaui loquendi,quicquid notatum scriptumq; reliquerunt Quo pacto ex illis eruunt exempla , quibus sua praecepta confirmare conantur 3 Sciebant, inquiunt, sed tam parua
scribere grauabantur. Itane veror Diligenter omnia perse quebantur oratoris ornamenta,oc vobis tam suaves tamq;
molles orandi voluptates praeteribanti Non ita est. Nuti um eorum qui libellos istos ediderunt, artes oratorias aut intellexisse, aut saltem legisse contendo . Si forte legissent, nunquam certe quidem commissi ent,ut hoc nouum & insolens & inauditum legum genus conderent. Hi praeclare nonnulla scripserunt. Quis negare potestro, Nullus est tam malus liber, in quo non sit aliquid boni sed magno constitit quicquid illud fuit. Iu numerabiles
Sum pueros tum viros bene collocandae dictionis percu
pidos, nomine facilit iis & nitoris illuserunt. Passim le-
27쪽
DE ELECTIONE, ET ORATORIAgebantur, vulgo circumferebantur, in scribendis epistoli,
de conficiendis orationibus leges eorum haud aliter obseruabantur,quam mysteria,atq; caeremoniet deorum. At bant inanem ipem: unam aut alteram ad ornandum pamticulam non integram vestem induebant: tande suos cultores partim nudos,partim ridicule vestitos ad hominum doctorum ludibria mittebant. Quum vita celeri cursu fu-iat,& studiorum tempus admodum breue sit,in tanta li-rorum optimorum copia cur malumus in pessimis quibusdam quam in optimis bonas horas collocaret Quaeramus alios dicendi magistros, qui plane sciant qua ratione pro tempore,loco,&personis, acies verboru sit instrue
da. Ne de pauca supellectile, sed de uniuersa dispositioneri verborum dimicemus. Quae maiores agit praedas, illa iu- ω cundior est victoria.
Qui magistri,quis scriptores deligendi. . Cap. s. vos ludi magistros, & quae praecepta Vit
ret homo studiosus elocutionis, breuiter a tigimus . Nunc quem potissimum doctorem de dicendi magistrum sequatur, ut quo ma xime velit,eo breui compendio viarum perueniat, si placet, explicemus. Non erit alienum ab instituto, quaerere ducem , sine quo ad propositum finem recta venire non possit. Non agam de virtute praeceptoris, quae in primis est a discentibus expetenda, propterea quod pueri ut eius artes, sic de mores, & malos quam bonos sepius in se tantur. Nihil dicam de cognitione & scientia rerum ma
28쪽
COLLOCATIONE VERB. LIB. Lximarum qua s non habe docet alios indoctus,&,quod dementis est,uerba sine re profundit. Quam seueram debeat habere disciplinam , quam sanctam, quam virilem, quam asi duam no est hic disputandi locus. Hoc ad rem pertinet, quo sit ingenio,quaque natura praeditus. Nam quemadmodum poeta ,sic mea sententia) quodammodo nascuntur oratores. Nec enim poetae, si naturae parentis igniculi desint,alta & ardua excogitare,delectum ver borum habere,numeros aptare queant. Nec oratores asuersante Genio mira quaedam inuenire, proprie, copiose, venuste, floride differere possint. Est in oratione,sicut in versu , numerus, & obscura modulatio, quam teretes & rotundae sentiunt aures. aedam verba sic amica sunt, & pene germana , ut inter se concordia summa
copulentur: quaedam sui ita dicam) inimica atque dissona:quae si coniunxeris,perpetuo rixabuntur, & aspere serient illam sentiendi facultatem. Quis hac de re iudic bit A uris. An omnis r Haudquaquam vero. Quae sic, de
quae nonr Sensus ille,sicut omnia, adiuuatur arte & exemcitatione. Fateor,Alioquin ista non traderem : sed nisi vis
illa naturalis, acuta, sagax, acris habilisque sit nisi sonorum differentias & modorum sponte sua diiudicet, nisi
in ambitu,& partibus illius,temperata, curta, redundantia,in verbis aut singulis aut compositis lenia,aspera, mollia dura sentiat: ars & usus,res duae maxinaae,non efficient
ut instructa venustaque sit oratio. Noui plurimos studio& amore literarum eximio qui cognitis atque perspectis rhetoricae praeceptis, summa cum diligentia multa scripserunt,nec secus ac poetae solent, in collocanda dicti odi iacd. b iii
29쪽
ne, & quaerenda venustate diu multumque laborarunt: sedenim conatus inscelices fuerunt, & male propitiae Muta. Non suberat vera vis & indoles, non fluebat illa
vena atque nativa seecunditas, nec sensum natura duriorem mouebat aspera sonorum cocursio. Itaque succumbebat ars & animus silente consilio naturae, nec ullum
percipiebat dignum suo labore fructum. Sic erat,vi cole-di peritus agricola, qui sterile solum omni arte oc industria subigit, eoque coniicit semen . hinc sorte nascetur aliquid quod tandem metat: sed rarae & graciles aristae ., fallunt hominum boumque sudores. Non omniς fert o- mnia tellus, inquit poeta. Nec ars sola potest, quod ipsa concurrente natura. Quid i quod sub uno eodem prae ceptore videas pueros eadem informari disciplina, oc intendi pari diligentia,qui tamen in oratione ex aficanda non sunt inter se pares 3 Quid est caussae 3 quidZ Illorum
paria non sunt ingenia Quum sit una rhetorica,totidem fere sunt genera dicendi,quot oratores: nec unquam duo per omnia consitniles reperti. Hanc formaram varietatem non aliter in ordine, quam in hominum ore natura secit. Quod si quis alio quam quo natus est,tendit, Gig tum more naturae deos repugnabit, de suae stultitiae tandem precium feret. Labor improbus res arduas expa-gnat , sed funditus euellere naturae fundamenta non potest. Verum est illud Horatianum, ., Naturam expellas furca tamen usque recurret. Sint igitur eloquendi magistro celeres animi motus , de insita prudentia. Insit ubertas, &quaedam mu sica vis in genii:& innatus.venustatis amor alliciat animum eius ad. verborum
30쪽
verborum suauitatem,ut numerosae constructionis ordinem persequatur . Sic expetat ornandae dictionis artem, ut tamen a naturali de illaborato fluxu longe ne recodat. Nain tanto deterior erit,quanto longius a natura ducetur oratio. Non excidit mihi quod authore Quintiliano dixeram,elocutionem omnem arte consistere. Natura sine arte in inueniendo & collocando multum sane potest in eloquendo nihil omnino.Sed ars sine natura in his omnibus debilis est . Cui natura modulationis huius indidit amorem, versatus sit in optimis tum proprietatis tum collocationis authoribus. Teneat quae de singulis verbis,de compositis, de coagmentatione, de concinnitate, de numero, de compositione Cicero praecepit. Horum omnium vim rationesque notas habeat. Ne quid igno rei quod Quintilianus de natura verborum simplicium, de ornatu,de compositione scripsit. Ab his enim duobus viris pene res omnis est absoluta , ut hic Graecis authori bus nihil egeamus. Nec opus erat his praeceptionibus no stris,nisi agere pingui Minerua, & rem obshuram exemplis illustrare voluissemus. Et quoniam aures hic plurimum possunt, erudierit sensum, primum in carminibus poetarum, Terentii & Virgilii maxime, altero nemo La tinorum purior venustiorque, altero nenio compolitior, deinde in oratione non minus propria & latina,quam in structa atque modulata, qualis est Caesaris atque Ciceronis . Est in Caesare summa proprietas, compositio tenuis quide,sed perquam suauis. In Cicerone cum proprietate omne eloquendi genus,omnisq; figura dicendi. Hos qua tuo si non ad omnem & inuentionem & elocutionem,